Textus
EPISTOLA URBANI PAPÆ III. ad Archiepiscopos & Episcopos, quod non recipiant procurationes à Cluniacensibus, quando non fuerint hospitati in eorum Prioratibus & obedientiis. |
XXXII. Archiepiscopis et episcopis interdicit «ne de cætero, nisi
cum ad Cluniacensium fratrum prioratus visitationis causa venerint,
procurationes ab iis aliquas requirant.»
[ 1385B ]
|
URBANUS Episcopus, servus
servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis, in
quorum Parochiis Prioratus & obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis
existunt, salutem & Apostolicam benedictionem. Sic est Ecclesiarum
Prælatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando,
carnalia metendo & recipere, secundum illud: non alligabis os bovi
trituranti, ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant.
Intelleximus siquidem, quod hoc quidam vestrum nequaquam, sicut
convenit, attendentes; cum suas Diceses circumcunt, à Prioratibus &
obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes
sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in
Prioratibus suis eos benignè recipere, & promta eis devotione
deservire. Quia verò indignum est ac vestræ pariter honestati
contrarium, Ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere
subditorum; fraternitati vestræ pręsentium auctoritate districtius
inhibemus, ne de cætero, nisi cum ad prædictorum fratrum Prioratus
visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis,
nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis: scituri
quod, si secus egeritis, nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus
prohibere, ut alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant.
Datum Veronæ Nonis Aprilis. |
Urbanus episcopus, servus servorum
Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum
parochiis prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt,
salutem et apostolicam benedictionem. Sic est Ecclesiarum prælatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo et recipere, secundum illud: Non alligabis os bovi trituranti, ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem quod hoc quidam vestrum nequaquam, sicut convenit, attendentes, cum suas diceses circumeunt, a prioratibus [ 1385C ] et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in prioratibus suis eos benigne recipere, et prompta eis devotione deservire. Quia vero indignum est, ac vestræ pariter honestati contrarium, ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum; fraternitati vestræ præsentium auctoritate districtius inhibemus ne de cætero, nisi cum ad prædictorum fratrum prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod, aut molestiam, inferatis: scituri quod, si secus egeritis, nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere, ut alibi hospitatis procurationem nequaquam impendant. [ 1385D ] Datum Veronæ, Nonis Aprilis. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |