Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Lucius II     ||     1145, Ian. 19     ||     Etsi ecclesiarum omnium

Bull. Clun. 55, 1

PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II. ad Petrum Venerab. Abbatem Clun. quo ei concedit suisque successoribus Monasterium sancti Sabæ de urbe perpetuò disponendum & gubernandum ut membrum ordinis Cluniacensis.

Lucij Papæ Diploma, de sancto Saba cum pertinentiis suis.
An. 1141.
Chart. xxxi.

XCI. Sancti Sabæ monasterium Cluniacensibus in perpetuum subiicitur. [ 931C ]
(Anno 1145, Ian. 19.)
[MANSI, Concil., XXI, 613.]

LUCIUS Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Etsi Ecclesiarum omnium cura nobis ex Apostolicæ sedis administratione immineat; illis tamen locis, quæ nostro regimini specialiter commissa sunt, atque infra urbem sita juris sanctæ Romanæ Ecclesiæ esse noscuntur, propensiori nos convenit affectionis studio imminere. Beati Sabæ Monasterium à temporibus sanctissimi Papæ Gregorii in religione & honestate fundatum, atque magnis & amplissimis possessionibus ditatum fuisse dignoscitur. Nunc autem peccatis exigentibus & Religio elapsa est, & pravorum hominum superabundante nequitia bona & possessiones distracta sunt, & ab ipso contra justitiam alienata. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre Abbas, quoniam Cluniacense Monasterium per omnipotentis Dei gratiam jamdiu longè latéque Religione præcipua floruit, & bonæ opinionis odore multos aspersit, præfatum sancti Sabæ Monasterium cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad reformandam ibidem Religionem, ad meliorandum etiam & disponendum, tibi tuisque successoribus in perpetuum committimus, ut in ipsius restitutione & gubernatione studium & sollicitudinem impendatis, & potestatem habeatis. Decernimus etiam ut sine Cluniacensis Abbatis provisione & consilio ibidem Abbas de cætero nullatenus eligatur: sed vestra semper provideat diligentia quatinus idonea, & huic officio digna in loco regiminis secundum Regulam sancti Benedicti persona subrogetur, & quicquid in Monasterio ad augmentum & observationem Monasticæ Religionis institui, vel emendari oportuerit, vestro semper magisterio & dispensatione administretur, salva quidem in omnibus auctoritate sedis Apostolicæ, cujus juris locus ille esse dignoscitur. Si qua igitur Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Cœnobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego LUCIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Conradus Sabinensis Episcopus.
Ego Theodevinus sanctæ Rufinæ Episcopus.
Ego Rainerius Presbyter Card. tit. Vestinæ.
Ego Vuido Presb. Card. tit. SS. Laurentii & Damasi.
Ego Nicolaus Presbyter Card. tit. S. Cyriaci.
Ego Hugo S.R. Ecclesiæ Presbyter Card. tit. S. Laurentii in Lucina.
Ego Julius Presbyter Card. tit. S. Marcelli. [ 55/2 ]
Ego Villanus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Monte Celio.
Ego Manfredus Presbyter Card. tit. S. Sabinæ.
Ego Gregorius Diaconus Card. tit. S. Sergii & Bachi.
Ego Otto Diaconus Card. tit. S. Georgii ad Velum aureum.
Ego Guido Diac. Card. tit. SS. Cosmæ & Damiani.
Ego Joannes Diaconus Card. S. Adriani.
Ego Joannes Diaconus Card. S. Mariæ Novæ.
Ego Artaldus Diaconus Card. S. Eustachii.
Ego Cinthius Diaconus Card. S. Romanæ Ecclesiæ.
Datum Romæ per manum Baronis S. R. Ecclesiæ Subdiaconi XIV. Kalend. Februarii, Indictione VIII. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XLIII. Pontificatus verò Domni Lucii secundi Papæ anno primo.
Lvcius Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Etsi Ecclesiarum omnium cura nobis ex Apostolicæ Sedis amministratione immineat: illis tamen locis, quæ nostro regimini specialiter commissa sunt, atque infra vrbem sita, iuris sanctę [ 1409 ] Romanæ Ecclesiæ esse noscuntur, propensiori nos conuenit affectionis studio imminere. Beati Sabæ Monasterium, a temporibus sanctissimi Papæ Gregorij in religione & honestate fundatum, atque magnis & amplissimis possessionibus ditatum fuisse dinoscitur. Nunc autem peccatis exigentibus, & religio elapsa est, & prauorum hominum superabundante nequitia, bona & possessiones distracta sunt, & ab ipso contra iustitiam alienata. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre Abbas, quoniam Cluniacense Monasterium, per omnipotentis Dei gratiam tamdiu longe lateque religione præcipua floruit, & bonæ opinionis odore multos aspersit, pręfatum sancti Sabæ Monasterium, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad reformandam ibidem religionem, ad meliorandum etiam & disponendum, tibi, tuisque successoribus in perpetuum cōmittimus: vt in ipsius restitutione & gubernatione studium, & sollicitudinem impendatis, & potestatem habeatis. Decernimus etiam vt sine Cluniacensis Abbatis prouisione & consilio, ibidem Abbas de cætero nullatenus eligatur. Sed vestra semper prouideat diligentia, quatinus idonea, & huic officio digna in loco regiminis, secundum Regulam S. Benedicti persona subrogetur, & quicquid in Monasterio ad augmentum & obseruationem monasticæ religionis institui, vel emendari oportuerit, vestro semper magisterio & dispensatione amministretur. Salua quidem in omnibus auctoritate Sedis Apostolicæ, cuius iuris locus ille esse dinoscitur. Si qua igitur Ecclesiastica sæcularisue persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, & Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem Cœnobio iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum ludicem præmia æternæ pacis inueniant, Amen.
Ego Lvcivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.

 

 

cum decem & octo Cardinalibus.

 

 


(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Datum Romæ per manum Baronis S. R. E. Subdiaconi. XIV. Cal. Febroarij, Indict. VIII. Incarn. Dominicæ anno MCXLIIII. Pontificatus vero domni Lucij secundi Papæ anno primo.
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Etsi Ecclesiarum omnium cura nobis ex apostolicæ sedis administratione immineat: illis tamen locis, quæ nostro regimini specialiter commissa sunt, atque infra Urbem sita, iuris sanctæ Romanæ Ecclesiæ esse noscuntur, propensiori nos convenit affectionis studio imminere. Beati Sabæ monasterium, a temporibus beatissimi papæ Gregorii in religione et honestate fundatum, atque magnis et amplissimis possessionibus ditatum fuisse dignoscitur. Nunc autem peccatis exigentibus, et religio elapsa est, et pravorum hominum superabundante nequitia, bona et [ 931D ] possessiones distractæ sunt, et ab ipso contra iustitiam alienata. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre abbas, quoniam Cluniacense monasterium, per omnipotentis Dei gratiam, tandiu longe lateque religione præcipua floruit, et bonæ opinionis odore multos aspersit: præfatum sancti Sabæ monasterium cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad reformandam ibidem religionem, ad meliorandum etiam et [ 932A ] disponendum, tibi, tuisque successoribus in perpetuum committimus: ut in ipsius restitutione et gubernatione, studium et sollicitudinem impendatis, et potestatem habeatis. Decernimus etiam ut sine Cluniacensis abbatis provisione et consilio, ibidem abbas de cætero nullatenus eligatur. Sed vestra semper provideat diligentia, quatenus idonea, et huic officio digna in loco regiminis, secundum regulam S. Benedicti, persona subrogetur, et quidquid in monasterio ad augmentum et observationem monasticæ religionis institui, vel emendari oportuerit, vestro semper magisterio et dispensatione administretur. Salva quidem in omnibus auctoritate sedis apostolicæ, cuius iuris locus ille esse dignoscitur. Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, etc. [ 932B ]
Ego Lucius Catholicæ Ecclesiæ episcopus subscripsi, cum decem et octo cardinalibus.
Datum Romæ per manum Baronis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi, XIV Kal. Februarii, indict. VIII, Incarnat. Dominicæ anno 1144, pontificatus vero domni Lucii II papæ anno I.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung