Textus
PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III. de Ecclesiis B. Mariæ Montis Meruli, & de Sollenat, & S. Desiderii in Archiepiscopatu Lugdunensi: de Hermes in Episcopatu Bellicensi. |
LXI. Monasterio Cluniacensi ecclesias quasdam asserit. |
CELESTINUS Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati & Monachis Cluniacen. Salutem & Apostolicam benedictionem. Piis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, & vota, quæ à recto rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, Ecclesiam sanctæ Mariæ Montis Meruli juxtà Bellam-villam de Sollenat, & sancti Desiderii Ecclesias in Archiepiscopatu Lugdunensi, & Ecclesiam de Hermes in Episcopatu Bellicensi; sicut eas justè & pacificè possidetis, vobis, & per vos Monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraïre. [ 95/1 ] Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani III. Kal. Martii, Pontificatus nostri anno I. |
CLESTINUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati
et monachis Cluniacen., salutem et apostolicam benedictionem.
Piis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ a recto rationis [ 918C ] tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam Sanctæ Mariæ Montis-Meruti iuxta Bellamvillam de Sollenat, et Sancti Desiderii ecclesias in archiepiscopatu Lugdunensi, et ecclesiam de Hermes in episcopatu Bellicensi, sicut eas iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. [ 918D ] Datum Laterani, III Kal. Martii, pontificatus nostri anno primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |