Textus
Lucius III || 1184-1185, Oct. 10 || Iustis petentium desideriis | |
PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. per quod confirmat Ecclesiam S. Ioannis Evangelistæ ædificatam in sylva de Gron, ex concessione Ioceranni Grossi facta Cluniacensi Monasterio. |
CCIV. Monasterio Cluniacensi asserit locum a Joceranno Grosso
concessum. |
LUCIUS Episcopus, servus servorum
Dei, dilectis filiis Abbati & conventui Cluniacensi, salutem &
Apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos
facilem præbere consensum, & vota quæ a rationis tramite non
discordant, effectu prosequente complere. Quapropter, dilecti in
Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes
assensu, locum quem vobis nobilis vir Jocerannus Grossus consentiente
uxore sua, in allodio proprio & sylva de Gron, ubi Ecclesia in
honorem sancti Joannis Evangelistæ ædificata dignoscitur, pia
largitione concessit secundum limitationes terminorum, qui in scripto
authentico ipsius continentur, & sicut locus ipse à vobis cum
appendiciis justè & pacificè possidetur, vobis & Monasterio vestro
auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio
communimus. Nulli ergo, &c, Datum Veronæ X. Kalendas Novembris. |
Lucius
episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui
Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, locum quem vobis nobilis vir Jocerannus Grossus, consentiente uxore sua, in allodio proprio et silva de Gron, ubi ecclesia in honorem Sancti Joannis evangelistæ ædificata dignoscitur, pia largitione concessit secundum limitationes terminorum, qui in scripto authentico ipsius continentur, et sicut [ 1327A ] locus ipse a vobis cum appendiciis juste et pacifice possidetur, vobis et monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Datum Veronæ, X Kalendas Novembris. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |