Textus
EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Abbatem & fratres sancti Benedicti super Padum, quibus mandat ut obedientiam & reverentiam exhibeant Abbati Cluniacensi, nec eligere possint sibi Abbatem sine ipsius auctoritate, præcepto, consilio & assensu. |
CCLVI. Ad abbatem et fratres Sancti Benedicti super Padum. - Mandat
ut obedientiam et reverentiam exhibeant abbati Cluniacensi, nec
eligere possint
[ 1307A ]
sibi abbatem sine ipsius auctoritate, præcepto,
consilio et assensu. |
EUGENIUS Episcopus, servus
servorum Dei, dilectis filiis Vv. Abbati sancti Benedicti, ejusque
fratribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri
Petri Abbatis Cluniacensis & fratrum suorum sæpius suscepta
querimonia, quod ea, quæ in Monasterio sancti Benedicti per
prædecessores nostros, tam in electione Abbatis, quàm in aliis, eis
concessa & in scriptis eorum firmata sunt, ipsis subtraxeritis, &
contra tenorem privilegiorum Sedis Apostolicæ Abbatem elegeritis,
utramque partem ante nostram præsentiam evocavimus, rationes verò &
allegationes hinc inde diligenter audivimus, & scripta studiosè
consideravimus; & cum fratribus nostris super ea diu consuluimus; ex
quibus cognovimus quod beati Benedicti Monasterio Cluniacensis
Ecclesiæ sollicitudo, divina favente clementia, & in temporalibus &
in spiritualibus magnum contulit incrementum. Ideóque eidem
Cluniacensi Ecclesiæ privilegia illibata servare volentes, præcipimus
ut tu, Vvillelme Abbas usque ad primum festum beatorum Apostolorum
Petri & Pauli, cum honestis & discretis personis de fratribus tuis,
sicut à prædecessoribus
[ 62/1 ]
nostris felicis memoriæ Innocentio & Lucio
præceptum est, Cluniacense Monasterium visites, atque dilecto filio
nostro Petro Abbati, & reverentiam humiliter exhibeas. Quod si
infirmitate gravatus per te id adimplere non poteris, per meliores
personas ipsius Monasterij idipsum adimpleas. Defuncto verò ejusdem
loci Abbate, fratres sancti Benedicti Cluniacensem Abbatem adeant, &
Abbatis sui obitum ei annuncient, atque de Abbate de sua, si idoneus
repertus fuerit, vel de Cluniacensi congregatione sibi eligendo
auctoritatem, præceptum, consilium, & assensum ipsius Abbatis debita
humilitate sibi expostulent; quo facto Abbatem sibi regulariter
eligant: Electus autem Cluniacensi Abbati repræsentetur, &
obedientiam ei promittat. Cum autem Cluniacensis Abbas per se, vel per
Vicarium suum ad præfatum beati Benedicti Monasterium venire voluerit,
reverenter à vobis suscipiatur atque tractetur; & ad observantiam
religionis studiosè intendat, & quæ apud nos corrigenda invenerit,
liberè & regulariter corrigat. Datum apud Sarranium, XV. Kal. Martii. |
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis W. abbati
Sancti Benedicti, eiusque fratribus, salutem et apostolicam
benedictionem.
Dilecti filii nostri Petri abbatis Cluniacensis et fratrum suorum sæpius suscepta querimonia, quod ea quæ in monasterio Sancti Benedicti per prædecessores nostros, tam in electione abbatis quam in aliis, eis concessa et in scriptis eo um firmata sunt, ipsis subtraxeritis, et contra tenorem privilegiorum sedis apostolicæ abbatem elegeritis, utramque partem ante nostram præsentiam evocavimus, rationes [1307B] vero et allegationes hinc inde diligenter audivimus, et scripta studiose consideravimus; et cum fratribus nostris super ea diu consuluimus: ex quibus cognovimus quod Beati Benedicti monasterio Cluniacensis Ecclesiæ sollicitudo, divina favente clementia, et in temporalibus et in spiritualibus magnum contulit incrementum. Ideoque eidem Cluniacensi Ecclesiæ privilegia illibata servare volentes, præcipimus ut tu, Willelme abbas, usque ad primum festum beatorum apostolorum Petri et Pauli, cum honestis et discretis personis de fratribus tuis, sicut a prædecessoribus nostris felicis memoriæ Innocentio et Lucio præceptum est, Cluniacense monasterium visites, atque dilecto filio nostro Petro abbati honorem et reverentiam humiliter [1307C] exhibeas. Quod si infirmitate gravatus per te id adimplere non poteris, per meliores personas ipsius monasterii idipsum adimpleas. Defuncto vero eiusdem loci abbate, fratres Sancti Benedicti Cluniacensem abbatem adeant, et abbatis sui obitum ei annuntient, atque de abbate de sua, si idoneus repertus fuerit, vel de Cluniacensi congregatione sibi eligendo auctoritatem, præceptum, consilium, et assensum ipsius abbatis debita humilitate sibi expostulent; quo facto abbatem sibi regulariter eligant: electus autem Cluniacensi abbati repræsentatur, et obedientiam ei promittat. Cum autem Cluniacensis abbas per se, vel per vicarium suum ad præfatum Beati Benedicti monasterium venire voluerit, reverenter a vobis suscipiatur atque tractetur; [1307D] et ad observantiam religionis studiose intendat, et quæ apud eos corrigenda invenerit, libere et regulariter corrigat. Datum apud Sarranium XV Kal. Martii. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |