Textus
PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod inhibet ne quis Ecclesiam, Capellam, seu Oratorium in Parochiis Cluniacensium, & præcipuè in Parochia de Molinis, ædificet absque assensu Clun. Abbatis. |
MDXXI. Privilegium pro Cluniacensibus. — Inhibet ne quis
ecclesiam, capellam seu oratorium in parochiis Cluniacensium et
præcipue in parochia de Molinis, ædificet absque assensu
Cluniacensis abbatis. |
ALEXANDER
Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo Abbati &
fratribus Cluniacensibus, salutem & Apostolicam benedictionem. In eo
sumus loco & officio quamquam immeriti disponente Domino constituti
ut Ecclesias Dei, & præcipuè loca religiosa honorare & diligere
propensius teneamur, eorumque indemnitati & profectui Pastorali
sollicitudine attentius providere. Hac igitur consideratione inducti,
vestris quoque nihilominus precibus inclinati auctoritate præsentium
inhibemus, ut nullus infra Parochias vestras, & præcipuè de Molinis,
Ecclesiam, Capellam, seu Oratorium absque assensu vestro, & Dicesani
Episcopi, salvis tamen privilegiis Romanæ Ecclesiæ de novo ædificare
præsumat. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem
omnipotentis Dei & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se
noverit incursurum. Datum Viterbii V. Kalendas Augusti. S. Petrus, S. Paulus, Alexander Papa III. |
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THEOBALDO
abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et apostolicam
benedictionem. In eo sumus loco et officio, quanquam immeriti, disponente Domino, constituti, ut Ecclesias Dei, et præsertim religiosa loca honorare et diligere propensius teneamur, eorumque indemnitati et profectui pastorali sollicitudine providere. Hac igitur consideratione inducti, vestris quoque nihilominus precibus inclinati, auctoritate præsentium inhibemus, ut nullius infra parochias vestras, et præcipue de Molinis ecclesiam, capellam seu oratorium absque assensu vestro et dicesani episcopi, salvis [ 1317A ] tamen privilegiis Romanæ Ecclesiæ de novo ædificare præsumat. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii, V Kalendas Augusti. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |