Textus
PRIVILEGIUM EUGENII PAPÆ III. ad Petrum Venerabilem, cui confirmat donationem seu venditionem unius Calderiæ apud Ledonem Salinerii, factam Monasterio Cluniacensi per Vvillelmum Comitem Matisconensem. |
Eugenij III. Papę Diploma, de Calderia de Ledone.
|
CCXXII. Monasterio Cluniacensi asserit Bærnam Monteriam, a
Guillelmo, comite Matisconensi, concessam. |
EUGENIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis
filiis Petro Cluniacensi Abbati, ejusque fratribus tam præsentibus
quàm futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Quæ ab Ecclesiæ
Dei fidelibus, pro animarum suarum salute, ad Religiosorum
sustentationem rationabili providentia statuuntur, in sua volumus
stabilitate persistere; & ne pravorum hominum valeant imposterum
refragatione turbari, congrua nos convenit sollicitudine providere.
Sicut per scriptum nobilis viri Guillelmi Matisconensis Comitis, quod
nostro conspectui obtulistis, ejusdem sigillo impressum, agnovimus;
idem Vvillelmus Comes, partim dono pro animæ suæ & parentum suorum
salute, partim venditione possessionem quamdam cum suis appendiciis in
burgo Ledonis, quæ vulgò Baerna Monteria vocatur, quæ erat Haimonis
Ledonensis præpositi, & Burgensem quemdam ejusdem possessionis
custodem (data ei concorditer in Concambio alia Baerna Monteria)
vobis, vestrisque successoribus in perpetuum liberè habendam
concessit. Vos verò pro tanto beneficio sexdecim millia solidorum
Cluniacensis monetæ, & quatuor mulas ei dedistis. Cui nimirum
donationi & venditioni Pontia Comitissa uxor ipsius Comitis,
Stephanus & Girardus filii eorum, præfatus Haimo præpositus, mater
ejus & fratres, Gualterius vice-Comes Frontoniaci, & omnes alii, qui
in ea possessione aliquid juris videbantur habere, assensum communiter
præbuerunt. Quod, ut firmiori stabilitate subnixum consisteret, ipse
quoque Vvillelmus Comes, & præfata uxor ejus, & filii, & omnes alii
supradicti juramento firmarunt; eo videlicet tenore, quod hujus
concessionis in perpetuum bona fide auctores & defensores existerent:
si quis verò calumniam
[ 59/1 ]
facere aut damnum inferre tentaverit, ipsi pro
posse suo concessionem ipsam per omnia tuebuntur. Proceres quoque
terræ ejusdem Comitis, Hugo videlicet de Berziaco, Henricus Grossus,
& Joceranus frater ejus, Guillelmus de Neblens, Paganus de Classiaco,
Bernardus Paganus, Mayolus Rabutinus, & Stephanus de Balsinens
juraverunt quod si prædicta pactio non teneretur, aut aliquo casu
infringeretur, commoniti à fratribus Cluniacensibus Matisconam
venirent, & ibidem obsides manerent, donec re pacificata, cum
licentia Abbatis Clun. redirent. Guido insuper de Munet, Guillelmus
Joret, Guido de Laisiaco, & plures alii, qui in scripto prædicti
Comitis continentur, in Burgum Ledonis se obsides venturos,
quemadmodum alii supradicti nihilominus juraverunt. Hanc itaque donationem, seu venditionem, dilecti in Domino filii, vobis vestrisque successoribus, & per vos Cluniacensi Monasterio, in quo divino mancipati estis obsequio, auctoritate Apostolica confirmamus, & futuris perpetuò temporibus ratam manere decernimus. Prohibentes, ut nulli omninò hominum liceat Cluniacense Monasterium super eadem possessione temerè perturbare, aut aliquibus molestiis fatigare; sed integra, & ab omni in petitione libera conservetur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa est, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaccat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hîc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Albericus Ostiensis Episcopus. Ego Imarus Tusculanus Episcopus. Ego Hubaldus Presbyter Cardinalis tit. SS. Joannis & Pauli. Ego Guido Presbyter Card. tit. S. Laurentii & Damasi. Ego Hugo Presbyter Cardinalis in Lucina. Ego Aribertus Presbyter Card. tit. S. Anastasiæ. Ego Julius Presbyter Card. tit. S. Marcelli. Ego Guido Presbyter Card. tit. Pastoris. Ego Jordanus Presbyter Card. tit. sanctæ Susannæ. Ego Otto Presbyt. Card. S. Georgii ad velum aureum. Ego Joannes Paparo Diaconus Card. S. Adriani. Ego Gregorius Diaconus Card. S. Angeli. Ego Joannes Diaconus Card. S. Mariæ novæ. Ego Guido Diaconus Card. S. Mariæ in Porticu. Ego Hyacintus Diac. Card. S. Mariæ in Cosmedin. Datum Altisiodori per manum Guidonis S. R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii, VIII. Kalendas Septembris, Indictione X. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XLVII. Pontificatus Domni Eugenii tertii Papæ anno III. |
Evgenius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati
Cluniacensi, eiusq. [ 1410 ] fratribus tam pręsentibus quam futuris, regularem
vitam professis, in perpetuum. Quę ab Ecclesię Dei fidelibus pro animarum suarum
salute ad religiosorum sustentationem rationabili prouidentia statuuntur, in sua
volumus stabilitate persistere, & ne prauorum hominum valeant in posterum
refragatione turbari, congrua nos conuenit sollicitudine prouidere. Sicut per
scriptum nobilis viri Willelmi Matisconensis Comitis, quod nostro conspectui
obtulisti eiusdem sigillo impressum, agnouimus, idem W. Comes partim dono pro animę
suę, & parentum suorum salute, partim venditione, possessionem quandam cum suis
appendiciis in burgo Ledonis, quę vulgo Baerna Monteria vocatur, quę erat Haimonis
Ledonensis Prępositi, & burgensem quendam eiusdem possessionis custodem, data ei
concorditer in concambio alia Baerna Monteria, vobis vestrisque successoribus in
perpetuum libere habendam concessit. Vos vero pro tanto beneficio sexdecim milia
solidorum Cluniacensis Monetę, & quatuor ei dedistis. Cui nimirum
donationi, & venditioni Pontia Comitissa vxor ipsius Comitis, Stephanus &
Girardus filij eorum, pręfatus Aymo prępositus, mater eius & fratres, Gualterius
Vicecomes Frotoniaci, & omnes alij, qui in ea possessione aliquid iuris
videbantur habere, assensum communiter prębuerunt. Quod vt firmiori stabilitate
subnixum consisteret, ipse quoque Wilielmus Comes, & pręfata vxor eius, &
filij, & omnes alij supradicti iuramento firmarunt, eo videlicet tenore, quod
huius concessionis in perpetuum bona fide auctores & defensores existerent. Si
quis autem calumniam facere, aut damnum inferre tentauerit, ipsi pro posse suo
cōcessionem ipsam per omnia tuebuntur. Proceres quoque terrę eiusdem Comitis,
Hugo videlicet de Berziaco, Henricus Grossus, & Iocerandus frater eius,
Guillelmus de Neblens, Paganus de Classiaco, Bernardus Paganus, Maiolus Tabutinus,
& Stephanus de Basenens, iurauerunt quod si prędicta pactio non teneretur, aut
aliquo casu infringeretur, commoniti a fratribus Cluniacensibus Matisconā
venirent, & ibidem obsides manerent, donec re pacificata, cum licentia Abbatis
Clun. redirent. Guido insuper de Munet, Guillelmus Ioret, G. de Loiseaco, &
plures alij, qui in scripto prędicti Comitis continentur, in burgum Ledonis se
obsides venturos, quemadmodum alij supradicti, nihilominus iurauerunt.
Hanc igitur donationem seu venditionem, dilecti in Domino filij, vobis vestrisque successoribus, & per vos Cluniacensi Monasterio, in quo diuino mācipati estis obsequio, auctoritate Apostolica confirmamus, & futuris perpetuo temporibus ratam manere decernimus. Prohibentes, vt nulli omnino hominum liceat Cluniacense Monasterium super eadem possessione temere perturbare, aut aliquibus molestiis fatigare; sed integra, & ab omni impetitione libera conseruetur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa est, vsibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica, sęcularisue persona hanc nostrę confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere [ 1411 ] de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtę vltioni subiaceat. Conseruantibus autem sit pax Domini nostri Iesu, quatenus & hic fructum bonę actionis percipiant, & apud districtum Iudicem pręmia ęternę pacis inueniant, Amen. Ego Evgenivs Catholicę Ecclesię Episcopus ff. (Rota) Ego Albericus Ostiensis Episcopus ff. Ego Imarus Tusculanus Episcopus ff. Ego Hubaldus Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff. Ego Guido Presbyter Card. tit. SS. Laurentij & Damasi ff. Ego Hugo Presbyter Card. in Lucina ff. Ego Aribertus Presbyter Card. tit. S. Anastasię ff. Ego Iulius Presbyter Card. tit. S. Marcelli ff. Ego Guido Presbyter Card. tit. Pastoris ff. Ego Iordanus Presbyter Card. tit. S. Susannę ff. Ego Oddo Presbyter Card. S. Georgij ad velum aureum ff. Ego Ioannes Paparo Diaconus Card. S. Adriani ff. Ego Gregorius Diaconus Card. S. Angeli ff. Ego Ioannes Diaconus Card. S. Marię nouę ff. Ego Guido Diaconus Card. S. Marię in Porticu ff. Ego Iacintus Diaconus Card. S. Marię in Cosmidin ff. Datum Altisiodori per manum Guidonis S. R. E. Diaconi Cardinalis & Cancellarij, VIII. Kal. Sept. Ind. X. Incar. Dominicę anno MCXLVII. Pontificatus domni Eugenij III. Papę anno III. |
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO
abbati Cluniacensi, ejusque fratribus tam præsentibus quam
futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. Quæ ab Ecclesiæ
Dei fidelibus pro animarum suarum salute ad religiosorum
sustentationem rationabili providentia statuuntur, in sua volumus
stabilitate persistere, et ne pravorum hominum valeant in posterum
refragatione turbari, congrua nos convenit sollicitudine providere.
Sicut per scriptum
[ 1272B ]
nobilis viri Willelmi Matisconensis comitis,
quod nostro conspectui obtulisti ejusdem sigillo impressum,
agnovimus, idem W. comes partim dono pro animæ suæ et parentum
suorum salute, partim venditione, possessionem quamdam cum suis
appendiciis in burgo Ledonis, quæ vulgo Bærna Monteria vocatur,
quæ erat Haimonis Ledonensis præpositi, et burgensem quemdam
ejusdem possessionis custodem, data ei concorditer in concambio
alia Bærna Monteria, vobis vestrisque successoribus in perpetuum
libere habendam concessit. Vos vero pro tanto beneficio sexdecim
millia solidorum Cluniacensis monetæ, et quatuor ei dedistis. Cui
nimirum donationi et venditioni Pontia comitissa uxor ipsius
[ 1272C ]
comitis, Stephanus et Girardus filii eorum, præfatus Aymo
præpositus, mater ejus et fratres, Gualterius vicecomes
Frotoniaci, et omnes alii, qui in ea possessione aliquid juris
videbantur habere, assensum communiter præbuerunt. Quod ut
firmiori stabilitate subnixum consisteret, ipse quoque Wilielmus
comes, et præfata uxor ejus, et filii, et omnes alii supradicti
juramento firmarunt, eo videlicet tenore, quod hujus concessionis
in perpetuum bona fide auctores et defensores existerent. Si quis
autem calumniam facere, aut damnum inferre tentaverit,
[ 1273A ]
ipsi pro
posse suo concessionem ipsam per omnia tuebuntur. Proceres quoque
terræ ejusdem comitis, Hugo videlicet de Berziaco, Henricus
Grossus, et Jocerandus frater ejus, Guillelmus de Neblens, Paganus
de Classiaco, Bernardus Paganus, Majolus Tabutinus, et Stephanus de
Basenens, juraverunt quod si prædicta pactio non teneretur, aut
aliquo casu infringeretur, commoniti a fratribus Cluniacensibus
Matisconam venirent, et ibidem obsides manerent, donec re
pacificata, cum licentia abbatis Clun. redirent. Guido insuper de
Munet, Guillelmus Joret, G. de Loiseaco, et plures alii, qui in
scripto prædicti comitis continentur, in burgum Ledonis se obsides
venturos, quemadmodum alii supradicti, nihilominus juraverunt.
[ 1273B ]
Hanc igitur donationem seu venditionem, dilecti in Domino filii, vobis vestrisque successoribus, et per vos Cluniacensi monasterio, in quo divino mancipati estis obsequio, auctoritate apostolica confirmamus, et futuris perpetuo temporibus ratam manere decernimus. Prohibentes ut nulli omnino hominum liceat Cluniacense monasterium super eadem possessione temere perturbare, aut aliquibus molestiis fatigare; sed integra, et ab omni impetitione libera conservetur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa est, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo [ 1273C ] tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicæ Ecclesiæ episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Imarus Tusculanus episcopus ss. Ego Hubaldus presbyter card. tit. SS. Joannis et Pauli ss. Ego Guido presbyter card. tit. SS. Laurentii & Damasi. Ego Hugo presbyter card. in Lucina ss. Ego Aribertus presbyter card. tit. S. Anastasiæ ss. Ego Julius presbyter card. tit. S. Marcelli ss. Ego Guido presbyter card. tit. Pastoris ss. Ego Jordanus presbyter card. tit. S. Susannæ ss. Ego Oddo presbyter card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. [ 1274A ] Ego Joannes Paparo diaconus card. S. Adriani ss. Ego Gregorius diaconus card. S. Angeli ss. Ego Joannes diaconus card. S. Mariæ Novæ ss. Ego Guido diaconus card. S. Mariæ in Porticu ss. Ego Jacintus diaconus card. S. Mariæ in Cosmedin ss. Datum Altisiodori per manum Guidonis S. R. E. diaconi cardinalis et cancellarii, VIII Kal. Sept., ind. X, Incar. Dominicæ anno 1147, pontificatus domni Eugenii III papæ anno III. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |