Textus
EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ III. ad Archiepiscopos & Episcopos, in quorum Dicesibus sunt Prioratus ordinis Cluniacensis, quibus mandat ut revocent posseßiones distractas per priores. |
XXI. Archiepiscopis et episcopis mandat, ne «a prioribus
[ 1301B ]
et
obedientiariis Cluniacensium fratrum, sine consilio abbatis et
conventus, possessiones ecclesiarum distrahi, laicisque conferri»
patiantur. |
CLEMENS Episcopus,
servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis &
Episcopis, in quorum Parochiis Prioratus & obedientiæ Ecclesiæ
Cluniacensis existunt, salutem & Apostolicam benedictionem. Ea, quæ
in Ecclesiarum præjudicium per Prælatorum insolentiam attentantur,
nostro imminent
[ 88/2 ]
officio corrigenda; ne si in ipsarum fuerimus
provisione remissi, & earum status grave sustineat detrimentum, &
nos de negligentia possimus in extremo examine reprehendi. Vnde quia
ad audientiam Apostolatus nostri pervenit, quod Priores &
Obedientiarii Cluniacen. fratrum, sine consilio Abbatis & Conventus
possessiones Ecclesiarum suarum & contra institutionem Cluniacensis
ordinis illicitè distrahunt, & quasdam laïcis conferentes, censum
debitum in grave præjudicium Ecclesiarum minuere non verentur. Nos
fraternitati vestræ præsentium auctoritate injungimus, firmiterque
mandamus, quatenus detentores bonorum prędictarum Ecclesiarum taliter
distractorum, cum ad vos querela pervenerit, moneatis attentius, &
(si necesse fuerit) excommunicatione pariter & interdicto, remota
appellatione cogatis, ut possessiones in præjudicium Ecclesiarum,
Priorum seu aliorum Procuratorum temeritate distractas, sine
difficultate restituant, & censum irrationabiliter imminutum non
differant integrare. Datum Laterani XIV. Kalendas Martii. Pontificatus nostri anno primo. |
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus
archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis prioratus et
obedientiæ Ecclesiæ Cluniacensis existunt, salutem et apostolicam
benedictionem. Ea quæ in ecclesiarum præjudicium per prælatorum insolentiam attentatur, nostro imminent officio corrigenda; ne, si in ipsarum fuerimus provisione remissi, et earum status grave sustineat detrimentum, et nos de negligentia possimus in extremo examine reprehendi. Unde quia ad audientiam [ 1301B ] apostolatus nostri pervenit quod priores et obedientiarii Cluniacensium fratrum, sine consilio abbatis et conventus, possessiones ecclesiarum suarum et contra institutionem Cluniacensis ordinis illicite detrahunt, et quasdam laicis conferentes, censum debitum in grave præjudicium ecclesiarum minuere non verentur. Nos fraternitati vestræ præsentium auctoritate injungimus firmiterque mandamus, quatenus detentores bonorum prædictarum ecclesiarum taliter distractorum, cum ad vos querela pervenerit, moneatis attentius, et, si necesse fuerit, excommunicatione pariter et interdicto, remota appellatione, cogatis, ut possessiones in præjudicium ecclesiarum, priorum seu aliorum procuratorum [ 1301C ] temeritate distractas, sine difficultate restituant, et censum irrationabiliter imminutum non differant integrare. Datum Laterani, XIV Kalendas Martii, pontificatus nostri anno primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |