Textus
EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Petragoricensem Episcopum, super restitutione Ecclesiæ de Rochaboviscurt per eum facienda fratribus Cluniacensis ab ea per clericos expulsis. |
CXXVII. Ad Raimundum Petragoricensem episcopum ut clericos de Roca
bovis curtis per excommunicationem compellat ad restituendam
Cluniacensibus eam ecclesiam. |
EUGENIUS Episcopus, servus
servorum Dei, venerabili fratri Raymundo Petragoricensi Episcopo,
salutem & Apostolicam benedictionem. Ad tuam credimus notitiam
pervenisse, quoniam nos controversiam, quæ inter dilectos filios
nostros
Cluniacenses
[ 60/2 ]
Monachos, & clericos, de Rochaboviscurti, super
Ecclesiam ipsius loci jamdiu agitata est, diligenter audivimus, & cum
fratribus nostris super ea diu contulimus. Auditis siquidem utriusque
partis rationibus, & diligenter inquisitis, quoniam ex utriusque
partis confessione Monachos fuisse in possessione cognovimus;
judicavimus ut si Monachi duobus aut tribus testibus idoneis in
venerabilium fratrum nostrorum Lamberti Engolismensis, & Geraldi
Lemovicensis, probaverint, quod ipsi eos de possessione ejusdem
Ecclesiæ violenter expulerunt, ipsa possessio eis restitueretur. Nunc
autem, sicut præfati fratres nostri litteris suis nobis
significaverunt, Cluniacenses Monachi probationem ipsam juxta
litterarum nostrarum tenorem in eorum præsentia compleverunt. Sed
Monachi ipsi, sicut litteris nobis significaverunt, restitutionem
possessionis ab illo, qui Abbas dicitur, & aliis Clericis, qui
præsentes aderant, secundum judicium nostrum, minis & contumeliis
repulsi, cum iterata querimonia ad nos remissi sunt. Quia igitur
Cluniacensis Monasterij justitiæ minimè deesse debemus, & eorum
clericorum inobedientiam & contumaciam ulterius ferre non possumus:
per Apostolica tibi scripta mandamus atque præcipimus, quatenus infra
triginta dies, postquam præsentia scripta susceperis, Ecclesiam ipsam
cum ornamentis & cæteris pertinentiis suis Monachis Cluniacensibus
plenariè restituas. Si verò clerici contradicere præsumpserint, eos
excommunicatos publicè denunties, & tamdiu excommunicatos teneas,
donec juxta mandatum nostrum restitutio compleatur. Facta autem
restitutione, si clerici, qui ante Monachorum expulsionem in ipsa
Ecclesia ordinati erant, de proprietate agere voluerint, in præsentia
præfatorum Episcoporum juxta tenorem aliarum litterarum nostrarum
causa audiatur, & fine canonico terminetur. Alios autem clericos, qui
post Monachorum expulsionem in ipsa Ecclesia intrusi sunt, nequaquam
ad causam de proprietate admitti volumus. Datum Viterbii V. Idus Septembris. |
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri RAYMUNDO
Petragoricensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Ad tuam credimus notitiam pervenisse, quoniam nos controversiam quæ inter dilectos filios nostros Cluniacenses monachos et clericos de Rocha-Boviscurtis (La Rochebeaucourt), super ecclesiam ipsius loci jamdiu agitata est, diligenter audivimus et cum [ 1153B ] fratribus nostris super ea diu contulimus. Auditis siquidem utriusque partis rationibus et diligenter inquisitis, quoniam ex utriusque partis confessione monachos fuisse in possessione cognovimus, judicavimus ut si monachi duobus aut tribus testibus idoneis in venerabilium fratrum nostrorum Lamberti Angolismensis et Geraldi Lemovicensis [præsentia], probaverint quod ipsi de possessione ejusdem ecclesiæ violenter expulerunt, ipsa possessio eis restitueretur. Nunc autem, sicut præfati fratres nostri litteris suis nobis significaverunt, Cluniacenses monachi probationem ipsam, juxta litterarum nostrarum tenorem, in eorum præsentia compleverunt, sed monachi ipsi, sicut litteris nobis significaverunt, qui [ 1153C ] restitutionem possessionis ab illo qui abbas dicitur, et aliis clericis qui præsentes aderant, secundum judicium nostrum (obtinere debuerant), minis et contumeliis repulsi, cum iterata querimonia ad nos remissi sunt. Quia igitur Cluniacensis monasterii justitiæ minime deesse debemus, et eorumdem clericorum inobedientiam et contumaciam ulterius ferre non possumus, per apostolica tibi scripta mandamus atque præcipimus, quatenus, infra triginta dies postquam præsentia scripta susceperis, ecclesiam ipsam cum ornamentis et cæteris pertinentiis suis monachis Cluniacensibus plenarie restituas. Si vero clerici contradicere præsumpserint eos excommunicatos publice denunties, et tandiu excommunicatos teneas, [ 1153D ] donec, juxta mandatum nostrum, restitutio compleatur. Facta autem restitutione, si clerici qui ante monachorum expulsionem in ipsa ecclesia ordinati erant, de proprietate agere voluerint, in præsentia præfatorum episcoporum, juxta tenorem aliarum litterarum nostrarum, causa audiatur, et fine canonico terminetur. Alios autem clericos, qui post monachorum expulsionem in ipsa Ecclesia intrusi sunt, nequaquam ad causam de proprietate admitti volumus. Datum Viterbii V Idus Septembris. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |