Textus
PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ III. contra appellationes Monachorum. |
CCXXVIII. ABBATI CLUNIACENSI. De correctione monachorum. |
INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Abbati Cluniacensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Authenticum bonæ memoriæ Alexandri Papæ prædecessoris nostri in hunc modum nobis accepimus præsentatum. Relatum est auribus nostris, quod quidam Monachorum tuorum quærentes quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi, Prioratus & obedientias sibi creditas detinere interdum te renuente contendunt, & Monasticæ professionis obliti, causa vitandæ correctionis, contra constitutionem nostram in vocem appellationis erumpunt. Vnde, quoniam non ad hoc fuit appellationis remedium institutum, ut per eam regula Monastica dissolvatur: præsentibus tibi litteris indulgemus Monachos tuos, sublato appellationis obstaculo, secundum regulam beati Benedicti, & institutiones Monasterij tui corrigere, ac à Prioratibus & aliis obedientiis, cum causa exegerit, appellatione postposita removere. Nos igitur tuis precibus inclinati devotioni tuæ præsentium auctoritate concedimus, quatenus eodem authentico liberè ac licenter utaris. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit; indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Perri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani XVII. Kalendas Junii. Pontificatus nostri anno X. |
Authenticum bonæ memoriæ Alexandri papæ prædecessoris
nostri in hunc modum nobis accepimus
[ 1339B ]
præsentatum. Relatum
est
auribus nostris quod quidam monachorum tuorum quærentes quæ sua
sunt, non quæ Iesu Christi, prioratus et obedientias sibi creditas
detinere interdum te renuente contendunt, et
[ 1340A ]
monasticæ
professionis obliti, causa vitandæ correctionis, contra
constitutionem nostram in vocem appellationis erumpunt. Unde
quoniam non ad hoc fuit appellationis remedium institutum ut per
eam regula monastica dissolvatur, præsentibus tibi litteris
indulgemus monachos tuos, sublato appellationis obstaculo, secundum
Regulam beati Benedicti et institutiones monasterii tui corrigere
ac prioratibus et aliis obedientiis, cum causa exegerit,
appellatione postposita removere. Nos igitur tuis precibus
inclinati, devotioni tuæ præsentium auctoritate concedimus
quatenus eodem authentico libere ac licenter utaris. Nulli ergo
omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere
vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare
præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
[ 1340B ]
Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Laterani, XVII Kal. Iunii, pontificatus nostri anno decimo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |