Textus
PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod confirmat omnia bona & jura Prioratus beatæ Mariæ Montisdesiderii ord. Clun. Ambianensis Dicesis. |
MCXVI. Ecclesiam S. Mariæ Montisdesiderii, ordinis Cluniacensis,
tuendam suscipit, ejusque bona omnia ac jura confirmat. |
ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis
Berengario Priori Ecclesiæ sanctæ Mariæ Montisdesiderii, ejusque
fratribus tam præsentibus quam futuris regularem vitam professis in
perpetuum. Suscepti regiminis administratione compellimur, & pietatis
officio nihilominus commovemur religiosa loca pia consideratione
respicere, & ne imposterum aliquorum possint indebita molestatione
turbari Apostolicæ Sedis patrocinio communire. Eapropter, dilecti in
Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, &
Ecclesiam vestram, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati
Petri & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripti
privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo
monasticus, qui in Ecclesia vestra secundum Deum & Benedicti regulam
& institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur,
perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; præterea
quascumque possessiones, quæcumque bona eadem Ecclesia impræsentiarum
justè & canonicè possidet; aut in futurum concessione Pontificum,
largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis
modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque
successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus
exprimenda vocabulis, imprimis locum ipsum, in quo præscripta Ecclesia
sita est cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam videlicet beatæ
Mariæ cum tredecim præbendis, quas solebant habere Canonici sæculares,
illamque quam olim habuerunt Magistri Scholarum in castro
Montisdesiderii, qui scholas regebant, vel pro ipsa Præbenda triginta
solidos Provinienses regimen scholarum, unctionis oleum, Ecclesiam
sancti Petri cum atrio, & decima, & censu decem & septem solidorum,
quos singulis annis Presbyteri illius Ecclesiæ solvere debent, de
oblationibus verò altaris sancti Petri jam à multis annis statutum
est, ut quinque partes earum, quæ scilicet ad Missas pro vivis
offeruntur Monachis, sexta verò pars Presbyteris cederet, de his autem
quæ ad Missas pro defunctis veniunt, media pars Monachorum, altera
Presbyterorum esset, quod etiam ne ab aliquo mutaretur. Xarinus bonæ
memoriæ Ambianensis Episcopus sub anathemate interdixit, & Ecclesiam
quoque sancti Sepulchri cum altari & atrio & decima, Ecclesiam de
Furelli curte cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam etiam de
Villa cum capella du Maisnil cum altaribus & atriis & decimis,
Ecclesiam quoque de nova Villa cum altari & atrio & tota decima,
Ecclesiam de Fretcio cum altari & atrio & decima, Ecclesiam de
Dommalich cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam de Esteltay
cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam quoque de Domna Petra
cum altari & atrio & tota decima, Ecclesiam quoque de Brach cum
altari & atrio totaque decima, Ecclesiam de Souviller cum capella
d'Aubeviller quæ subjecta est ei cum altaribus atriis & decimis,
Ecclesiam quoque de Contorio cum altari & atrio & tota decima,
medietatem Ecclesiarum de Annethi & de Fenerii, & altarium &
minutarum decimarum, Ecclesiam de Cais cum altari & atrio, & duabus
partibus totius majoris decimæ, item villam de Curcellis cum
appendiciis suis; apud Montisdesiderium molendinum de ponte &
singulis hebdomadibus tres denarios Viromandensis monetæ ad Theloneum,
[ 73/2 ]
panis apud Contorium medietatem molendini de Prato, apud Forsenviller
totum allodium in terris & nemoribus, quod dedit Elizabeth Rabies,
item decimam de Spatenis per manum venerabilis fratris nostri Odonis
Belvacensis Episcopi, petitione Rodulfi Viromandorum Comitis, necnon
Yvonis Suessionensis Comitis à vobis susceptam: item in Episcopatu
Ambianensi majorem decimam de septem fortis, terragium de Plenivilla,
& quinque modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti
de Tournella & redditus segetis de Corbeiis. Apud Contorium molendini
superioris medietatem & aquæ & mares ad jus ipsius pertinens apud
Leplessis Radulphi vituli tres partes terragii de Goy. Apud
Montisdesiderium medietatem molendini cognomento Engelrani, sepulturam
quoque ipsius loci liberam esse decernimus, & eorum devotioni &
extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint. Nisi fortè
excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen
justitia Ecclesiarum illarum à quibus corpora mortua assumuntur: cum
autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis clausis januis
exclusis excommunicatis, & interdictis, non pulsatis campanis,
suppressa voce divina officia celebrare. Sanè Novalium vestrorum quæ
propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium
vestrorum nullus à vobis decimas præsumat exigere. Decernimus ergo ut
nulli omnino hominum liceat præfatam Ecclesiam temerè perturbare, aut
ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu
quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnia & integra
conserventur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa
sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate.
Si qua ergo in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ
Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit,
secundò tertióve commonita, nisi præsumptionem suam digna
satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat,
reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat,
& à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri
Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni
subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax
Domini nostri Jesu Christi, quatinus hic fructum bonæ actionis
percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant.
Amen. Ego Alexander Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Rubaldus Hostiensis Episcopus. Ego Bernardus Portuensis & S. Rufinæ Episcopus. Ego Galterus Albanensis Episcopus. Ego Joannes Presb. Card. S. Anastasiæ. Ego Guillelmus Presb. Cardinalis. Ego Baso Presb. Card. S. Prudentianæ tituli S. Salvatoris. Ego Petrus Presbyter Cardinalis tituli sancti Laurentii in Damasco. Ego Joannes Presb. Card. tit. S. Marci. Ego Manfredus Presb. Cardinalis. Ego Petrus Presb. Card. tit. S. Chrysogoni. Ego Petrus Presb. Card. tit. S. Susannæ. Ego Odo Diaconus Cardinalis tituli sancti Nicolai in carcere Tulliano. Ego Cinthus Diac. Card. S. Adriani. Ego Hugo Bononiensis Diac. tit. S. Eustachii juxta templum Agrippæ. Ego Vitellus Diaconus Card. tit. sanctorum Sergii & Bachi. Ego Hugo Diac. Card. S. Angeli. Datum Anagniæ per manum Gratiani sanctæ Romanæ [ 74/1 ] Ecclesiæ Subdiaconi & Notarii quinto nonas Februarii, Indictione septima, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo septuagesimo tertio Pontificatus verò Domini Alexandri Papæ tertii anno quintodecimo. |
Alexander episcopus, servus
servorum Dei, dilectis filiis Berengario priori ecclesiæ Sanctæ
Mariæ
[ 970A ]
Montisdesiderii, ejusque fratribus, tam præsentibus quam
futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. Suscepti regiminis administratione compellimur, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam vestram, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui in ecclesia vestra secundum Deum et beati Benedicti Regulam, et institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascunque possessiones, etc.,
in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis: [ 970B ] In primis locum ipsum in quo præscripta ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam videlicet Beatæ Mariæ cum tredecim præbendis, quas solebant habere canonici sæculares, illamque quam olim habuerunt magistri scholarum in castro Montisdesiderii, qui scholas regebant, vel pro ipsa præbenda triginta solidos Provinienses, regimen scholarum, unctionis oleum, ecclesiam Sancti Petri cum atrio, et decima et censu decem et septem solidorum, quos singulis annis presbyteri illius ecclesiæ solvere debent; de oblationibus vero altaris sancti Petri jam a multis annis statutum est ut quinque partes earum, quæ scilicet ad missas pro vivis offeruntur monachis, sexta vero pars presbyteris [ 970C ] cederet; de his autem quæ ad missas pro defunctis veniunt media pars monachorum, altera presbyterorum esset; quod etiam ne ab aliquo mutaretur, Xarinus bonæ memoriæ Ambianensis episcopus sub anathemate interdixit; et ecclesiam quoque Sancti Sepulcri cum altari, et atrio et decima, ecclesiam de Farelli cum curte, altari et atrio et decima tota, ecclesiam de Villa cum capella du Maisnil, cum altaribus et atriis et decimis, ecclesiam quoque de Nova Villa cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam quoque de Fretcio cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Dommalich cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam de Esteltay cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam quoque de Domna Petra cum altari et atrio et [ 970D ] tota decima, ecclesiam quoque de Brach cum altari et atrio, totaque decima, ecclesiam de Souviller, cum capella d' Aubviller quæ subjecta est ei cum altaribus, atriis et decimis, ecclesiam quoque de Contorio cum altari et atrio, et tota decima, medietatem ecclesiarum de Annethi et de Fenerii, et altarium et minutarum decimarum, ecclesiam de Cais cum altari et atrio, et duabus partibus totius majoris decimæ; item villam de Curcellis cum appendiciis suis; apud Montisdesiderium molendinum de ponte, et singulis hebdomadis tres denarios Viromandensis monetæ ad teloneum, panis apud Contorium, medietatem molendini de Prato; apud Forsenviller totum allodium in terris et nemoribus, [ 971A ] quod dedit Elizabeth Rabies, item decimam de Spatenis per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis episcopi, petitione Rodulphi Viromandorum comitis, necnon Yvonis Suessionensis comitis, a vobis susceptam; item in episcopatu Ambianensi majorem decimam de Septemfortis, terragium de Plenivilla, et quinque modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tournella et reditus segetis de Corbeiis. Apud Contorium molendini superioris medietatem, et aquæ et mares ad jus ipsius pertinentes; apud Leplessis Rodulphi Vitali tres partes terragii de Goy. Apud Montisdesiderium medietatem molendini cognomento Engelrani. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni [ 971B ] et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus corpora mortuorum assumuntur. Cum autem generale interdictum terræ fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sane novalium vestrorum quæ propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere præsumat. Decernimus ergo, etc.,
salva sedis apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum, etc.
Datum Anagniæ, per manum Gratiani sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi et notarii, V Nonas [ 971C ] Februarii, indictione VII, Incarnationis Dominicæ anno 1173, pontificatus vero domini Alexandri papæ III anno XV. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |