Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Anastasius IV     ||     1154, Mai 1     ||     Ex apostolicae sedis

Bull. Clun. 65, 2 n. 2

PRIVILEGIUM ANASTASII PAPÆ IV. ad Petrum Venerabilem, per quod revocat commendationem seu donationem quorumdam Prioratuum & reddituum aliquibus certis personis per eum factam.

LXXV. Ad Petrum Venerabilem. - Revocat commendationem seu donationem quorumdam prioratuum et reddituum aliquibus certis personis per eum factam. (Laterani, Maii 1.)
[Bullar. Cluniac., 65.]

ANASTASIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati & universo Capitulo Cluniacensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Ex Apostolicæ Sedis consueta clementia, & Bono, qui de conversatione antecessorum vestrorum diffusus est, odore accidisse dignoscitur, ut & petentem Ecclesiam vestram sacrosancta Romana Ecclesia de facili exaudiret, & non petenti etiam bona data, sicut speciali filiæ gratuitò ministraret. Referentibus autem quibusdam religiosis viris accepimus te, dilecte in Domino fili Abbas, unde plurimùm admiramur, Prioratus & quosdam reditus pertinentes ad mensam conventus in quasdam personas, partim commendatione, partim donatione, absque fratrum tuorum consilio & conventus contulisse, in dilectum videlicet filium nostrum P. Viseliacensem Abbatem Prioratum Silviniaci, in Abbatem Clusinum Prioratum Cariloci, & in Archidiaconum Lugdunensem Prioratum de Vilereis. Magistro prætereà W. Mutim. decem libras, in capella burgi Cluniacensis; & Magistro O. Eduensi decem libras in Prioratu de Magobrio diceris contulisse. Quoniam igitur nos tantò minus patimur Ecclesiam [ 66/1 ] vestram bonorum suorum diminutionem & dispendium sustinere; quantò ad exaltationem ejus antecessores vestros attentius conspicimus desudasse; per præsentia vobis scripta mandamus, quatinus omnes illos redditus & Prioratus, quos non communi vestro consilio aut consensu concessos esse constiterit, ad usus & manus vestras quam citius revocetis, & in pristinum statum universa, quæ illicitè sunt concessa reducatis. Nos siquidem hujusmodi concessiones auctoritate Apostolica vacuamus, & redditus vestros, maximè autem illos, qui mensæ vestræ deputati noscuntur, nolumus ad alienos usus irrationabiliter intorqueri; sed in statu suo immobiles præcipimus conservari, & ne à modo, dilecte in Domino fili Abbas, tale aliquid de Prioratibus aut redditibus ipsis attentare præsumas, auctoritate Apostolica inhibemus: alioquin indignationem nostram, & gravem officii tui jacturam te timeas incursurum. Successoribus autem tuis omnem penitus auferimus facultatem redditus ad mensam fratrum hactenùs deputatos ad usus alios, absque ipsorum conniventia inflectendi.
Datum Laterani Kalendis Maii.
Anastasius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Petro abbati et universo capitulo Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. [1070B]
Ex apostolicæ sedis consueta clementia, et bono, qui de conversatione antecessorum vestrorum diffusus est, odore accidisse dignoscitur, ut et petentem ecclesiam vestram sacrosancta Romana Ecclesia de facili exaudiret, et non petenti etiam bona data, sicut speciali filiæ gratuito ministraret. Referentibus autem quibusdam religiosis viris accepimus te, dilecte in Domino fili abbas, unde plurimum admiramur, prioratus et quosdam reditus pertinentes ad mensam conventus in quasdam personas, partim commendatione, partim donatione, absque fratrum tuorum consilio et conventus contulisse, in dilectum videlicet filium nostrum P..... Viseliacensem abbatem prioratum Silviniaci, in abbatem Clusinum prioratum Cariloci, et in archidiaconum [1070C] Lugdunensem prioratum de Vilereis. Magistro præterea W... Mutim. decem libras, in capella burgi Cluniacensis; et Magistro O.... Eduensi decem libras in prioratu de Magobrio diceris contulisse. Quoniam igitur nos tanto minus patimur ecclesiam vestram bonorum suorum diminutionem et dispendium sustinere, quanto ad exaltationem eius antecessores vestros attentius conspicimus desudasse; per præsentia vobis scripta mandamus, quatenus omnes illos redditus et prioratus, quos non communi vestro consilio aut consensu concessos esse constiterit, ad usus et manus vestras quam citius revocetis, et in pristinum statum universa, quæ illicite sunt concessa reducatis. Nos siquidem huiusmodi concessiones auctoritate apostolica vacuamus, [1070D] et redditus vestros, maxime autem illos, qui mensæ vestræ deputati noscuntur, nolumus ad alienos usus irrationabiliter intorqueri; sed in statu suo immobiles præcipimus conservari, et ne amodo, dilecte in Domino fili abbas, tale aliquid de prioratibus aut redditibus ipsis attentare præsumas, auctoritate apostolica inhibemus: alioquin indignationem nostram, et gravem officii tui iacturam te timeas incursurum. Successoribus autem tuis omnem penitus auferimus facultatem redditus ad mensam fratrum hactenus deputatos ad usus alios, absque ipsorum conniventia inflectendi.
Datum Laterani, Kalendas Maii.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung