![]() |
Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
|
![]() |
| ||
Textus
Gerald eps. Lem. Lambert eps. Ang. || 1146, post Ian. 16 || Controversiam quae inter | |
Rescriptum ipsorum Engolismen. & Lemovicen. Episcoporum ad Eugenium Papam III. super executione commissionis super positæ. |
|
SAnctissimo Patri & Domino Eugenio divina electione Reverendissimo Pontifici & summo G. Lemovicensis, & Lambertus Engolismensis, indigni & inutiles Ecclesiæ Dei Ministri salutem, & piæ devotionis obsequium, & debitam subjectionem. Controversia, quæ inter Cluniacenses Monachos & Clericos de Rocaboviscurti, super Ecclesia illius loci, in vestra præsentia agitata est, & diligenter audita, atque studiosius inquisita; quoniam ex utriusque partis confessione Monachos in possessione ipsius Ecclesiæ fuisse cognovistis, auctoritate sanctæ Paternitatis vestræ rationabili æquitate sic judicata est, ut si ipsi Monachi duobus aut tribus idoneis testibus probare possent, quod Clerici, qui tunc erant in ipsa Ecclesia, Monachos de possessione præfatæ Ecclesiæ violenter expulerint, ipsa eis possessio restituatur. Itaque ex Mandato sanctæ sublimitatis vestræ Cluniacenses Monachos ex superabundanti, & ejusdem Ecclesiæ Clericos ad certam diem & locum convocavimus, & productis in medio testibus, quantum debuimus, separatim & diligenter auditis, & rationabiliter inquisitis & examinatis, ipsi testes, qui Monachi erant, per easdem syllabas & verba juraverunt super sancta Evangelia in nostra præsentia, quod Clerici, qui tunc erant in ipsa Ecclesia, quos nominatim expresserunt, Monachos quos similiter nominaverunt, se videntibus & audientibus, de ipsa Ecclesia violenter expulerunt, sicut completa sunt in vestra præsentia. De cætero valeat sancta Paternitas vestra in Domino multis diebus, qui vos consolari dignetur in tribulationibus, quas pro amore ejus patimini, &c. absque data. |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
|
![]() | |
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |