Textus
EPISTOLA ANASTASII PAPÆ IV. ad Bisuntinum & Lugdunenses Archiepiscopos, pro executione judicii sui super controversia, quæ fuerat inter Abbatem de Miratorio & Petrum Ven. Abbatem Cluniacensem. |
LXXI. Ad Bisuntinum et Lugdunensem archiepiscopos. - Ut observari
faciant sententiam excommunicationis et interdicti, a se ordine
iudiciario prolatam in abbatem et fratres Miratorii. (Laterani,
April. 25.) |
ANASTASIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus
fratribus H. Bisuntino & Lugdunensi Archiepiscopis, salutem &
Apostolicam benedictionem. Quæ in Romana Ecclesia ordine judiciario
terminantur, in sua debent stabilitate firmiter permanere; & qui ea
violare præsumunt, vel quominus impleantur quomodolibet impedire,
districtæ ultioni debent proculdubio subjacere. Super causa autem, quæ
inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem Abbatem, &
Eustorgium Abbatem de Miratorio agebatur, talem noveritis à nobis
sententiam ordine judiciario promulgatam. Ab eodem enim Abbate de
Miratorio pecuniam decem & septem millium solidorum Lugdunensis
monetæ supra dicto filio nostro Cluniacensi Abbati judicavimus esse
reddendam. Verùm quoniam prædictus Abbas de Miratorio supra dicta
sententia commotus, non accepta licentia remeavit: ut nostra debeat
sententia adimpleri, statuimus quod idem Abbas de Miratorio, &
fratres ipsius usque ad Kalendas Augusti pecuniam ipsam Cluniacensi
Abbati restituant. Alioquin extunc, tam ipsum Abbatem, quàm Priorem
ejus vinculo noveritis anathematis innodatos, atque in eorum Ecclesia,
& fratribus omnibus atque conversis, ubicumque fuerint, divina
sciatis officia interdicta. Vobis ergo per Apostolica scripta
mandamus, quatinus sententiam excommunicationis & interdicti per
vestras Provincias, usque ad impletionem nostri mandati faciatis
firmiter observari. Datum Laterani VII. Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno primo. |
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus
H[UMBERTO] Bisuntino et Lugdunensi archiepiscopis, salutem et
apostolicam benedictionem.
[1068A]
Quæ in Romana Ecclesia ordine iudiciario terminantur, in sua debent stabilitate permanere, et qui ea violare præsumunt, vel quominus impleantur quomodolibet impedire, districtæ ultioni debent procul dubio subiacere. Super causa autem quæ inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem abbatem Cluniacensem et Eustorgium abbatem de Miratorio agebatur, talem noveritis a nobis sententiam ordine iudiciario promulgatam. Ab eodem enim abbate de Miratorio pecuniam decem et septem millium solidorum Lugdunensis monetæ supradicto filio nostro Cluniacensi abbati iudicavimus esse reddendam. Verum quoniam prædictus abbas de Miratorio, supradicta sententia commotus, non accepta licentia remeavit; ut nostra debeat sententia [1068B] adimpleri, statuimus quod idem abbas de Miratorio et fratres ipsius usque ad Kalendas Augusti pecuniam ipsam Cluniacensi abbati restituant, alioquin extunc tam ipsum abbatem quam priorem eius vinculo noveritis anathematis innodatos, atque in eorum ecclesia et fratribus omnibus atque conversis ubicunque fuerint, divina sciatis officia interdicta. Vobis ergo per apostolica scripta mandamus quatenus sententiam excommunicationis et interdicti per vestras provincias usque ad impletionem nostri mandati, faciatis firmiter observari. Datum Laterani VII Kal. Maii, pontificatus nostri anno primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |