![]() |
Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
|
![]() |
| ||
Textus
Iterius abb. Rochebeaucourt || 1146, post Ian. 16 || Controversiam quae inter | |
RESTITUTIO EIUSDEM ECCLESIÆ facta Domno Petro Venerabili Abbati Clun. |
|
Ego Iterius Decanus & Archidiaconus Petragoricensis, atque Abbas sancti Theodori de Rocaboviscurti, propter controversiam, quæ inter me & inter Domnum Petrum Abbatem Cluniacensem atque fratres Cluniacenses fuerat, Cluniacum pergens usque Silviniacum veni, atque ibi eumdem Dominum Petrum Abbatem Cluniacensem inveni; cum quo de lite jam dictæ Ecclesiæ aliquamdiu agens, tandem causa Dei, & amore ipsius, atque Cluniacensis Ecclesiæ, supra nominatam Ecclesiam sancti Theodori de Roca eidem Domino Abbati & Cluniacensi Ecclesiæ dimisi, & in perpetuum ab ei spossidendam, absque aliqua mea imposterum contradictione concessi. Quod tamen antequam facerem, à Domino Papa Eugenio & à Curia Romana judicio diffinitum fuerat, ut jam dicta sancti Theodori Ecclesia Cluniacensi Ecclesiæ restitueretur. Testes hujus meæ donationis fuerunt Enguiso Camerarius, ejusdem Domini Abbatis, Godefredus Constabulus, Raim. Capellanus, Galterius Prior Silviniacensis, Petrus Vvelcens Decanus Silviniacensis, Petrus Gaderius Camerarius Silviniacensis. Rotgerius Prior de Genzaco, Matthæus Bernardus Prior de Firmitate, Joannes de Montelucio. De famulis verò, Bernardus Humbaldus, & Ricardus. De his pariter qui mecum venerant, Helias Prior de Romnaco, Burgundio frater ejus, Augerius Prior de Guilgorcia. Absque data. |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
|
![]() | |
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |