Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Urban III     ||     1186, Mar. 25     ||     Quanto monasterium vestrum

Bull. Clun. 83, 1 n. 1

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ III. quod Cluniacenses non solvant procurationes Prælatis, quando non accedunt ad eorum Ecclesias.

XXIX. Decernit, «ne aliqui prælati a prioratibus monasterii Cluniacensis extra eos procurationes exigere præsumant.»
(Veronæ, Mart. 25.)
[Bullar. Cluniac., p. 83.]

URBANUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati & Conventui Clun. Salutem & Apostolicam Benedictionem. Quantò Monasterium vestrum majori dudum Religione floruit, & plures exemplo vestro Creatoris se obsequio manciparunt; tantò vos & Monasterium vestrum arctiori debemus charitate diligere, & à quorumlibet gravamine propensius defensare. Sicut autem ex parte vestra nostris est auribus nunciatum, quidam Ecclesiarum Prælati, qui ex consuetudine debent à vestris Prioratibus procurari, sæpe, licet ad Prioratus ipsos nequaquam accedant, exterius in quibusdamque villulis procurationes sibi exigunt exhiberi, cum hoc facere minimè consueverint, & sine gravioribus expensis eorum super hoc non possit satisfieri voluntati. Vnde nos gravamini vestro in hac parte providere volentes, præsentis scripti pagina duximus inhibendum, ne aliqui Prælati à Prioratibus vestris malitiosè, contra antiquam consuetudinem extra eos procurationes exigere, aut extorquere præsumant. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Veronæ VIII. Kal. Aprilis.
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Clun., salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto monasterium vestrum majori dudum religione floruit, et plures exemplo vestro Creatoris [ 1379C ] se obsequio manciparunt, tanto vos et monasterium vestrum arctiori debemus charitate diligere, et a quorumlibet gravamine propensius defensare. Sicut autem ex parte vestra nostris est auribus nuntiatum, quidam Ecclesiarum prælati, qui ex consuetudine debent a vestris prioratibus procurari, sæpe, licet ad prioratus ipsos nequaquam accedant, exterius in quibusdam villulis procurationes sibi exigunt exhiberi, cum hoc facere minime consueverint, et sine gravioribus expensis eorum super hoc non possit satisfieri voluntati. Unde nos gravamini vestro in hac parte providere volentes, præsentis scripti pagina duximus inhibendum, ne aliqui prælati a prioratibus vestris malitiose, contra [ 1379D ] antiquam consuetudinem extra eos procurationes exigere, aut extorquere præsumant. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Veronæ, VIII Kal. Aprilis.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung