Textus
EPISTOLA EUGENII PAPÆ II. ad Engolismen. & Lemovicen. Episcopos quibus mandat ut inquirant super controversia orta inter Clun. Monachos & Clericos de Rochaboviscurti. |
LXXII. Ad Engolismensem et Lemovicensem episcopos. - Ut
controversiam de Roca-Bovis-curtis inter Cluniacenses et clericos
fine canonico terminent. |
EUGENIUS Episcopus servus
servorum Dei, Venerabilibus fratribus Lamberto Engolismensi, &
Geraldo Lemovicensi Episcopis, salutem & Apostolicam
[ 59/2 ]
benedictionem.
Controversiam quæ inter dilectos filios nostros Cluniacenses Monachos
& Clericos de Rocaboviscurti, super Ecclesia ipsius loci jamdiu
agitata est, diligenter audivimus, & cum fratribus nostris super ea
diu contulimus. Auditis igitur utriusque partis rationibus &
studiosius inquisitis, quoniam ex utriusque partis confessione
Monachos fuisse in possessione cognovimus; judicavimus, ut si ipsi
Monachi duobus, aut tribus testibus idoneis in nostra præsentia
probare potuerint, quod Clerici, qui tunc erant in ipsa Ecclesia, vel
alius per ipsos, eos de possessione ipsius Ecclesiæ per violentiam
expulerunt, ipsa possessio eis restituatur: facta autem plena
restitutione infra duos menses, utraque parte ante vestram evocata
præsentiam causam de proprietate hinc inde diligenter inquiratis, &
fine Canonico terminetis. Datum Laterani XVII. Kal. Februarii. |
Eugenius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus
Lamberto Engolismensi et Geraldo Lemovicensi episcopis, salutem et
apostolicam benedictionem.
Controversiam quæ inter dilectos filios nostros [1096A] Cluniacenses monachos et clericos de Roca-Bovis-curtis (La Roche-Beaucourt) super ecclesia ipsius loci iamdiu agitata est, diligenter audivimus et cum fratribus nostris super ea diu contulimus. Auditis igitur utriusque partis rationibus et studiosius inquisitis, quoniam ex utriusque partis confessione monachos fuisse in possessione cognovimus, iudicavimus ut, si ipsi monachi duobus aut tribus testibus idoneis in nostra præsentia probare potuerint quod clerici qui tunc erant in ipsa ecclesia, vel alius per ipsos, eos de possessione ipsius ecclesiæ per violentiam expulerunt, ipsa possessio eis restituatur; facta autem plena restitutione, infra duos menses utraque parte ante vestram evocata præsentiam, causam de proprietate hinc inde diligenter inquiratis, [1096B] et fine canonico terminetis. Datum Laterani, XVII Kal. Februarii. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |