Textus
EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Archiepiscopum, Decanum, & Capellanum Bisuntinensem pro Cluniacensibus fratribus in Balmensi Abbatia, adversus Aymonem Presbyterum de Biliaco. |
CCCIII. Ad Humbertum Bizuntinensem archiepiscopum, etc. — Ut
contemptum Romanæ Ecclesiæ digne puniant in presbytero qui
excommunicationem ab eo latam transgressus fuerat, et redditus
Balmensis monasterii Cluniacensibus subripuerat. |
EUGENIUS Episcopus, servus
servorum Dei, dilectis filiis H. Bisuntinensi Archiepiscopo, P.
Decano, & toti Capitulo sancti Stephani, salutem & Apostolicam
benedictionem. Ex parte Cluniacensium fratrum querelam accepimus, quod
Aymo Presbyter in Ecclesia de Biliaco, quam Balmensis Ecclesia
tricenaria possessione & amplius sine interruptione possedit, super
excommunicationem nostram diu cantaverit, & redditus ejusdem
Ecclesiæ, qui Balmensi debentur, partim violentia, partim sibi furto
retinuerit. Verùm quia fratribus Cluniacensibus in sua justitia,
maximè in his quæ ad Balmense Cnobium pertinent, deesse non possumus
vel debemus, quibus idem Cnobium cum omnibus appendiciis suis, sicut
tempore Alberici Abbatis & postea investitum fuit, donavimus: per
præsentia vobis scripta mandamus atque præcipimus, quatinus
transgressionem sententiæ nostræ, & contemptum sanctæ Romanæ Ecclesiæ
in prædicto Presbytero dignè & sufficienter puniatis; & redditus,
quos Balmensi Ecclesiæ subripuit, ex integro ita reddi faciatis, ne
iteratus clamor ad aures nostras perveniat, & Presbyter amplius in
Ecclesia non glorietur, in qua tamdiu excommunicationem
[ 61/1 ]
contempsit, & nobis
inobediens permansit. Datum Lausanæ XIII. Kalendas Junii. |
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis H[UMBERTO]
Bisuntinensi archiepiscopo, P. decano et toti capitulo S. Stephani,
salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte Cluniacensium fratrum querelam accepimus, quod Aimo presbyter in ecclesia de Biliaco, [ 1353D ] quam Balmensis ecclesia tricenaria possessione et amplius sine interruptione possedit, super excommunicationem nostram diu cantavit, et redditus ecclesiæ qui Balmensi debentur partim violentia, partim sibi furto retinuerit. Verum quia fratribus Cluniacensibus in sua justitia, maxime in his quæ ad Balmense cnobium pertinent, deesse non possumus vel debemus, quibus idem cnobium cum omnibus appendiciis suis quibus tempore Alberici abbatis et postea investitum fuit, donavimus; per præsentia vobis scripta mandamus atque præcipimus quatenus transgressionem sententiæ nostræ et contemptum sanctæ Romanæ Ecclesiæ in prædicto presbytero digne et sufficienter puniatis; et redditus quos Balmensi ecclesiæ subripuit, ex integro ita reddi faciatis, [ 1354A ] ne iteratus clamor ad aures nostras perveniat, et presbyter amplius in ecclesia non glorietur, in qua tandiu excommunicationem contempsit, et nobis inobediens permansit. Datum Lauzanæ XIII Kal. Junii. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |