Textus
PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem pro confirmatione Prioratus de Rochabevereurti sub ordine Cluniacensi. |
Confirmatio de Rochabouecurt.
|
CCXXI. Ad Petrum venerabilem Cluniacensem abbatem. - Confirmatio
ecclesiæ Rochabovecurtiensis. |
INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto in
Christo filio Petro Clun. Abbati ejusque successoribus regulariter
substituendis in perpetuum. Bonus & diligens paterfamilias gaudio
magno gaudet, cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt
excoli, & tribulis ac sentibus pariter emundari. Cujus profecto
gaudium lætitia jocundiori cumulatur, si eadem vinea propagatione
ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari.
Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo
dicati religio Cluniacensis Monasterij & diversas Ecclesias exornet,
atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, & fide; quæ
per dilectionem operatur, inflammet. Eapropter, dilecte in Domino fili
Petre Abbas Clun. memores devotionis, quam erga Sedem Apostolicam cum
commissa tibi Ecclesia semper habuisti, & honoris ac servitii, quod
nobis efficaciter fideliterque, maximè tempore schismatis impendisti,
Ecclesiam de Rochabovecourt, laudantibus ejusdem clericis à venerabili
fratre nostro Willelmo Petragoricensi Episcopo, Pontio Abbati
antecessori tuo, & per eum Ecclesiæ Cluniacensi canonicè donatam, &
à felicis memoriæ Papa Calixto antecessore nostro, sicut privilegium
ejus testatur, solemniter confirmatam, tibi successoribusque tuis non
solùm confirmamus; sed etiam confirmando auctoritate Apostolica
donamus: ut ordo Cluniacensis ad laudem Dei, ad quam specialiter
institutus est, & ad honorem sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui omninò
devotus est, perpetuis temporibus ibi floreat. Statuentes ut nulli
hominum liceat eandem Ecclesiam vel bona, quæ inpræsentiarum legitimè
possidet, aut in futurum justis modis præstante Domino poterit
adipisci, temerè perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet
vexationibus fatigare. Si qua igitur imposterum Ecclesiastica
sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra
eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non
reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque
sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata
iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei ac
Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine
districtæ ultioni subjaceat. Cunctis verò eidem loco sua jura
servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic
fructum bonæ operationis percipiant, & apud districtum Judicem præmia
æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. [ 49/2 ] Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii & Bachi. Ego Guido Cardinalis Diaconus sancti Adriani. Ego Vassallus Diaconus Cardinalis sancti Eustachii. Ego Hubaldus Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in via-lata. Ego Anselmus Presbyter Cardinalis. Ego Littifredus Cardinalis tit. Vestinæ. Ego Lucas Presbyter Cardinalis tit. sanctorum Joannis & Pauli. Datum Pisis per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii III. Idus Martii, indictione XIV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XXXVI. Pontificatus Domni Innocentii Papæ secundi, anno VII. |
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto in Christo filio Petro
Clun. Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Bonus
& diligens paterfamilias gaudio magno gaudet, cum vineam suam locatam agricolis
vigilanti studio videt excoli, & tribulis ac sentibus pariter emundari. Cuius
profecto gaudio lætitia iocundior cumulatur, si eadem vinea propagatione ordinaria
per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur ratione
Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati Religio Cluniacensis Monasterij &
diuersas Ecclesias exornet, atque plurimorum mentes disciplinis regularibus
instruat, & fide, quæ per dilectionem operatur, inflammet. Eapropter, dilecte in
Domino fili Petre Abbas Cluniacensis, memores deuotionis, quam erga Sedem
Apostolicam cum commissa tibi Ecclesia semper habuisti, & honoris &
seruitij, quod nobis efficaciter fideliterque, maxime tempore schismatis impendisti,
Ecclesiam de Rochabouecurt, laudantibus eiusdem Clericis a venerabili fratre nostro
Willelmo Petragoricēsi Episcopo Pontio Abbati antecessori tuo, & per
eum Ecclesiæ Clun. canonice donatam, & a felicis memoriæ Papa Calixto
antecessore nostro, sicut priuilegium eius testatur, solemniter confirmatam, tibi
successoribusque tuis non solum confirmamus, sed etiam confirmādo auctoritate
Apostolica donamus, vt Ordo Clun. ad laudem Dei, ad quam specialiter institutus est,
& ad honorem sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui omnino deuotus est, perpetuis
temporibus ibi floreat. Statuentes, vt nulli hominum liceat eandem Ecclesiam vel
bona, quæ in præsentiarum legitime possidet, aut in futurū iustis modis,
præstāte Domino, poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu
quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur in posterum Ecclesiastica,
secularisue persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere
venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non [ 1402 ] reatum suum
cōgrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat,
reamq. se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a
sacratissimo corpore & sanguine Dei, & Domini nostri Iesu Christi aliena
fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis vero eidem loco
sua iura seruātibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic
fructum bonæ operationis percipiant, & apud districtum Iudicem præmia æternæ
pacis inueniant, Amen, amen, amen.
Ego Innocentivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff. Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus ff. Ego Gregorius Diaconus Cardinalis SS. Sergij & Bacchi ff. Ego Guido Cardinalis Diaconus S. Adriani ff. Ego Vassallus Diaconus Card. S. Eustachij ff. Ego Hubaldus Diac. Cardin. S. Mariæ in via lata ff. Ego Anselmus Presbyter Card. ff. Ego Littifredus Card. tit. Vestinæ ff. Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff. Data Pisis per manum Almerici S.R.E. Diaconi Card. & Cancel. iii. Id. Martij. Indictione xiv. Incarn. Dominicæ anno M. C. XXXVI. Pontificatus domni Innocentij Papæ II. anno vii. |
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo
filio PETRO Clun. abbati, eiusque successoribus regulariter
substituendis, in perpetuum.
Bonus et diligens paterfamilias gaudio magno
[ 269A ]
gaudet cum vineam suam
locatam, agricolis vigilanti studio videt excoli, et tribulis ac
sentibus pariter emundari. Cuius profecto gaudio lætitia iucundior
cumulatur, si eadem vinea, propagatione ordinaria, per multorum
spatiorum dimensionem incipiat dilatari. Proportionali igitur
ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio Clun.
monasterii, et diversas ecclesias exornet, atque plurimorum mentes
disciplinis regularibus instruat, et fide, quæ per dilectionem
operatur, inflammet.
Eapropter, dilecte in Domino fili,
Petre abbas Cluniacensis, memores devotionis, quam erga sedem
apostolicam cum commissa tibi ecclesia semper habuisti, et honoris
et servitii, quod nobis efficaciter fideliterque, maxime tempore
schismatis, impendisti: ecclesiam de Rochabovecurt, laudantibus
eiusdem clericis
[ 269B ]
a venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi
episcopo Pontio abbati antecessori tuo, et per eum ecclesiæ Clun.
canonice donatam, et a felicis memoriæ papa Calixto antecessore
nostro, sicut privilegium eius testatur, solemniter confirmatam,
tibi, successoribusque tuis, non solum confirmamus, sed etiam
confirmando, auctoritate apostolica donamus, ut ordo Clun. ad
laudem Dei, ad quam specialiter institutus est, et ad honorem
sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cui omnino devotus est, perpetuis
temporibus ibi floreat.
Statuentes ut nulli hominum liceat
eamdem ecclesiam, vel bona, quæ inpræsentiarum legitime possidet,
aut in futurum iustis modis, præstante Domino, poterit adipisci,
temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus
[ 269C ]
fatigare. Si qua igitur in posterum ecclesiastica sæcularisve
persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi. Ego Guillelmus Prænestinus episcopus, subscr. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Guido card. diac. S. Adriani subscripsi. Ego Vassalus diac. card. S. Eustachii, subsc. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariæ in Via Lata, subscripsi. Ego Anselmus presb. card. subscripsi. Ego Littifredus card. tit. Vestinæ, subscripsi. [ 269D ] Ego Lucas presb. card. tit. SS. Ioannis et Pauli, subscripsi. Data Pisis per manum Aimerici S. R. E. diaconi cardin. et cancellarii, II Idus Martii, indictione XIV, Incarn. Dominicæ anno 1136, pontificatus domni Innocentii papæ II anno VII. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |