Textus
Urban III || 1186-1187, Iun. 27 || Quanto specialius coenobium | |
PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. ad Hugonem IV. Abb. de subjectione Abbatiæ S. Germani Altisiodorensis Cluniacensium Abbatum jurisdictioni. |
C. Monasterio Cluniacensi monasterium S. Germani Altissiodorense
asserit.
[ 1483C ]
|
URBANUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Hugoni Abbati & Conventui Clun. salutem & Apostolicam benedictionem. Quanto specialius cnobium vestrum beati Petri juris existit, & ad nostram provisionem nullo mediante pertinet & tutelam, ac vos, & prædecessores vestri in eo clestis magisterio subditi disciplinæ, per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis & Religionis in vestro hactenus ordine observatæ latius expandistis tantò ad conservandum jura vestra illæsa, & justas devotionis vestræ petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores. Quia igitur, sicut ex rescriptis S. quondam Comitis Blesensis, & A. Uxoris ejus, & felicis recordationis Urbani secundi & Paschalis Romanorum Pontificum, sub sigillis dilectorum filiorum nostrorum B. sancti Angeli, & S. Mariæ in via lata Diaconorum Cardinalium Apostolicæ sedis Legatorum, ad præsentiam nostram transmissis, nobis innotuit: Monasterium sancti Germani Altisiodorensis, in quo adeò per negligentiam provisorum regularis observantia perierat disciplinæ, & terrenæ defecerant facultates, quod ejus Custodia abjectis traderetur personis. Ad preces prædicti Comitis Monasterij ejusdem Patroni, & bonæ memoriæ Hubaldi tunc Altisiodorensis Episcopi, & aliorum plurium, prædictus Urbanus secundus antecessor noster beato Hugoni tunc Monasterij vestri Abbati & successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti regulam reformandum, & sub ordinatione Monasterij Cluniacensis futuris temporibus perpetuò possidendum; sic tamen quod Monasterium ipsum Abbatis non deberet provisione carere: quam concessionem & prædicti Comitis donationem Paschalis antecessor noster postmodum confirmavit. Nos Prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, ad exemplar eorum eamdem concessionem ratam esse decernimus, & præsentis scripti pagina confirmamus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronæ VII. Kalendas Julii. |
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI
abbati et conventui Clun., salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto specialius cnobium vestrum beati Petri juris existit, et ad nostram provisionem nullo mediante pertinet et tutelam, ac vos, et prædecessores vestri in eo clestis magisterio subditi disciplinæ, per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis et religionis in vestro hactenus ordine observatæ latius expandistis, tanto ad conservandum jura vestra illæsa, et justas devotionis vestræ petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores. Quia igitur, sicut ex rescriptis S. quondam comitis [ 1483D ] Blesensis, et A. uxoris ejus, et felicis recordationis Urbani II et Paschalis Romanorum pontificum, sub sigillis dilectorum filiorum nostrorum B. Sancti Angeli, et S. S. Mariæ in Via Lata diaconorum cardinalium apostolicæ sedis legatorum, ad præsentiam nostram transmissis, nobis innotuit: monasterium S. Germani Altissiodorensis, in quo adeo per negligentiam provisorum regularis observantia perierat disciplinæ, et terrenæ defecerant facultates, quod ejus custodia abjectis traderetur personis, ad preces prædicti comitis monasterii ejusdem patroni, et bonæ memoriæ Hubaldi tunc Altissiodorensis episcopi, et aliorum plurium, prædictus Urbanus II antecessor noster beato Hugoni, tunc monasterii [ 1484A ] vestri abbati et successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti regulam reformandum, et sub ordinatione monasterii Cluniacensis futuris temporibus perpetuo possidendum; sic tamen quod monasterium ipsum abbatis non deberet provisione carere; quam concessionem et prædicti comitis donationem Paschalis antecessor noster postmodum confirmavit. Nos prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, ad exemplar eorum eamdem concessionem ratam esse decernimus, et præsentis scripti pagina confirmamus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis [ 1484B ] Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronæ, VII Kalendas Julii |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |