Textus
PRIVILEGIUM ADRIANI PAPÆ IV. ad Petrum Venerabilem, per quod confirmat Abbatiam Balmensem in obedientia Abbatis Clun. sub titulo Prioratus. |
(ex Cart. E)
Adriani IV. Papæ Diploma, De Abbatia Balmensi in Archiepiscopatu
Bisuntinensi cum pertinentiis suis.
|
XLIV. Petro abbati Cluniacensi et eius successoribus monasterium
Balmense asserit. (Romæ, ap. S. Petrum, Maii 7.) |
ADRIANUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio in
Christo Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus canonicè
substituendis in perpetuum. Gloriosa & admirabilis divinæ providentiæ
majestatis, ad hoc diversos gradus & ordines in Ecclesia sua
constituit: ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam &
reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, &
ordinabiliter gereretur officiorum amministratione singulorum. Sicut
autem filii obedientiæ in sinu matris Eccl. gratiosæ consolationis
uberibus confovendi sunt, ita rebelies & elati, qui per inobedientiam
suam quasi peccatum ariolandi & idololatriæ scelus incurrunt,
severitatis Ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus coërcendi.
Balmense itaque Monasterium, quod per fratres ibidem congregatos, &
odore bonæ opinionis, & religionis decore splendescere ac florere
debuerat: quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in
peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit: unde tam in spiritualibus
quàm in temporalibus miserabiliter fuerat imminutum; cum autem placuit
ei qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret, &
locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies
eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum
inquirerent, & ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hac
itaque justitia præeunte, dilecte in Domino fili Petre Abbas, Balmense
Monasterium, cum omnibus quæ in præsenti justè & canonice possidet,
aut in futurum rationabilibus modis præstante Domino poterit adipisci,
prædecessorum nostrorum venerabilis memoriæ Eugenii & Anastasii
Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes, tibi & successoribus tuis,
& par vos Cluniacensi Ecclesiæ in perpetuum confirmamus. Ea videlicet
ratione, ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium
fratrum, futuris temporibus inviolabiliter conservetur: & pro
rebellione contumacia & offensa Balmensis Monasterij, quam Abbas &
fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicumque
regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, numquam Abbatis,
sed Prioris nomen tantummodo sortiatur. In bonis autem &
possessionibus ejus hæc propriis duximus exprimenda nominibus.
Obedientiam Visani Monasterii. Obedientiam de Strabona. Obedientiam de
grandi Fonte cum appendiciis suis. Obedientiam de Galda cum
appendiciis suis, & Ecclesiam S. Leodegarii, quæ est in villa, quæ
Bavinans dicitur. Ecclesiam de Beliaco. Ecclesiam de Wilari Rostanni.
Ecclesiam de Fragiaco. Ecclesiam de Vadriaco. Ecclesiam de Montibus,
Obedientiam S. Lauteni. Obedientiam de Breriaco, cum omnibus
appendiciis suis. Baernam in ipso Burgo. Obedientiam Cavaniacensem.
Obedientiam de Poloniaco cum omnibus appendiciis suis, & Capella
sancti Savini. Tres Burgenses in Burgo Ledonis, qui vocantur
Vvanirant. Obedientiam de Dola. Obedientiam de Benevant. Obedientiam
S. Mauritii. Obedientiam de Saoneres. Obedientiam de Biviliaco.
Obedientiam S. Agnetis. Obedientiam de la Fracte. Obedientiam de
Munet. Obedientiam de Ponte
[ 67/2 ]
Atleti cum earum appendiciis & cum
Ecclesia de Pinctis. Ecclesiam de Blaterans. Ecclesiam de Vvilari
Rodulphi. Obedientiam de Capella. Obedientiam de Sinziaco cum
pertinentiis earum. Ecclesiam de Cornavo. Ecclesiam de Corlant.
Ecclesiam de Fay cum decimis & earum appendiciis. Ecclesiam de
Freboans cum decimis suis. Obedientiam S. Ranneberti cum appendiciis
suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum
Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel
ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed
omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione &
sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in
omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate, & in supra dictis Ecclesiis
Dicesanorum canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiast.
sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra
eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, nisi
præsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis
honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de
perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine
Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in
extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco
jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus &
hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem
præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego ADRIANUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Ymarus Tusculanus Episcopus. Ego Censius Portuensis & sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Gregorius Sabinensis Episcopus. Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Grisogoni. Ego Hubaldus Presb. Card. tit. S. Praxedis. Ego Maimedus Presb. Card. tit. S. Savinæ. Ego Julius Presb. Card. tit. S. Marcelli. Ego Bernardus Presb. Card. tit. S. Clementis. Ego Octavianus Presb. Card. tit. S. Cæciliæ. Ego Astaldus Presb. Card. tit. S. Priscæ. Ego Girardus Presb. Cardinalis tit. S. Stephani in Celio monte. Ego Joannes Presb. Card. SS. Joannis & Pauli tit. Pammachii. Ego Henricus Presbyter Cardinalis tit. SS. Nerei & Achillei. Ego Joannes Presbyter Cardinalis tit. SS. Sylvestri & Martini. Ego Odo Decanus & Cardinalis S. Georgii ad velum aureum. Ego Rodulphus Diaconus Cardinalis S. Luciæ in Septa Solis. Ego Guido Decanus Cardin. sanctæ Mariæ in Porticu. Ego Joannes Diaconus Cardinalis SS. Sergii & Bachi. Ego Gerardus Diaconus Cardinalis S. Mariæ in vialata. Ego Odo Diaconus Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano. Datum Romæ apud S. Petrum per manum Rolandi S. Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis & Cancellarii Nonas Maii, indictione III. Incarnationis Dominicæ anno M. C. LV. Pontificatus verò Domni Adriani Papæ IV. anno primo. |
Adrianus Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto filio in Christo Petro
Cluniacensi Abbati, eiusq. successoribus canonice substituendis in perpetuū.
Gloriosa, & ammirabilis diuinæ prouidentia maiestatis, ad hoc diuersos gradus
& ordines in Ecclesia sua constituit: vt dum inferiores superioribus debitam
obediētiam & reuerentiam exhiberēt, vna fieret ex diuersitate
connexio, & ordinabiliter gereretur officiorū amministratione singulorum.
Sicut autem filij obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratiosæ consolationis vberibus
cōfouendi sunt, ita rebelles & elati, qui per inobedientiam suam, quasi
peccatum ariolandi & idololatriæ scelus incurrunt, seueritatis Ecclesiasticæ
disciplinis sunt arctioribus coercendi. Balmense itaque Monasterium, quod per
fratres ibidem congregatos, & odore bonæ opinionis & religionis decore
splendescere ac florere debuerat: quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur,
in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit. Vnde tam in spiritualibus, quam in
temporalibus, miserabiliter fuerat imminutum. Cū autem placuit ei, qui ab
æterno cūcta disponit, vt tantis malis finem imponeret, & locum ipsum ad
obsequium suum misericorditer reuocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia
voluit, vt per hoc nomen suum inquirerēt, & ad viam rectitudinis inuiti
etiam remearent. Hac itaque iustitia præeunte, dilecte in Domino fili, Petre
Abbas, Balmense Monasterium cū omnibus, quæ in præsenti [ 1416 ] iuste &
canonice possidet, aut in futurum rationabilibus modis præstante Domino poterit
adipisci, prædecessorum nostrorum, venerabilis memoriæ Eugenij, & Anastasij
Romanorū Pontificum vestigiis inhærentes, tibi & successoribus tuis, &
per vos Cluniacēsi Ecclesiæ in perpetuum confirmamus. Ea videlicet ratione, vt
Ordo Monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum, futuris temporibus
inuiolabiliter conseruetur: & pro rebellione, contumacia, & offensa
Balmensis Monasterij, quā Abbas & fratres aduersus sanctam Romanā
exercuerunt Ecclesiā, quicumque regimen in eodem loco per vos pro tempore
obtinuerit, numquā Abbatis, sed Prioris nomen tantummodo sortiatur. In bonis
autem & possessionibus eius hæc propriis duximus exprimenda nominibus.
Obediētiam Visani Monasterij. Obedientiam de Strabona. Obedientiam de
Grandi-sonte cum appenditiis suis. Obedientiam de Galda cū appenditiis suis,
& Ecclesiam S. Leodegarij, quæ est in villa, quæ Bauinans. Ecclesiā de
Beliaco. Ecclesiam de Wilari Rostanni. Ecclesiam de Fragiaco. Ecclesiam de Vadriaco.
Ecclesiam de Mōtibus. Obedientiam S. Lauteni. Obedientiam de Breriaco cum
omnibus appendiciis suis. Baernam in ipso burgo. Obedientiam Cauaniacensem.
Obedientiam de Poloniaco cum omnibus appendiciis suis, & Capella S. Sauini. Tres
Burgenses in burgo Ledonis, qui vocantur Wanirant. Obedientiam de Dola. Obedientiam
de Beneuant. Obedientiam S. Mauricij. Obedientiam de Saoneres. Obedientiam de
Biuiliaco. Obediētiam S. Agnetis. Obedientiam de la Fracte. Obedientiam de
Munet. Obedientiam de Pōte Arleti cum earū appendiciis, & cum Ecclesia
de Pinctis. Ecclesiam de Blaterans. Ecclesiam de Wilari Rodulfi. Obedientiam de
Capella. Obedientiam de Sinziciaco, cum pertinentiis earum. Ecclesiam de Cornauo.
Ecclesiam de Corlant. Ecclesiam de Fay, cum decimis & earum appenditiis.
Ecclesiam de Freboans cum decimis suis. Obedientiam S. Rāneberti cum
appenditiis suis. Decernimus ergo vt nulli omnino hominum liceat præfatum
Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere,
minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia integra conseruētur
eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa sunt, vsibus omnimodis
profutura. Salua in omnibus Sedis Apostolicæ auctoritate, & in supradictis
Ecclesiis diocesanorum Canonica iustitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica
sæcularisue persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temere
venire tentauerit, secundo tertioue commonita, nisi præsumptionem suam digna
satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se
diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo
corpore & sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena
fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco
iura sua seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum
bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis
inueniant, Amen.
[ 1417 ] Ego Adrianvs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff. (Monogramme) [Rota - Bene valete] Ego Ymarus Tusculanus Episcopus ff. Ego Cencius Portuēsis & S. Rufinę Episcopus ff. Ego Gregorius Sabinensis Episcopus ff. Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Grisogoni ff. Ego Hubaldus Presbyter Car. tit. S. Praxedis ff. Ego Maimedus Presbyter Card. tit. S. Sauinæ ff. Ego Iulius Presbyter Card. tit. S. Marcelli ff. Ego Bernardus Presbyter Car. tit. S. Clemētis ff. Ego Octauianus Presbyter Car. tit. S. Ceciliæ ff. Ego Astaldus Presbyter Card. tit. S. Priscæ ff. Ego Girardus Presbyter Car. tit. S. Stephani in Celio monte ff. Ego Ioannes Presbyter Card. SS. Ioannis & Pauli tit. Pamachij ff. Ego Henricus Presbyter Card. tit. SS. Nerei & Achillei ff. Ego Ioannes Presbyter Card. tit. SS. Siluestri & Martini ff. Ego Odo Decanus & Card. S. Georgij ad Velum aureum ff. Ego Rodulfus Diaconus Card. S. Luciæ in septa Solis ff. Ego Guido Decanus Car. S. Mariæ in porticu ff. Ego Ioannes Diaconus Car. S. Sergij & Bachi ff. Ego Girardus Diaconus Card. S. Mariæ in via lata ff. Ego Odo Diaconus Card. S. Nicolai in carcere Tulliano ff. Datum Romæ apud S. Petrum per manum Rolandi S.R.E. Presbyteri Car. & Cancellarij, Non. Maij Ind III. Incarn. Dominicæ anno MCLV. Pontificatus vero domni Adriani Papæ IV. anno primo. |
ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio in Christo
PETRO Cluniacensi abbati, eiusque successoribus canonice
substituendis in perpetuum.
[1415D]
Gloriosa et admirabilis divinæ providentia maiestatis, ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit, ut dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, et ordinabiliter gereretur officiorum administratione singulorum. Sicut autem filii obedientiæ in sinu matris Ecclesiæ gratiosæ consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles et elati, qui per inobedientiam suam, quasi peccatum ariolandi et idololatriæ scelus incurrunt, severitatis ecclesiasticæ disciplinis sunt arctioribus crcendi. Balmense itaque monasterium, quod per fratres ibidem congregatos, et odore bonæ opinionis et religionis decore [1416A] splendescere ac florere debuerat; quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit. Unde tam in spiritualibus quam in temporalibus, miserabiliter fuerat imminutum. Cum autem placuit ei, qui ab æterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret, et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent, et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent. Hac itaque iustitia præeunte, dilecte in Domino fili, Petre abbas. Balmense monasterium cum omnibus, quæ in præsenti iuste et canonice possidet, aut in futurum rationabilibus modis, præstante Domino, poterit adipisci, prædecessorum nostrorum, [1416B] venerabilis memoriæ Eugenii et Anastasii Romanorum pontificum vestigiis inhærentes, tibi et successoribus tuis, et per vos Cluniacensi ecclesiæ in perpetuum confirmamus. Ea videlicet ratione, ut Ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensium fratrum, futuris temporibus inviolabiliter conservetur; et pro rebellione, contumacia et offensa Balmensis monasterii quam abbas et fratres adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicunque regimen in eodem loco per vos pro tempore obtinuerit, nunquam abbatis, sed prioris nomen tantummodo sortiatur. In bonis autem et possessionibus eius hæc propriis duximus exprimenda nominibus. Obedientiam Visani [1416C] monasterii, obedientiam de Strabona, obedientiam de Grandifonte cum appendiciis suis, obedientiam de Galda cum appendiciis suis, et ecclesiam S. Leodegarii, quæ est in villa, quæ Bavinans [dicitur]; ecclesiam de Beliaco, ecclesiam de Wilari Rostanni, ecclesiam de Fragiaco, ecclesiam de Vadriaco, ecclesiam de Montibus. Obedientiam S. Lauteni, obedientiam de Breriaco cum omnibus appendiciis suis, Bærnam in ipso burgo, obedientiam Cavaniacensem, obedientiam de Poloniaco cum omnibus appendiciis suis, et Capella S. Savini. Tres burgenses in burgo Ledonis, qui vocantur Wanirant. Obedientiam de Dola, obedientiam de Benevant, obedientiam S. Mauricii, obedientiam de Saoneres, obedientiam de Bivillaco, [1416D] obedientiam S. Agnetis, obedientiam de la Fracte, obedientiam de Munet, obedientiam de Ponte Arleti cum earum appendiciis, et cum ecclesia de Pinctis, ecclesiam de Blaterans, ecclesiam de Wilari Rodulfi, obedientiam de Capella; obedientiam de Sinziciaco, cum pertinentiis earum. Ecclesiam de Cornavo, ecclesiam de Corlant, ecclesiam de Fay, cum decimis et earum appendiciis; ecclesiam de Freboans cum decimis suis, obedientiam S. Ranneberti cum appendiciis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed [1417A] omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salva in omnibus sedis apostolicæ auctoritate, et in supradictis ecclesiis dicesanorum canonica iustitia. Si qua igitur, etc.
Ego Adrianus catholicæ Ecclesiæ episcopus. Ego Ymarus Tusculanus episcopus. Ego Cencius Portuensis et S. Rufinæ episcopus. Ego Gregorius Sabinensis episcopus. Ego Guido presbyter card. tit. S. Chrysogoni. Ego Hubaldus presbyter card. tit. S. Praxedis. Ego Maimedus presbyter card. tit. S. Savinæ. Ego Iulius presbyter card. tit. S. Marcelli. Ego Bernardus presbyter car. tit. S. Clementis. Ego Octavianus presbyter car. tit. S. Ceciliæ. [1417B] Ego Astaldus presbyter car. tit. S. Priscæ. Ego Girardus presbyter car. tit. S. Stephani in Celio monte. Ego Ioannes presbyter car. SS. Ioannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Henricus presbyter car. tit. SS. Nerei et Achillei. Ego Ioannes presbyter car. tit. SS. Silvestri et Martini. Ego Odo decanus et car. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Rodulfus diaconus card. S. Luciæ in Septa Solis. Ego Guido decanus car. S. Mariæ in Porticu. [1417C] Ego Ioannes diaconus car. SS. Sergii et Bacchi. Ego Girardus diaconus card. S. Mariæ in Via Lata. Ego Odo diaconus card. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Datum Romæ apud S. Petrum per manum Rolandi, S. R. E. presbyteri car. et cancellarii, Non. Maii, ind. III, Incarn. Dominicæ anno 1155, pontificatus vero domni Adriani papæ IV, anno primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |