Textus
PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II. ad Petrum Ven. Abbatem Clun. super subjectione Abbatis Monasterij sancti Benedicti super Padum ipsi Clun. Abbati. |
LXXXIX. Ad Petrum Cluniac. - Super subiectione abbatis monasterii
S. Benedicti super Padum ipsi Cluniacensi abbati. |
LUCIUS Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Petro Cluniacensi Abbati, ejusque fratribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Privilegiis, quæ à Sede Apostolica Cluniacensi Monasterio indulta sunt, diligenter inspectis; manifestè cognovimus quod beati Benedicti Monasterium à prædecessore nostro bonæ memoriæ Gregorio Papa septimo Hugoni Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus commissum est, ut in ejus gubernatione atque custodia & potestatem habeant, & studium Procurationis impendant. Obeunte quoque ipsius loci Abbate, eorum semper provideat diligentia, quatinus idonea, & huic officio digna in loco regiminis secundùm Regulam S. Benedicti persona subrogetur; & quicquid in Monasterio ad augmentum & observationem Monasticæ Religionis institui vel emendari oportuerit, eorum semper Magisterio & dispensatione amministretur, salva quidem in omnibus auctoritate Sedis Apostolicæ, cujus juris locus ille esse dignoscitur. Idipsum quoque ab ipsius successoribus, nostris prædecessoribus, & præcipuè Papa Calixto felicis memoriæ statutum est & confirmatum, qui in sua confirmatione addidit, ut in eodem beati Benedicti Monasterio, sine Clun. Abbatis consilio, provisione & præcepto, Abbas nullatenus eligatur, nullusque Episcoporum sine commendatitiis litteris Cluniacensis Abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat, alioquin & consecrator tanquam constitutionis Apostolicæ prævaricatur graviori subjaceat ultioni, & consecrati electio sive ordinatio, donec Apostolicæ sedi, & ejus Cluniacensi Monasterio satisfiat, irrita habeatur. Nunc autem nostro tempore, dilecte in Domino fili Petre Abbas, tam per te, quam per fratres tuos, nostris prædecessoribus & nobis etiam sæpe conquestus es, quod te inconsulto contra supradictum tenorem sibi Abbatem elegerint, & debitam tibi obedientiam ac Reverentiam subtrahant. Vnde prædecessor noster felicis memoriæ Papa Innocentius per litteras suas eis mandavit, ut Guillelmus Abbas, qui vobis inconsultis electus & ordinatus fuerat, cum honestis & discretis personis de fratribus suis, Monasterium & fratres Cluniacenses visitaret, & tibi, Petre Abbas, obedientiam ac Reverentiam, quemadmodum suus prædecessor bonæ memoriæ Henricus exhibuisse dignoscitur, cum humilitate & charitate exhiberet: quo nequaquam per eos adimpleto, & vobis in vestra querimonia persistentibus, per Apostolica eis scripta mandavimus, ut præfatus Guillelmus Abbas cum honestis & discretis personis, & Privilegiis sui Monasterij in præteritis beati Andreæ Octavis nostro se conspectui præsentaret, ut utriusque partis causa cognita pacem inter vos, Domino auxiliante, componeremus. Fratribus autem vestris eodem termino nostro conspectui præsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos, qui nostro se conspectui præsentarent, pax inter vos potuit reformari. Quia ergo tam manifestæ Clun. Monasterij justitiæ ulterius deesse non possumus, per Apostolica eis scripta mandavimus atque præcepimus quatinus ipse Guillelmus Abbas (ut supra duximus) cum honestis & discretis personis de fratribus suis, occasione dilationis remota, Cluniacense Monasterium visitet, atque tibi, Petre Abbas obedientiam ac Reverentiam, quam prædecessores sui tuis prædecessoribus exhibuisse noscuntur, humiliter exhibeat. Quod si infirmitate gravatus ipse id adimplere non poterit, per meliores personas. Ipsius [ 55/1 ] Monasteri idipsum adimpleat. De cætero verò, ne in eodem sancti Benedicti Monasterio, nisi juxta prædictum tenorem privilegiorum sedis Apostolicæ, Abbatis fiat electio, Apostolica auctoritate prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita & vacua habeatur. Datum Romæ III. Idus Januarii. |
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO
Cluniacensi abbati, eiusque fratribus, salutem et apostolicam
benedictionem.
Privilegiis quæ a sede apostolica Cluniacensi monasterio indulta sunt, diligenter inspectis, manifeste cognovimus quod Beati Benedicti monasterium a prædecessore nostro bonæ memoriæ Gregorio papa septimo Hugoni Cluniacensi abbati, eiusque successoribus commissum est, ut in eius gubernatione [ 930B ] atque custodia et potestatem habeant, et studium procurationis impendant. Obeunte quoque ipsius loci abbate, eorum semper provideat diligentia, quatenus idonea, et huic officio digna in loco regiminis secundum Regulam Sancti Benedicti, persona subrogetur; et quidquid in monasterio ad augmentum et observationem monasticæ religionis institui vel emendari oportuerit eorum semper magisterio et dispensatione administretur, salva quidem in omnibus auctoritate sedis apostolicæ, cuius iuris locus ille esse dignoscitur. Idipsum quoque ab ipsius successoribus, nostris prædecessoribus, et præcipue papa Calixto felicis memoriæ statutum est et confirmatum, qui in sua confirmatione addidit, ut in eodem Beati Benedicti monasterio, [ 930C ] sine Cluniacensis abbatis consilio, provisione et præcepto abbas nullatenus eligatur, nullusque episcoporum sine commendatitiis litteris Cluniacensis abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat; alioquin et consecrator tanquam constitutionis apostolicæ prævaricator graviori subiaceat ultioni, et consecrati electio sive ordinatio, donec apostolicæ sedi et eius Cluniacensi monasterio satisfiat, irrita habeatur. Nunc autem nostro tempore, dilecte in Domino fili Petre abbas, tam per te, quam per fratres tuos, nostris prædecessoribus et nobis etiam sæpe conquestus es, quod te, inconsulto contra supradictum tenorem sibi abbatem elegerint, et debitam tibi obedientiam ac reverentiam subtrahant. Unde prædecessor noster felicis [ 930D ] memoriæ papa Innocentius per litteras suas eis mandavit ut Guillelmus abbas, qui vobis inconsultis electus et ordinatus fuerat, cum honestis et discretis personis de fratribus suis, monasterium et fratres Cluniacenses visitaret, et tibi, Petre abbas, obedientiam ac reverentiam, quemadmodum suus prædecessor bonæ memoriæ Henricus exhibuisse dignoscitur, cum humilitate et charitate exhiberet; quo nequaquam per eos adimpleto, et vobis in vestra querimonia persistentibus, per apostolica eis scripta mandavimus, ut præfatus Guillelmus abbas cum honestis et discretis personis et privilegiis sui monasterii in præteritis Beati Andreæ octavis nostro se conspectui præsentaret, ut utriusque [ 931A ] partis causa cognita, pacem inter vos, Domino auxiliante, componeremus. Fratribus autem vestris eodem termino nostro conspectui præsentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos, qui nostro se conspectui præsentarent, pax inter vos potuit reformari. Quia ergo tam manifestæ Cluniacensis iustitiæ ulterius deesse non possumus, per apostolica eis scripta mandavimus, atque præcepimus quatenus ipse Guillelmus abbas, ut supra diximus, cum honestis et discretis personis de fratribus suis, occasione dilationis remota, Cluniacense monasterium visitet, atque tibi, Petre abbas, obedientiam ac reverentiam quam prædecessores tui tuis prædecessoribus exhibuisse noscuntur, humiliter exhibeat. Quod si infirmitate gravatus ipse id adimplere non poterit, per meliores personas ipsius monasterii [ 931B ] idipsum adimpleat. De cætero vero, ne in eodem Sancti Benedicti monasterio, nisi iuxta prædictum tenorem privilegiorum sedis apostolicæ, abbatis fiat electio, apostolica auctoritate prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita et vacua habeatur. Datum Romæ, III Idus Ianuarii. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |