Textus
PRIVILEGIUM ADRIANI PAPÆ IV. ad Petrum Venerabilem, per quod prohibet ne ullus ordo seu religio præter Cluniacensem in Parochiis ad jus Cluniacensem pertinentibus ponatur, néve Cimiterium construatur absque assensu Abbatis Cluniacensis. |
LV. Privilegium pro monasterio Cluniacensi. (Sutrii, Maii 21.) |
ADRIANUS Episcopus, servus servorum Dei,
dilecto filio Petro Abbati Cluniacensi, ejusque successoribus
regulariter substituendis in perpetuum. Injuncti nobis à Deo
Apostolatus officium, & Ecclesiasticæ utilitatis consideratio nos
hortatur & ammonet, illas Ecclesias, quas in sanctæ religionis
observantia ferventiores esse videmus, & eas honestate ac religione
pollere cognoscimus, ampliori charitate diligere, majoremque illis
honorem jugiter & gratiam exhibere. Eapropter, dilecte in Domino fili
Petre, Ecclesiam tuam vestigiis antecessorum nostrorum inhærendo
sincere ac tenerè, utpote specialem ac per omnia devotam filiam
Apostolicæ Sedis diligentes, dignum duximus tuis petitionibus assensum
præbere. Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum, ut
in Parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo
seu religio nisi Cluniacensis ponatur, ea videlicet ratione, ne bona
vel jura benignitate Romanorum Pontificum Ecclesiæ tuæ collata,
obtentu cujuslibet novæ vel supervenientis religionis minuantur aut
auferantur. Statuimus nihilominus ut infra terminos Parochiarum tuarum
nullus Cimiterium absque assensu tuo construere præsumat. Nulli ergo
omninò hominum fas sit nostri hujus decreti sententiam infringere, seu
ausu temerario perturbare. Si qua sanè imposterum Ecclesiastica
sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra
eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi
præsumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis
honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de
perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine
Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in
extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco
sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus &
hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem
præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Datum Sutrii per manum Rolandi sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis & Cancellarii XII. Kalendas Junii, indictione III. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LV. Pontificatus verò Domni Adriani Papæ IV. anno primo. |
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
[1426C]
filio PETRO abbati
Cluniacensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in
perpetuum.
Iniuncti nobis a Deo apostolatus officium et ecclesiasticæ utilitatis consideratio nos hortatur et admonet illas ecclesias quas in sanctæ religionis observantia ferventiores esse videmus, et eas honestate ac religione pollere cognoscimus, ampliori charitate diligere, maioremque illis honorem iugiter et gratiam exhibere. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre, ecclesiam tuam, vestigiis antecessorum nostrorum inhærendo, sincere ac tenere utpote specialem per omnia devotam filiam apostolicæ sedis diligentes, dignum duximus tuis petitionibus assensum præbere. Concedimus ergo tibi tuisque successoribus in perpetuum ut in parochiis [1426D] ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus ordo seu religio nisi Cluniacensis ponatur, ea videlicet ratione, ne bona vel jura benignitate Romanorum pontificum ecclesiæ tuæ collata, obtentu cujuslibet novæ vel supervenientis religionis minuantur aut auferantur. Statuimus nihilominus ut infra terminos parochiarum tuarum nullus cæmeterium absque assensu tuo construere præsumat. Nulli ergo omnino hominum fas sit nostri hujus decreti sententiam infringere, seu ausu temerario perturbare. Si qua sane inposterum ecclesiastica, etc.
Datum Sutrii per manum Rolandi, sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kalendas Iunii, indictione III, Incarnationis Dominicæ [1427A] anno 1155, pontificatus vero domni Adriani papæ IV, anno primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |