![]() |
Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
|
![]() |
| ||
Textus
EPISTOLA ADRIANI PAPÆ IV. ad Viennensem & Lugdunensem Archiepiscopos de Celsiniacensi Monasterio, cujus homines vexabat Eust. frater Petri Abbatis Clun. |
CVIII. S[tephano Viennensi et C. [Heraclio] Lugdunensi
archiepiscopis mandat rogatu Petri abbatis Cluniacensis, ne
monasterium Celsiniacense vexari ab Eustachio patiantur. |
ADRIANUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus
fratribus S. Viennensi, & C. Lugdunensi Archiepiscopis, salutem &
Apostolicam benedictionem Dilectus filius noster Petrus Abbas
Cluniacensis Celsiniacense Cœnobium, quod ad jus pertinet Cluniacensis
Ecclesiæ, à fratre suo Eust. occasione trecentarum marcarum argenti,
quas ab eo requirit, graviter conqueritur infestari; cum ipse tamen se
paratum asserat extitisse, quod justum est, illi mediante
[ 68/2 ]
judicio
exhibere. Homines siquidem supradictæ Ecclesiæ capit, bona eorum
diripit, & quibus modis potest incessanter affligit. Vnde nos,
quoniam perturbatoribus Cluniacensis Ecclesiæ, tam per nos quàm per
fratres & Coëpiscopos nostros exacta volumus diligentia contraïre;
per præsentia vobis scripta mandamus, quatinus præfatum E. ut ab
infestatione prænominati Cœnobii & hominum ipsius abstineat, &
iniquè ablata restituat, districtius moneatis. Si verò monitionibus
vestris obedire contempserit, excommunicationis eum vinculo innodetis,
& donec resipiscat, sicut excommunicatum faciatis attentius evitari.
Sanè si adversum Cluniacensem Ecclesiam vel obedientias ejus quicquam
juris habuerit, vos in unum convenientes partes ante vestram
præsentiam evocetis, & rationibus hinc inde diligenter auditis &
plenariè cognitis, quod justum inde fuerit, judicetis, & prosecutione
faciatis operis adimpleri. Datum Narniæ XIV. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno. |
Adrianus episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus
S[tephano] Viennensi et C.
[Eraclio] Lugdunensi archiepiscopis,
salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectus filius noster Petrus, abbas Cluniacensis, Celsiniacense monasterium quod ad jus pertinet Cluniacensis ecclesiæ, a fratre suo Eustachio occasione trecentarum marcarum argenti, quas ab eo requirit, graviter infestatur; cum ipse tamen se paratum [1477B] asserat exstitisse, quod justum est, illi mediante judicio exhibere. Homines siquidem supradictæ ecclesiæ capit, bona eorum diripit, et quibusmodis potest, incessanter affligit. Unde nos, quoniam perturbatoribus Cluniacensis ecclesiæ tam per nos quam per fratres et cœpiscopos nostros exacta volumus diligentia contraire, per præsentia vobis scripta mandamus quatenus præfatum E[ustachium], ut ab infestatione prænominati cœnobii et hominum ipsius abstineat, et inique ablata restituat, districtius moneatis. Si vero monitionibus vestris obedire contempserit, excommunicationis eum vinculo innodetis, et donec resipiscat, sicut excommunicatum faciatis attentius evitari. Sane si adversum Cluniacensem ecclesiam vel obedientias [1477C] ejus quidquam juris habuerit, vos in unum convenientes partes ante vestram vestram præsentiam evocetis, et rationibus hinc inde diligenter auditis et plenarie cognitis, quod justum inde fuerit, judicetis, et prosecutione faciatis operis adimpleri. Datum Narniæ, XIV Kal. Septembris. |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
|
![]() | |
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |