Textus
Bull. Clun. 102, 1 n. 1 (Insertum Innocentii III.)
Insertum in:
|
CCXXVII. ABBATI ET CONVENTUI CLUNIACENSI.
[1338D]
Confirmat quamdam
donationem. |
INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & conventui Clun. salutem & Apostolicam benedictionem. Authenticum felicis memoriæ Clementis Papæ prædecessoris nostri recepimus, in hæc verba. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere assensum, & vota, quæ à Rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere, eapropter, dilecti in Domino fili, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu capellam, quam in Tuscanensi civitate de concessione venerabilis fratris nostri Joannis Tuscanensis Episcopi canonicè adepti estis, sicut eam justè ac pacificè possidetis, vobis & per vos Monasterio vestro autoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.Nos igitur præsentium vobis auctoritate concedimus, ut eodem authentico utamini liberè ac licenter. Datum Laterani XVII. Kalendas Junii. Pontificatus nostri anno X. |
Authenticum felicis memoriæ Clementis papæ prædecessoris nostri recepimus in hæc verba: Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere a sensum et vota quæ a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, capellam quam in Tuscanensi civitate de concessione venerabilis fratris nostri Joannis Tuscanensis episcopi canonice adepti estis, sicut eam juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio [1339A] vestro auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Nos igitur
præsentium vobis auctoritate concedimus ut eodem authentico
utamini libere ac licenter.
|
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |