Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1137, Iul. 20     ||     Super sollicitudine atque

Bull. Clun. 50, 1 n. 1

EPISTOLA INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. Abb. Clun.

EPISTOLA XXVI.

CCLXXX. Ad Petrum abbatem Cluniacensem.
(Anno 1137, Iul. 20.)
[Biblioth. Cluniac., p. 765.]

INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Abbati Cluniac. salutem & Apostolicam benedictionem. Super sollicitudine atque diligentia quam erga nos, & beati Petri negotia te exhibere cognovimus omnipotenti Deo, & tuæ devotioni gratias agimus. Benedictus igitur Dominus Deus Israël, qui visitavit & fecit redemptionem plebis suæ, qui etiam ita nobis magnificare dignatus est misericordiam suam, ita fecit prosperum iter nostrum, ut ab urbe Roma usque Barium vix aliqua civitas castrumve remanserit, quod B. Petro & nobis subjectum & obediens non existat. Qua in re gaudemus divinæ manus antiqua coruscare miracula, dum sancta Ecclesia quanto amplius sub malleo tribulationis tundi conspicitur, tantò altius sublevatur, & more aromatum quo magis verberibus teritur eo latius odoramenta suavitatis effundit. Et quidem optabile nobis erat, si quemadmodum nobis per litteras indicasti personæ tuæ possemus habere præsentiam, ut vel sic labores nostri diurni atque nocturni valerent Deo propitio mitigari: sed quoniam æstivi fervores, & aëris intemperies necnon fragilitas complexionis tuæ id minimè patiuntur charitatem tuam hortamur in Domino quatenus his omissis una cum sacro Cluniac. Collegio orationibus consuetis insistas, ut benignitas quam conditor noster voluit nobis hactenus exhibere felici consummatione perficiat & diutinis laboribus sponsæ suæ atque christiani populi sub jugo illius tyranni siculi macerati vestris, & aliorum religiosorum precibus inclinatus jam nunc optatum finem imponat: quod profecto sicut de ipsius pietate confidimus velociter consummabitur. De cætero præfatum conventum per te in Domino salutantes nos & fratres nostros tuis, & eorum orationibus commendamus. Data in territorio Potentiensi, XIII. Kalend. Augusti. Innocentius Episcopus, seruus seruorum Dei dilecto filio Petro Abbati Cluniacensium, salutem, & Apostolicam benedictionem.
Svper sollicitudine atque diligentia, quam erga nos, & beati Petri negocia te exhibere cognouimus: omnipotenti Deo, & tuæ deuotioni gratias agimus. Benedictus igitur Dominus Deus Israel, qui visitauit & fecit redemptionem plebis suæ. Qui etiam ita nobiscum magnificare dignatus est misericordiam suam, ita fecit prosperum iter nostrum: vt ab vrbe Roma vsque Barrum, vix aliqua ciuitas, castrumve remanserit, quod beato Petro & nobis subiectum, & obediens non existat. Qua in re gaudemus diuinæ manus antiqua choruscare miracula, dum sancta Ecclesia quanto amplius sub malleo tribulationis tundi conspicitur, tanto altius subleuatur, & more aromatum, quo magis verberibus teritur, eo latius odoramenta suauitatis effundit. Et quidem optabile nobis erat, si quemadmodum nobis per literas indicasti, personæ tuæ possemus habere præsentiam: vt vel sic labores nostri diurni atque nocturni valerent Deo propitio mitigari. Sed quoniam æstiui seruores, & aeris intemperies, necnon fragilitas complexionis tuæ id minime patiuntur: charitatem tuam hortamur in Domino, quatenus his omissis, vna cum sacro Cluniac. Collegio, orationibus consuetis insistas: vt benignitatem, quam Conditor noster voluit nobis hactenus exhibere, felici consummatione perficiat: & diutinis laboribus sponsæ tuæ, atque Christiani populi, sub iugo illius tyranni Siculi macerati, vestris & aliorum religiosorum precibus inclinatus, iam nunc optatum finem imponat. Quod profecto, sicut de ipsius pietate confidimus, velociter consummabitur. De cætero præfatum Conuentū per te in Domino salutantes, nos & fratres nostros tuis, & eorum orationibus commendamus. Data in territorio Potentiensi XIII. Kal. Augusti.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO abbati Cluniacensium, salutem et apostolicam benedictionem.
Super sollicitudine atque diligentia quam erga nos et beati Petri negotia te exhibere cognovimus, omnipotenti Deo et tuæ devotioni gratias agimus. Benedictus igitur Dominus Deus Isræl, qui visitavit et fecit redemptionem plebis suæ. Qui etiam ita nobiscum magnificare dignatus est misericordiam suam, [ 330A ] ita fecit prosperum iter nostrum, ut ab urbe Roma usque Barrum. vix aliqua civitas castrumve remanserit quod beato Petro et nobis subiectum et obediens non existat. Qua in re gaudemus divinæ manus antiqua coruscare miracula, dum sancta Ecclesia quanto amplius sub malleo tribulationis tundi conspicitur, tanto altius sublevatur
[al.<(i> sublimatur], et more aromatum, quo magis verberibus teritur eo latius odoramenta suavitatis effundit. Et quidem optabile nobis erat si, quemadmodum nobis per litteras indicasti, personæ tuæ possemus habere præsentiam, ut vel sic labores nostri diurni atque nocturni valerent Deo propitio mitigari. Sed quoniam æstivi fervores et æris intemperies, necnon fragilitas complexionis tuæ id minime patiuntur, [ 330B ] charitatem tuam hortamur in Domino quatenus, his omissis, una cum sacro Cluniac. collegio, orationibus consuetis insistas, ut benignitatem quam Conditor noster voluit nobis hactenus exhibere, felici consummatione perficiat: et diutinis laboribus sponsæ tuæ, atque Christiani populi, sub iugo illius tyranni Siculi macerati, vestris et aliorum religiosorum precibus inclinatus, iam nunc optatum finem imponat. Quod profecto, sicut de ipsius pietate confidimus, velociter consummabitur. De cætero præfatum conventum per te in Domino salutantes, nos et fratres nostros tuis, et eorum orationibus commendamus.
Data in territorio Potentiensi XIII Kal. Augusti
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung