Textus
Lucius III || ? 1184, Apr. 19 || Effectum iusta postulantibus | |
PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona & jura Prioratus sancti Arnulphi Crispeiensis, ordinis Cluniacensis, Silvanectensis Dicesis. |
CXXXV. Bona et jura prioratus S. Arnulphi Crispeiensis, ordinis
Cluniacensis, Silvanectensis dicesis, confirmat. |
LUCIUS Episcopus, servus servorum Dei,
dilectis filiis Humberto, Priori Monasterij sancti Arnulphi, martyris
Crespeii, aliisque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem
vitam professis in perpetuam memoriam Effectum justa postulantibus
indulgere & vigor æquitatis & ordo exigit rationis, præsertim quando
petentium voluntatem & pietas adjuvat & veritas non relinquit.
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer
annuimus, & prædecessorum nostrorum sanctæ recordationis Joannis,
Paschalis, Innocentii, Eugenii & Alexandri Romanorum Pontificum
vestigiis inhærentes, præfatum sancti Arnulphi martyris Monasterium
Crespeii, in quo divino mancipati estis obsequio, quod etiam nullius
ditioni vel potestati, nisi Romani Pontificis & Abbatis Cluniacensis
subjectum esse dignoscitur, sub beati Petri & nostra protectione
suscipimus, & præsentis scripti privilegio communimus. Imprimis
siquidem statuentes, ut omnia quæ à fundatoribus loci vestri, à
Gualterio videlicet Ambianensi quondam Comite & conjuge ejus Adela
vestro Monasterio concessa & tradita esse noscuntur, ad exemplar
eorumdem prædecessorum nostrorum vobis vestrisque successoribus in ea
qua sunt tradita libertate conservari sancimus. Præterea quascumque
possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè &
canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione
Regum aut Principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis
præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque
successoribus & illibata permaneant, tam à vobis quàm ab aliis qui
per Cluniacenses Abbates Priores præpositi fuerint, perpetuò
possidenda, disponenda ac regenda, in quibus hæc propriis duximus
exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo præfatum Monasterium situm
est cum terris, vineis, decimis, & aliis omnibus pertinentiis suis,
marcatum scilicet & suburbium castri Crespeii cum cultura quæ eidem
castro adjacet, in qua pars castri fundata est, altare & villam Ogeri
cum decimis & omnibus eidem loco
pertinentibus, molendinum unum sub
declivio montis castri Crespei positum, in villa de Dilveiro unum,
super Alturnam aquam pratum unum & vineas, Chasiam villam in
Othivensi pago sitam cum omnibus pertinentiis suis, terris, sylvis,
pratis, molendinis, duabusque Ecclesiis, matricem videlicet
[ 78/2 ]
Ecclesiam
ejusdem villæ, quæ est fundata in honorem sancti Dionysii martyris, &
subjacentem Capellam sancti Gengulphi cum decimis suis, Ecclesiam
sancti Martini sitam penes castellum pontis Arensis cum terris,
vineis, & aliis pertinentiis suis, quæ quidem juxta tenorem
privilegiorum vestrorum tam vobis quàm vestris subjaceat
successoribus, vestroque favore consilioque ordinetur. In sylva Biera
villam quæ dicitur Fagil cum omnibus pertinentiis
suis, in Meldensi
pago Ecclesiam unam, in villa quæ dicitur Mallos cum terris, hominibus
& decimis. In Episcopatu Silvanectensi Ecclesiam sanctæ Agathæ toto
jure Parochiali totius castri Crespeii, & omnibus pertinentiis suis,
altare de Frencto, in Episcopatu Belvacensi altare & villamde
Locellis cum omnibus pertinentiis suis, cellam de Franceriis cum
omnibus pertinentiis suis, teneuram de Noitello, domos videlicet &
vineas & decimas de Harcheri. In Episcopatu Ambianensi cellam quæ
vocatur Morandi, Monasterium cum grangia de avenis & omnibus suis
pertinentiis, quam quidem in eadem libertate semper manere sancimus,
in qua hactenus mansisse dignoscitur. Possessiones
de villa Vilet
prope montem desiderii, altare Villaris, altaria de Germiniaco, quæ
per Falconis quondam Ambianensis Episcopi chirographum possidetis cum
omni jure Parochiali ejusdem villæ & decimis. In Episcopatu
Suessionensi Ecclesiam de Bunoculo cum grangia, terris, vineis,
pratis, ac decimis, aliisque redditibus. Allodium Guidonis militis
apud Meromontem, allodium Leotaldi apud Dilucium cum aliis quæ ibi
habetis, villam Vallis, villam Novam, villam Galcherii militis, &
allodium de Frovesta. Adjicientes quoque Apostolicæ Sedis auctoritate sancimus, ut quemadmodum sanctæ recordationis prædecessore nostro Joanne Papa statutum atque firmatum est, quando idem locus sibi à jam dicto bonæ memoriæ Gualterio Ambianensi Comite in suæ fundationis exordio oblatus est, atque ab eo tamquam novella plantatio in propriam & specialem sanctæ Sedis Apostolicæ filiam eadem domus est adoptata, ut nulli umquam Archiepiscoporum vel Episcoporum liceat excommunicationis seu interdicti sententiam absque assensu & mandato Romani Pontificis, vel Legati ejus à latere distincti in idem Cnobium promulgare, seu consuetudines aliquas ibi exigere, vel Missas publicas contra voluntatem vestram celebrare, aut alicujus gravaminis causa manum apponere. Neque enim dignum est, ut qui ad jus sacræ Romanæ Ecclesiæ, quæ omnium Ecclesiarum caput & mater est, pertinere noscuntur, quorumlibet oppressionibus graventur, [ 1247C ] vel incursionibus agitentur. Liceat quoque vobis in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere & Dicesano Episcopo præsentare, quibus si idonei inventi fuerint, Episcopus animarum curam committat, ita quidem quod ei de spiritualibus, vobis de temporalibus sine aliqua contradictione respondeant. Sanè si Presbyterum aliquem ad divina officia celebranda, in quo divino mancipati estis obsequio duxeritis retinendum, de altari Crucis, quod ad vos pertinet, nulli interim teneatur respondere. Decimas quoque Novalium vestrarum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus à vobis præsumat exigere, sed sine omni contradictione Episcoporum & Episcopalium Ministrorum eas deinceps quietè possideatis, qui vestra peregrinis & pauperibus erogatis. Neque cuilibet facultas sit vos pro vivorum seu defunctorum eleemosynis ob salutem animarum vobis canonicè datis inquietare. Sed tam vivorum quàm defunctorum in dona & oblationes quæ ad vos deferentur, in usus servorum Dei & pauperum profuturas, salva justitia matricis Ecclesiæ vobis retinere liceat & habere. Porro idem Monasterium cum omnibus pertinentiis [ 79/1 ] suis, sicut hactenus ex concessione sanctæ Sedis Apostolicæ fuisse dignoscitur, sub Cluniacensis Monasterij libera ordinatione & dispositione consistat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit præfatum Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuereve, seu quibuslibet exactionibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva in omnibus Sedis Apostolicæ dignitate, & in supradictis Ecclesiis Dicesanorum Episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Ego Lucius Catholicæ Ecclesiæ. Ego Thedius Portuensis & sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Lerius Albani Episcopus. Ego Joannes Presbyter Cardinalis tituli sancti Marci. Ego Petrus Presbyter Cardinalis tituli sanctæ Susannæ. Ego Laborans Presbyter Cardinalis sanctæ Mariæ trans Tiberim tituli sancti Calixti. Ego Paulus Presbyter Cardinalis tituli Basilicæ sanctorum Apostolorum. Ego Jacobus Diac. Card. S. Mariæ. Ego Gratianus sanctorum Cosinæ & Damiani Diaconus Cardinalis. Ego Laborans S. Angeli Diac. Cardinalis. Ego Goffredus sanctæ Mariæ in via lata Diaconus Cardinalis. Datum Verul per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis & Cancellarii XII. Kalendas Maii, indictione II. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo octuagesimo quarto, Pontificatus verò Domni Lucii Papæ tertii anno tertio. |
Lucius episcopus, servus servorum
Dei, dilectis filiis Humberto, priori monasterii Sancti Arnulphi
martyris Crespeii, aliisque fratribus, tam præsentibus quam
futuris, regularem vitam professis, in perpetuam memoriam. Effectum justa postulantibus indulgere et vigor æquitatis et ordo exigit rationis, præsertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus, et prædecessorum nostrorum sanctæ recordationis Joannis, Paschalis, Innocentii, Eugenii et Alexandri, Romanorum pontificum vestigiis inhærentes, præfatum [ 1246A ] Sancti Arnulphi martyris monasterium Crespeii, in quo divino mancipati estis obsequio, quod etiam nullius ditioni vel potestati, nisi Romani pontificis et abbatis Clunianensis subjectum esse dignoscitur, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes ut omnia quæ a fundatoribus loci vestri, a Gualterio videlicet Ambianensi quondam comite et conjuge ejus Adela vestro monasterio concessa et tradita esse noscuntur, ad exemplar eorumdem prædecessorum nostrorum vobis vestrisque successoribus in ea qua sunt tradita libertate conservari sancimus. Præterea quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium impræsentiarum juste et canonice possidet, [ 1246B ] aut in futurum concessione pontificum, largitione regum aut principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, tam a vobis quam ab aliis qui per Cluniacenses abbates priores præpositi fuerint, perpetuo possidenda, disponenda ac regenda; in quibus hæc propriis duximus experimenda vocabulis: Locum ipsum in quo præfatum monasterium situm est cum terris, vineis, decimis, et aliis omnibus pertinentiis suis, marcatum scilicet et suburbium castri Crespeii cum cultura quæ eidem castro adjacet, in qua pars castri fundata est, altare et villam Ogeri cum decimis et omnibus eidem loco [ 1246C ] pertinentibus, molendinum unum sub declivio montis castri Crespeii positum, in villa de Dilveiro unum, super Alturnam aquam pratum unum et vineas, Chasiam villam in Othivensi pago sitam cum omnibus pertinentiis suis, terris, silvis, pratis, molendinis duabusque ecclesiis, matricem videlicet ecclesiam ejusdem villæ, quæ est fundata in honorem Sancti Dionysii martyris, et subjacentem capellam Sancti Gengulphi cum decimis suis, ecclesiam Sancti Martini sitam penes castellum pontis Arensis cum terris, vineis et aliis pertinentiis suis; quæ quidem juxta tenorem privilegiorum vestrorum tam vobis quam vestris subjaceat successoribus, vestroque favore consilioque ordinetur. In silva Biera, villam quæ dicitur Fagil cum omnibus pertinentiis [ 1246D ] suis, in Meldensi pago ecclesiam unam, in villa quæ dicitur Mallos cum terris, hominibus et decimis. In episcopatu Silvanectensi ecclesiam Sanctæ Agathæ toto jure parochiali totius castri Crespeii, et omnibus pertinentiis suis, altare de Frenco, in episcopatu Belvacensi altare et villam de Locellis cum omnibus pertinentiis suis, cellam de Frenceriis cum omnibus pertinentiis suis, teneuram de Noirello, domos videlicet et vineas et decimas de Harcheri. In episcopatu Ambianensi cellam quæ vocatur Morandi, monasterium cum grangia de avenis et omnibus suis pertinentiis, quam quidem in eadem libertate semper manere sancimus, in qua hactenus mansisse dignoscitur. Possessiones [ 1247A ] de villa Vilet prope montem Desiderii, altare Villaris, altaria de Germiniaco, quæ per Falconis quondam Ambianesis episcopi chirographum possidetis cum omni jure parochiali ejusdem villæ et decimis. In episcopatu Suessionensi ecclesiam de Bunoculo cum grangia, terris, vineis, pratis, ac decimis, aliisque redditibus. Allodium Guidonis militis apud Meromontem, allodium Leotaldi apud Dilucium cum aliis quæ ibi habetis, villam Vallis, villam Novam, villam Galcherii militis, et allodium de Frovesta. Adjicientes quoque, apostolicæ sedis auctoritate sancimus, ut quemadmodum sanctæ recordationis prædecessore nostro Joanne papa statutum atque firmatum est, quando idem locus sibi a jam dicto [ 1247B ] bonæ memoriæ Gualterio Ambianensi comite in suæ fundationis exordio oblatus est, atque ab eo tanquam novella plantatio in propriam et specialem sanctæ sedis apostolicæ filiam eadem domus est adoptata, ut nulli unquam archiepiscoporum vel episcoporum liceat excommunicationis seu interdicti sententiam absque assensu et mandato Romani pontificis, vel legati ejus a latere distincti in idem cnobium promulgare, seu consuetudines aliquas ibi exigere, vel missas publicas contra voluntatem vestram celebrare, aut alicujus, gravaminis causa manum apponere. Neque enim dignum est ut qui ad jus sacræ Romanæ Ecclesiæ, quæ omnium Ecclesiarum caput et mater est, pertinere noscuntur, quorumlibet oppressionibus graventur, [ 1247C ] vel incursionibus agitentur. Liceat quoque vobis in ecclesiis vestris presbyteros eligere et dicesano episcopo præsentare, quibus si idonei inventi fuerint, episcopus animarum curam committat, ita quidem quod ei de spiritualibus, vobis de temporalibus sine aliqua contradictione respondeant. Sane si presbyterum aliquem ad divina officia celebranda, in quo divino mancipati estis obsequio duxeritis retinendum, de altari Crucis, quod ad vos pertinet, nulli interim teneatur respondere. Decimas quoque novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis præsumat exigere, sed sine omni contradictione episcoporum et episcopalium ministrorum eas deinceps quiete possideatis, [ 1247D ] qui vestra peregrinis et pauperibus erogatis. Neque cuilibet facultas sit vos pro vivorum seu defunctorum eleemosynis ob salutem animarum vobis canonice datis inquietare. Sed tam vivorum quam defunctorum in dona et oblationes quæ ad vos deferentur, in usus servorum Dei et pauperum profuturas, salva justitia matricis ecclesiæ vobis retinere liceat et habere. Porro idem monasterium cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus ex concessione sanctæ sedis apostolicæ fuisse dignoscitur, sub Cluniacensis monasterii libera ordinatione et dispositione consistat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit præfatum monasterium temere perturbare, aut [ 1248A ] ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere minuereve, seu quibuslibet exactionibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnibus profutura, salva in omnibus sedis apostolicæ dignitate, et in supradictis ecclesiis dicesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, etc. Ego Lucius catholicæ Ecclesiæ episc. Ego Theodinus Portuensis et Sanctæ Rufinæ episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctæ Susannæ. [ 1248B ] Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctæ Mariæ trans Tiberim, tituli Sancti Calixti. Ego Paulus presbyter cardinalis tituli Basilicæ Sanctorum Apostolorum. Ego Jacobus diac. card. S. Mariæ. Ego Gratianus Sanctorum Cosmæ et Damiani diaconus cardinalis Ego Laborans S. Angeli diac. cardinalis. Ego Goffredus Sanctæ Mariæ in Via Lata diaconus cardinalis. Datum Verul. per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kalendas Maii, indictione II, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo octogesimo [ 1248C ] quarto, pontificatus vero domni Lucii papæ tertii anno tertio. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |