Textus
PRIVILEGIUM CLEMENTIS PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. quo confirmat donationem factam Monasterio Cluniacensi de Villasana. |
XXXII. Monasterio Cluniacensi Sanam villam asserit. |
CLEMENS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati & Conventui Clun. Salutem & Apostolicam benedictionem. Preces, quæ à rationis tramite non discordant, Prona nos voluntate decet admittere, & effectui debito mancipare. Inde est quod vestra justa postulatione inducti Villam Sanam, quam vir nobilis Despire per manum venerabilis fratris nostri Theobaldi Hostiensis Episcopi, tunc vestri Abbatis, Monasterio vestro in ultima voluntate legavit, sicut eam justè ac sine controversia possidetis, auctoritate vobis Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani III. nonas Martii. Pontificatus nostri anno primo. |
Clemens episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni
abbati et conventui Cluniac., salutem
et apostolicam benedictionem. Preces quæ a rationis tramite non discordant, prona nos voluntate decet admittere, et effectui debito mancipare. Inde est quod vestra justa postulatione indulti villam Sanam quam vir nobilis... [ 1317D ] Despire per manum venerabilis fratris nostri Theobaldi Ostiensis episcopi, tunc vestri abbatis, monasterio vestro in ultima voluntate legavit, sicut eam juste ac sine controversia possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, III Nonas Martii, pontificatus nostri anno primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |