Textus
Alexander III || 1165, Iun. 15 || Effectum iusta postulantibus | |
PRIVILEGIUM ALEXANDRI PAPÆ III. per quod confirmat omnia jura & bona Abbatiæ Mauziacensis sub obedientia Abbatis Cluniacensis. |
CCCLIV. Bulla pro monasterio Mauziacensi quod sub tutela S. Sedis
suscipitur. |
ALEXANDER Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati Monasterij Mauziacensis, ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis in perpetuum. Effectum justa postulantibus indulgere, & Ecclesiasticæ vigor æquitatis, & ordo exigit rationis; præsertim quando petentium voluntatem & pietas adjuvat; & veritas comitatur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Mauziacense Monasterium, antecessorum nostrorum exempla sequendo, confirmamus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum & beati Benedicti regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona idem Monasterium impræsentiarum justè & canonicè possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant, in quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis. Propè præfatum Monasterium, Ecclesiam S. Laurentii cum pertinentia sua, videlicet Vicaria terræ de Mabiliaco, Ecclesiam S. Pauli, Ecclesiam S. Martini, Ecclesiam S. Calamini ejusdem Monasterij primi Fundatoris, Ecclesiam de Gatteria cum pensione quæ solvitur ad vestimenta fratrum, Ecclesiam S. Hilarii cum Capella sua: item Ecclesiam de Giaco cum pertinentibus sibi Ecclesiis, videlicet Ecclesia de Marecalmis, & Ecclesia de Oene, & Ecclesia de Goreis cum Capella de Farnel: item Ecclesiam de Rubiaco cum pertinentibus sibi Ecclesiis, scilicet Ecclesia S. Martini & Ecclesia S. Eudochii in eadem villa positis & in montanis Ecclesiæ S. Petri, & Capella Pontis-Gibaldi, & Ecclesia S. Vrsi cum hæreditate sua: item Ecclesiam de Montibus cum Capella de castro quod dicitur Colia: item Ecclesiam S. Hyppoliti: item Ecclesiam de Vulvico cum Capella sanctæ Mariæ & Ecclesia S. Martialis: item Ecclesiam de Marsiaco, Ecclesiam de Monistrolo, Ecclesiam de Sana-Cultura, Ecclesiam S. Boniti de Calmis, Ecclesiam sancti Bonniti de Aluschiis, & Ecclesiam sancti Andreæ de Pagnes: item Ecclesiam S. Mariæ [ 69/1 ] de Rocaforti cum Capella de Castro & terra adjacente per circuitum: item Ecclesiam sancti Boniti Montispenserii cum Capella ejusdem castri & cum municipio de Catusiaco & terra adjacente per circuitum, item Ecclesiam de Donoma cum possessionibus suis: item Ecclesiam sancti Germani cum Capella & Castro sibi adjacente: item Ecclesiam sancti Remigii, Ecclesiam de Suliech, Ecclesias duas de veteri-Crusech: item Ecclesiam de Laurigiis cum hereditate sua: item Ecclesiam de Dreturaris cum adjacente sibi villa, prædiis, aquis, & silvis per circuitum, Ecclesiam S. Desiderii, & Ecclesiam S. Præjecti, & Capellam de Palicia: item Ecclesiam de Chos cum Parochia sua: item S. Ambrosii cum pertinentibus sibi Ecclesiis, videlicet Ecclesia Montispetrosi, Ecclesia S. Leontii, & Ecclesia S. Dionysii. Proprietates quoque quarumdam possessionum vestrarum dignum duximus annotare; scilicet Mobiliacum, Tauriniacum, Plumberias, Salzimas, Primiliacum usque ad Previratas & usque ad Garinange; Ananziacum, Belanede, Araneam, castrum Mirabel cum valle adjacenti, Perpeliacum, Bociacum, & medietatem Legdæ Riomensis villæ quoquo tempore detur. Prohibentes ne & feuda vestra, sicut de jure non licet, aliquis audeat sine assensu vestro violenter intrare, aut sibi usurpare, scilicet feodum castelli de Rocaforti, in cujus turre, & cæteris domibus habetis censum annuum: castellum de sancto Germano: feodum Domini de Scola, item Cameret, & quod habet apud Mauriacum & apud Laurigias: feodum Domini de Barmon, videlicet modiatas vini de vineis circa Ceresium: feodum Domini montis Pancerii, quod habet apud Bononiam in terris sancti Boniti causa custodiæ: feodum Domini de Turiaco, scilicet villam & munitionem sancti Ignatii: feodum Domini Montis-Vasconis, id est, villam sancti Andreæ de Prignes, & quod habet apud Plumberias: feodum Domini de Anaziaco, quod habet apud Marsiacum, & censum annualem, quem habet in villis beati Austremonii causa custodiæ: feodum Domini de Tornolio, videlicet Carbonerias, & quod habet in valle de Correaco & in valle de Cresel, & censum annualem quem habet in Mansis vel Coloniis beati Austremonii causa custodiæ, feodum Domini de Casluch, quod habet inter Marsiacum & Mauriacum: feudum Domini de Ponte, videlicet domum juxta Ecclesiam beati Laurentii, quod habet in terra quæ dicitur ad Martyres causa custodiæ: apud Perpeziacum feodum Domini de Camaleria, scilicet Brolium ejusdem castri, Petiacum, Lobariacum, Caraiso, prata de Ceresio, & quod habet apud Marsiacum & Mauriacum, sanctum Bonitum & Ceresium, & feudatarios multos quos habet ab Ecclesia Mauriacensi: feudum Domini de Cresto, scilicet quicquid habet apud Riomum, Mauriacum, Mirabellum, Ceresium, vel apud terram quæ dicitur Evers; & feudum Domini de Cebaziaco, & Domini de Rocaforti in Lubarces, quicquid habet in villis scilicet Mauziaco, Marsiaco, Ceresio, & pertinentiis earum: apud Rubiacum feudum Willelmi de Planis, & feuda omnium militum illorum, qui dicuntur de Rubiaco, scilicet quicquid habent ipsi, vel aliquis alius ab Alua ficta usque ad Fontanas, & à via sancti Petri de Castello usque ad viam Montisferrati: feuda quoque quæ habent à beato Austremonio, & à vobis homines Mauriacensis villæ, quæ tota cum situ suo per circuitum cum viis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus à rivo de Tolon usque ad Ecclesiam de Ceresio, & à molendino de Fichet usque ad molendinum de Mota in dominio vel proprietate Mauriacensis Ecclesiæ posita esse dignoscitur, ubilibet sint cum prædictis Ecclesiis & earum pertinentiis. Hujus privilegii auctoritate decernentes ut nulla Ecclesiastica sæcularisve persona præfatum Monasterium ab [ 69/2 ] Abbatiæ dignitate destituere, vel infra prædictas metas turrem sive castellum ædificare valeat, neque tributa aut tallias vel teloneum tollere, aut homines super terra ipsius loci commanentes distringere, vel violentas hospitationes seu occasiones ab eis exigere vestris futurisque temporibus quisquam temeritate sua audeat. Obeunte verò te nunc ejusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundùm Deum & beati Benedicti regulam, cum consilio & voluntate Cluniacensis Abbatis providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem Monasterium temerè perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare: sed illibata omnia & integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate, & Dicesani Episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant, Amen. |
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro,
abbati monasterii Mauziacensis, cunctisque fratribus tam
præsentibus quam futuris regularem vitam professis, J. N.....
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor æquitatis et ordo exigit rationis, præsertim quando petentium voluntatem et pietas adiuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar prædecessoris nostri sanctæ recordationis Adriani papæ, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque [ 378D ] possessiones, quæcunque bona idem monasterium impræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis præstante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis:
Ecclesiam de Gatteria: ecclesiam de Sancto Hilario cum capella: ecclesiam de Giaco: ecclesiam de Marencalmis: ecclesiam de Bortis, ecclesiam de Oenc cum parochia de Faravel: ecclesiam de Rubiaco Royac, cum appenditiis suis; ecclesia videlicet de Castello et capella Pontis-Gibaldi: ecclesiam [ 379A ] de Sancto Urso: ecclesiam de montibus cum capella de Castro: ecclesiam Sancti Hippolyti: ecclesiam de Wulvico cum capella Sanctæ Mariæ: ecclesiam de Martiaco: ecclesiam de Monestrolo: ecclesiam de Ceresio: ecclesiam de Sana-cultura: ecclesiam de Cella: ecclesiam de Aluchiis: ecclesiam Sancti Andreæ de Pathas: ecclesiam Sancti Boniti de Calmis: ecclesiam de Rocca-forti cum capella de Castro: ecclesiam Sancti Boniti Montis- Pancherii cum capellis de Castro: ecclesiam de Bodonia: ecclesiam Sancti Germani cum capella de Castro: ecclesiam Sancti Remigii: ecclesiam de Sulec: ecclesiam de Crusec: ecclesiam de Laurigiis: ecclesiam de Cos: ecclesiam Sancti Desiderii: ecclesiam de Dreituraias cum ecclesia Sancti [ 379B ] Prejecti et capella de Palicia: capellam de Botiaco: ecclesiam Sancti Ambrosii: ecclesiam Montis-petrosi: ecclesiam Sancti Dionysii: ecclesiam de Sancto Leontio prope monasterium vestrum: ecclesiam Sancti Laurentii: ecclesiam Sancti Pauli: ecclesiam Sancti Calmutii, et ecclesiam Sancti Martini cum pertinentiis earum, Primiliacum, Tauriniacum, Mabiliacum, Salziniam, Plunberiam, Amanziacum et Mirabellum cum valle adiacenti. Terras de feudiis domini de Cresto et domini de Rochafort in Lubartes; quidquid habetis in feudis domini de Camaleria, et domini de Ponte. Terras de feudis domini de Caslucio et domini de Turnolio, domini de Tuirriaco, domini de Monte-Gasconis, domini de Enaziaco, et domini de Cabaziaco. [ 379C ] Terras quas habetis in feudis domini de Monte-Pancerio, et domini de Scola, et domini de castello Sancti Germani. Statuimus etiam ut nulli fas sit novas et indebitas consuetudines vel exactiones eidem monasterio vel ecclesiis ejus imponere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiæ. Obeunte vero te ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia præponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii, secundum [ 379D ] Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu ab abbatiæ dignitate destituere, sive quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicæ auctoritate, et dicesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve, etc. Ego Alexander, Catholicæ Eccl. episc. Ego Hubaldus, Ostiensis episcopus. [ 380A ] Ego Bernardus, Portuensis et Sanctæ Rufinæ episc. Ego Walterius, Albanensis episc. Ego Beraldus, presbyter card. Stit. anctæ Crucis in Ierusalem. Ego Joannes, presbyter card. tit. Sanctæ Anastasiæ. Ego Guillelmus, presbyter card. tit. Sancti Petri ad Vincula. Ego Iacintus, diac. card. Sanctæ Mariæ in Cosmedin. Ego Otto, diac. card. Sancti Nicolai in Carcere-Tulliano. Ego Boso, diac. card. Sanctorum Cosmæ et Damiani. [ 380B ] Ego Cinthyus, diac. card. Sancti Adriani. Ego Petrus, diac. card. Sancti Eustachii juxta templum Agrippæ. Ego Manfredus, diaconus card. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Datum apud Clarummontem per manum Hermanni, sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiac. et notarii, XVII Kal. Iul., indictione XIII, Incarnationis Dominicæ anno 1165, pontificatus vero domini Alexandri papæ III anno sexto. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |