Textus
PRIVILEGIUM CELESTINI PAPÆ III. ad Archiepiscopum Lugdunensem, & suffraganeos ejus, ac alios Prælatos Lugdunensis Provinciæ quibus declarat se concessisse Monasterij Clun. fratribus facultatem excommunicationis, & interdicti sententias proferendi, candelis accensis, in suos & hominum suorum malefactores, qui de illa Provincia fuerint; si eorum Episcopi, & Ecclesiarum Prælati tertiò ab eisdem fratribus requisiti illos ad satisfaciendum non compulerint: & insuper confirmasse libertates, immunitates, ac rationabiles consuetudines ipsius Monasterij Clun. quas sicut & possessiones, jura, vel bona illius, præter Sedis Apostolicæ conscientiam prohibet alienari vel violari. Mandatque præterea ut excommunicatos & interdictos faciant in suis Parrochiis denunciari Parrochianos ad Clun. Monasterium aut ejus Cellas pertinentes, qui excommunicati per fratres Cluniacenses pro manifestis excessibus suis ad alia confugiunt loca, ut sic sententiam & justitiam fratrum eorumdem eludant. |
LIX. J[oanni], archiepiscopo Lugdunensi, et eius suffraganeis
significat, se monachis Cluniacensibus concessisse «ut universos
malefactores suos et hominum suorum, qui de provincia fuerint
Lugdunensi, si eorum episcopi et ecclesiarum prælati ab eisdem
fuerint fratribus tertio requisiti et eos ad satisfactionem
[ 916A ]
illis
congruam exhibendam non duxerint compellendos, licitum sit eis
illos, candelis accensis, excommunicationis sententiæ atque
interdicti subiicere.» |
Cælestinus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus J. Lugdunensi Archiepiscopo, & suffraganeis ejus: & dilectis filiis Abbatibus, Decanis, & aliis Ecclesiarum Prælatis per Lugdunensem Provinciam constitutis, salutem & Apostolicam Benedictionem. Licet universa loca religiosa fovere, ac diligere teneamur; illis tamen propensiori cura intendere nos oportet, quæ sub beati Petri jure consistunt, & nullo mediante ad provisionem nostram pertinent & tutelam. Inde est, quod nos Monasterium [ 94/2 ] Cluniacen. contra molestationes indebitas speciali volentes libertatis privilegio communire, Apostolicâ ejusdem Monasterij fratribus auctoritate indulsimus, ut universos malefactores suos & hominum suorum, qui de Provincia fuerint Lugdunensi, si eorum Episcopi & Ecclesiarum Prælati ab eisdem fuerint fratribus tertio requisiti, eos ad satisfactionem illis congruam exhibendam non duxerint compellendos, licitum sit eis suisque successoribus illos candelis accensis auctoritate Apostolica excommunicationis sententiæ atque interdicti subjicere, quos tamdiu nuntient excommunicationis & interdicti vinculo innodatos, donec de perpetratis excessibus satisfecerint competententer; et, si delicti qualitas hoc exegerit, ad Apostolicam sedem cum litterarum suarum testimonio venerint, absolvendi. Libertates prætereà, & immunitates, ac rationabiles consuetudines ipsius Monasterij hactenùs observatas ratas esse decrevimus, & eas auctoritate Apostolicâ ipsis fratribus, suisque successoribus confirmavimus, arctiùs inhibentes ne quis possessiones, jura, vel bona ejusdem Monasterij, præter sedis Apostolicæ conscientiam, cui specialiter est subjectum, quomodolibet alienare, vel antiquas & rationabiles ipsius Monasterij consuetudines hactenùs observatas violare præsumat. Quod si fuerit à quoquam attentatum, statuimus omnibus irritandum. Prætereà quoniam, ut audivimus, Parrochiani vel ad eos, vel ad eorum cellas pertinentes, qui pro manifestis excessibus à memoratis fratribus quomodolibet sententiam Ecclesiasticæ districtionis incurrunt, interdum ad alia loca se transferunt, ut sic sententiam & justitiam fratrum eludant ipsorum: districtè mandamus atque præcipimus ut eos, qui taliter duxerint correctionem Ecclesiasticam contemnendam, & alios malefactores eorumdem fratrum, qui vel à vobis, vel ab ipsis, aut ab aliis fuerint excommunicationis & interdicti vinculo innodati, cum requisiti fueritis, per Parrochias vestras tamdiù sicut excommunicatos & interdictos faciatis ab omnibus appellatione postpositâ evitari, donec iidem malefactores satisfacere compellantur: et, si delicti qualitas hoc exegerit, ad sedem Apostolicam cum testimonio litterarum Abbatis vel Capituli veniant absolvendi. Vobis quoque districtiùs inhibemus, ut sententiam ab ipsis fratribus in suos vel hominum suorum malefactores latam auctoritate propriâ nullatenùs relaxetis. Datum Romæ apud sanctum Petrum XV. Kalendas Martii, Pontificatus nostri anno primo. |
CLESTINUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus
I. Lugdunensi archiepiscopo et suffraganeis eius, et dilectis
filiis abbatibus, decanis et aliis ecclesiarum prælatis per
Lugdunensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam
benedictionem.
Licet universa loca religiosa fovere, ac diligere teneamur, illis tamen propensiori cura intendere nos oportet, quæ sub beati Petri iure consistunt et, [ 916B ] nullo mediante, ad provisionem nostram pertinent et tutelam. Inde est quod nos monasterium Cluniacense contra molestationes indebitas speciali volentes libertatis privilegio communire, apostolica eiusdem monasterii fratribus auctoritate indulsimus, ut universos malefactores suos et hominum suorum, qui de provincia fuerint Lugdunensi, si eorum episcopi et ecclesiarum prælati ab eisdem fuerint fratribus tertio requisiti, eos ad satisfactionem illis congruam exhibendam non duxerint compellendos, licitum sit eis suisque successoribus illos, candelis accensis, auctoritate apostolica excommunicationis sententiæ atque interdicti subiicere, quos tandiu nuntient excommunicationis et interdicti vinculo innodatos, donec de perpetratis excessibus satisfecerint competenter; [ 916C ] et, si delicti qualitas hoc exegerit, ad apostolicam sedem cum litterarum suarum testimonio venerint absolvendi. Libertates præterea et immunitates, ac rationabiles consuetudines ipsius monasterii hactenus observatas ratas esse decrevimus, et eas auctoritate apostolica ipsis fratribus, suisque successoribus confirmavimus, arctius inhibentes ne quis possessiones, iura vel bona eiusdem monasterii, præter sedis apostolicæ conscientiam, cui specialiter est subiectum, quomodolibet alienare, vel antiquas et rationabiles ipsius monasterii consuetudines hactenus observatas violare præsumat. Quod si fuerit a quoquam attentatum, statuimus omnino irritandum. [ 916D ] Præterea quoniam, ut audivimus, parochiani vel ad eos vel ad eorum cellas pertinentes, qui pro manifestis excessibus a memoratis fratribus quomodolibet sententiam ecclesiasticæ districtionis incurrunt, interdum ad alia loca se transferunt, ut sic sententiam et iustitiam fratrum eludant ipsorum; districte mandamus atque præcipimus ut eos, qui taliter duxerint correctionem ecclesiasticam contemnendam, et alios malefactores eorumdem fratrum, qui vel a vobis vel ab ipsis, aut ab aliis fuerint excommunicationis et interdicti vinculo innodati, cum requisiti fueritis, per parochias vestras tandiu sicut excommunicatos et interdictos faciatis ab omnibus, appellatione postposita, evitari, donec iidem malefactores satisfacere compellantur: et, si [ 917A ] delicti qualitas hoc exegerit, ad sedem apostolicam cum testimonio litterarum abbatis vel capituli veniant absolvendi. Vobis quoque districtius inhibemus, ut sententiam ab ipsis fratribus in suos vel hominum suorum malefactores latam auctoritate propria nullatenus relaxetis. Datum Romæ apud Sanctum Petrum, XV Kalendas Martii, pontificatus nostri anno primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |