Textus
PRIVIL. EIUSDEM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. cui confirmat donum Nobilis Viri Guillelmi Montis-Pessulani, ut in eodem loco ædificet oratorium & Cmeterium, & est Monasterium quod dictum fuit postea Clunizetum. Statuit etiam ut Monasterium S. Gervasii de Fos in Abbatiam translatum, ad statum Prioratus redeat: & ut Monasterium SS. Domitiani & Ragneberti sit perpetuo juris Cluniacensium Abbatum. |
Confirmatio Domus Montis-pessulani, & Sancti Geruasij, & S.
Renoberti.
|
CDII. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem. — Confirmatio
possessionum aliquot Cluniacensium. |
INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio
Petro Abbati Clun. ejusque successoribus regulariter substituendis in
perpetuum. Quos omnipotens Dominus ampliori honestate ac Religionis
nitore facit esse conspicuos, à sede Apostolica convenit plurimùm
honorari, & opportunis amminiculis confoveri. Quocircà, dilecte in
Domino fili Petre Abbas, personam tuam paternis affectibus
amplexantes, donationem ab illustri viro Guillelmo Montis-Pessulani in
manu devotionis intuitu factam, & per nos Monasterio tradendam
Cluniacensi, tibi, tuisque successoribus confirmamus, & Cluniacensi
Monasterio ratam & inconvulsam perpetuò manere decernimus. Statuentes
ut in eodem loco Oratorium & Cmiterium construatur, in quo si quę
personæ vndecumque venientes sepeliri deliberaverint, nullius
prohibeantur obstaculo, nisi fortè vinculo excommunicationis fuerint
innodatæ, salvo nimirum jure matricis Ecclesiæ. Adjicimus etiam, ut si
quid fratribus in eodem loco Deo servientibus concessione Pontificum,
largitione Principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo
propitio imposterum datum fuerit, tam tibi, quàm ipsis fratribus
præsentibus, vel futuris firma & inviolabilia serventur. Simili
quoque modo Monasterium S. Gervasii de Fos, quod quidem aliquando
Prioratus Cluniacensis Cnobii extitit, nunc autem in Abbatiam per
quorumdam insolentiam est translatum, in Prioratus statum & ordinem
revocetur, & perpetuis temporibus cum omnibus suis pertinentiis sub
ejusdem Monasterij ditione ac dispositione consistat. Vt autem sacrum
Clun. Cnobium semper de bono in melius suscipiat incrementum,
Monasterium sanctorum Domitiani & Ragneberti sub jure & dispositione
tua, & successorum tuorum perpetuo manere sancimus, quemadmodum à
Venerabili fratre nostro Petro Lugdunensi Archiepiscopo Apostolicæ
Sedis Legato noscitur institutum, & suo scripto atque Sigillo
firmatum. Nulli ergo hominum fas sit idem Cluniacense Cnobium super
hac nostra concessione ac confirmatione temerario ausu perturbare, aut
ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, aut minuere: sed
omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac
gubernatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura. Si qua sanè
imposterum Ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ
constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit,
secundò, tertióve commonita, si non congruè satisfecerit; potestatis,
honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de
perpetrata iniquitare cognoscat, & à sacratissimo corpore ac sanguine
Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu
[ 51/1 ]
Christi aliena fiat. Cunctis
autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu
Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & in
futuro præmia æternæ pacis acquirant. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Gregorius Diaconus Card. SS. Sergii & Bachi. Ego Geraldus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Hierusalem. Ego Theodewinus sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Anselmus Presbyter Card. tit. S. Lautentii in Lucina. Ego Albericus Hostiensis Episcopus. Ego Luitfredus Presbyter Card. tit. Vestinæ. Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Joannis & Pauli. Ego Martinus Presbyter Card. tit. S. Stephani. Datum Laterani per manum Aimerici S. R. Ecclesiæ Diaconi Card. & Cancellarii, IV. Kalend. Maii, Indictione II. Dominicæ Incarn. anno M. C. XXXIX. Pontificatus Domini Innocentii Papæ secundi anno X. |
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto filio Petro Abbati
Cluniac. eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quos
omnipotens Dominus, ampliori honestate ac religionis nitore facit esse conspicuos, a
Sede Apostolica conuenit plurimum honorari, & oportunis aminiculis confoueri.
Quocirca, dilecte in Domino fili Petre Abbas, personam tuam paternis affectibus
amplexantes, donationem ab illustri viro Guillelmo Montis-pessulani in manu nostra
deuotionis intuitu factam, & per nos Monasterio tradendam Cluniacensi, tuisque
successoribus cōfirmamus, & Cluniacensi Monasterio ratam & inconuulsam
perpetuo manere decernimus. Statuentes, vt in eodē loco Oratorium &
Cimiterium construatur, in quo si quæ personæ vndecumque venientes sepeliri
deliberauerint, nullius prohibeantur obstaculo, nisi forte vinculo excommunicationis
fuerint innodatæ, saluo nimirum iure matricis Ecclesiæ. Adiicimus etiam, vt si quid
fratribus in eodē loco Deo seruientibus concessione Pontificum, largitione
Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis Deo propitio imposterum datum
fuerit, tā tibi, quam ipsis fratribus præsentibus vel futuris, firma &
inuiolabilia seruentur. Simili quoque modo Monasterium S. Geruasij de Fos, quod
quidem aliquando Prioratus Cluniacensis Cnobij extitit, nunc autem in Abbatiam per
quorundam insolentiam est trāslatum, in Prioratus statum & ordinem
reuocetur, & perpetuis temporibus cum omnibus suis pertinētiis sub eiusdem
Monasterij ditione ac dispositione cōsistat. Vt autem sacrum Cluniacense
Cnobium semper de bono in melius suscipiat incrementum, Monasterium SS. Domitiani
& Ragneberti sub iure & dispositione tua, & successorum tuorum perpetuo
manere sancimus, quemadmodum a venerabili fratre nostro Petro Lugdunensi
Archiepiscopo, Apostolicæ Sedis Legato noscitur institutū, & suo scripto
atque sigillo firmatum. Nulli ergo hominum fas sit idem Cluniacense Cnobium super
hac nostra concessione ac confirmatione temerario ausu perturbare, aut eius
possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere: sed omnia integra conseruentur
eorum, [ 1405 ] pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, omnimodis
vsibus profutura. Si qua sane in posterum Ecclesiastica, secularisue persona hanc
nostræ Constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo,
tertioue commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate
careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, &
a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi
aliena fiat, Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri
Iesu Christi, quatenus hic fructum bonæ actionis percipiant, & in futuro præmia
æternæ pacis acquirant, Amen.
Ego Innocentivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff. Ego Gregorius Diaconus Cardinalis SS. Sergij & Bachi ff. Ego Geraldus Presbyter Card. tit. S. Crucis in Hierusalem ff. Ego Teudewinus S. Rufinæ Episcopus ff. Ego Anselmus Presbyter Card. tit. S. Laurentij in Lucina ff. Ego Littifredus Presbyter Card. tit. Vestinæ ff. Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff. Ego Martinus Presbyter Card. tit. S. Stephani ff. Datum Laterani per manum Aimerici S. Rom. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarij IIII. Cal. Maij, Indict. II. Dominicæ Incarn. anno MCXXXVIII. Pontificatus domni Innocentij Papæ II. anno X. |
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dileto filio PETRO
abbati Cluniac. ejusque successoribus regulariter substituendis, in
perpetuum.
[ 464C ]
Quos omnipotens Dominus ampliori honestate ac religionis nitore facit esse conspicuos, a sede apostolica convenit plurimum honorari, et opportunis adminiculis confoveri. Quocirca, dilecte in Domino fili Petre abbas, personam tuam paternis affectibus amplexantes, donationem ab illustri viro Guillelmo Montispessulani in manu nostra devotionis intuitu factam, et per nos monasterio tradendam Cluniacensi, tibi tuisque successoribus confirmamus, et Cluniacensi monasterio ratam et inconvulsam perpetuo manere decernimus; statuentes ut in eodem loco oratorium et cmeterium construatur, in quo si quæ personæ undecunque venientes sepeliri deliberaverint, nullius prohibeantur obstaculo, nisi forte vinculo excommunicationis fuerint innodatæ, salvo [ 464D ] nimirum jure matricis ecclesiæ. Adjicimus etiam ut si quid fratribus in eodem loco Deo servientibus concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio in posterum datum fuerit, tam tibi, quam ipsis fratribus præsentibus vel futuris, firma et inviolabilia serventur. Simili quoque modo monasterium S. Gervasii de Fos, quod quidem aliquando prioratus Cluniacensis cnobii exstitit, nunc autem in abbatiam per quorumdam insolentiam est translatum, in prioratus statum et ordinem revocetur, et perpetuis temporibus cum omnibus suis pertinentiis sub ejusdem monasterii ditione ac dispositione consistat. [ 465A ] Ut autem sacrum Cluniacense cnobium semper de bono in melius suscipiat incrementum, monasterium SS. Domitiani et Ragneberti sub jure et dispositione tua, et successorum tuorum, perpetuo manere sancimus, quemadmodum a venerabili fratre nostro Petro Lugdunensi archiepiscopo, apostolicæ sedis legato noscitur institutum, et suo scripto atque sigillo firmatum. Nulli ergo hominum fas sit idem Cluniacense cnobium super hac nostra concessione ac confirmatione temerario ausu perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in posterum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, etc. [ 465B ] Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Geraldus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem, subscripsi. Ego Teudewinus S. Rufinæ episc. subscripsi. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina, subscripsi. Ego Littifredus presb. card. tit. Vestinæ, subscripsi. Ego Lucas presb. card. tit. S. Stephani, subscripsi. Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani, subscripsi. [ 465C ] Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. diaconi card. et cancellarii, IV Kal. Maii, indict. II, Dominicæ Incarn. anno 1138, pontificatus domni Innocentii papæ II anno X. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |