Textus
EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ III. ad Archiepiscopos & Episcopos, quod procurationes à Prioratibus ordinis Cluniacensis non exigant cum ad eos non accesserint. |
XXVIII. Archiepiscopis et episcopis interdicit, «ne de cætero
nisi eum ad Cluniacensium fratrum prioratus visitationis
[ 1313A ]
causa
venerint, procurationes ab iis aliquas requirant.» |
CLEMENS Episcopus, servus servorum Dei,
venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis, in quorum
Parochiis Prioratus & obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt,
salutem & Apostolicam benedictionem. Sic est Ecclesiarum Prælatis ex
divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo
recipere, secundùm illud non alligabis osbovi trituranti, ut sibi
commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem, quod
hæc quidam vestrum nequaquam sicut convenit attendentes, cum suas
Diceses circumeant, à Prioratibus & obedientiis Cluniacensium
fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi,
licet ipsi parati essent, ut asserunt, in Prioratibus suis eos benignè
recipere, & prompta eis devotione servire. Quia verò indignum est ac
vestræ pariter honestati contrarium Ecclesiasticæ charitatis obsequia
ad gravamen trahere subditorum, fraternitati vestræ præsentium
auctoritate districtius inhibemus, ne de cætero, nisi cum ad
prædictorum fratrum Prioratus visitationis causa veneritis,
procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen
aliquod aut molestiam inferatis; scituri quod si secus egeritis, nos
eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere, ut alibi
hospitatis procurationes nequaquam impendant. Datum Laterani IV. Kalendas Martii. Pontificatus nostri anno primo. |
Clemens episcopus, servus
servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis,
in quorum parochiis prioratus et obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis
existunt, salutem et apostolicam benedictionem. Sic est Ecclesiarum prælatis et divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo recipere, secundum illud: Non alligabis os bovi trituranti (I Tim. V), ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem quod hæc quidam vestrum nequaquam, sicut convenit, [ 1313B ] attendentes, cum suas diceses circumeant, a prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in prioratibus suis eos benigne recipere, et prompta eis devotione servire. Quia vero indignum est ac vestræ pariter honestati contrarium, ecclesiasticæ charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum fraternitati vestræ, præsentium auctoritate districtius inhibemus, ne de cætero, nisi cum ad prædictorum fratrum prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis, scituri quod si secus egeritis, nos eisdem fratribus, auctore Domino, curabimus prohibere, ut [ 1313C ] alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant. Datum Laterani IV Kal. Martii, pontificatus nostri anno primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |