Textus
PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, quo confirmat donum Ecclesiæ seu Prioratus beatæ Mariæ de Montedesiderio Monasterio Cluniacensi factum. |
Confirmatio Montis-desiderij cum pertinentiis suis.
|
CCXXII. Ad eumdem. - Confirmatio Montis Desiderii. |
INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, dilecto
in Christo filio Petro Clun. Abbati, ejusque successoribus regulariter
substituendis in perpetuum. Bonus & diligens paterfamilias gaudio
magno gaudet, cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt
excoli, & tribulis ac sentibus pariter emundari. Cujus profecto
gaudium lætitia jocundiori cumulatur, si eadem vinea propagatione
ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari.
Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo
dicati religio Cluniacensis Monasterij, & diversas Ecclesias exornet,
atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat, & fide, quæ
per dilectionem operatur, inflammet. Hoc profectò intuitu
Montisderiensem Ecclesiam à venerabilibus fratribus nostris Guarino
Ambianensi, & Simone Noviomensi Episcopis Monasterio Cluniacensi
canonicè & devotè collatam, idipsum quoque carissimo filio nostro
Lodoico illustri & glorioso Francorum Rege, & Rainaldo Remensi
Archiepiscopo, atque Radulpho de Perrona concedentibus, & pro ejus
confirmatione Sedem Apostolicam suppliciter exorantibus, cum omnibus
ad ipsam pertinentibus, in perpetuum tibi, tuisque successoribus
confirmamus. Statuentes ut nulli omninò hominum liceat eamdem
Ecclesiam vel bona, quæ inpræsentiarum legitimè possidet, aut in
futurum justis modis præstante Domino poterit adipisci, temerè
perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare.
Si qua igitur imposterùm Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ
constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit,
secundò tertióve commonita, si non reatum suum congrua satisfactione
correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se
divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à
sacratissimo Corpore & Sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi
aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat.
Cunctis verò eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri
Jesu, quatinus & hic fructum bonæ operationis percipiant, & apud
districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. Ego Anselmus Presbyter Cardinalis. Ego Luitfredus Presbyter Cardinalis tit. Vestinæ. [ 50/1 ] Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Joannis & Pauli. Ego Guido indignus Sacerdos. Ego Gregorius Diaconus Card. SS. Sergii & Bachi. Ego Guido Card. Diaconus S. Adriani. Ego Wastaldus Diacon. Card. S. Eustachii. Ego Hubaldus Diac. Card. S. Mariæ in via-lata. Datum Pisis per manum Aymerici S. R. Ecclesiæ Cardinalis & Cancellarii III. Idus Martii Indict. XIV. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XXXVI. Pontificatus Domni Innocentii secundi Papæ anno VII. |
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto in Christo filio Petro
Cluniacensi Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Bonus & diligens paterfamilias gaudio magno gaudet, cum vineam suam locatam
agricolis vigilanti studio videt excoli, & tribulis ac sentibus pariter
emundari. Cuius profecto gaudio lætitia iocundior cumulatur, si eadē vinea
propagatione ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari.
Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse, si Deo dicati religio
Cluniacensis Monasterij, & diuersas Ecclesias exornet, atque plurimorū
mentes disciplinis regularibus instruat, & fide, quæ per dilectionem operatur,
inflammet. Hoc profecto intuitu Montisderiēsem Ecclesiam a venerabilibus
fratribus nostris Guarino Ambianensi, & Simone Nouiomensi Episcopis Monasterio
Cluniacensi canonice & deuote collatā, idipsum quoq. carissimo filio nostro
Lodoico illustri, & glorioso Frācorum Rege, & Rainaldo Remensi
Archiepiscopo, atque Radulpho de Perrona cōcedentibus, & pro eius
confirmatione Sedem Apostolicam suppliciter exorātibus, cum omnibus ad ipsam
pertinentibus, in perpetuum tibi, tuisque successoribus confirmamus. Statuentes vt
nulli omnino homini liceat eandem Ecclesiam, vel bona, quæ in præsentiarū
legitime possidet, aut in futurū iustis modis, præstāte Domino poterit
adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus
fatigare. Si qua igitur in posterum Ecclesiastica, secularisue persona, hanc nostræ
constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue
commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis,
honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata
iniquitate [ 1403 ] cognoscat, & a sacratissimo corpore & sanguine Dei,
& Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ
vltioni subiaceat. Cunctis vero eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini
nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ operationis percipiant, &
apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inueniant, Amen.
Ego Innocentivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff. (Monogramme) [Rota - Bene valete] Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus ff. Ego Anselmus Presbyter Card. ff. Ego Luitfredus Presbyter Cardinalis tit. Vestinæ ff. Ego Lucas Presbyter Card. tit. SS. Ioannis & Pauli ff. Ego Guido indignus Sacerdos ff. Ego Gregorius Diaconus Cardin. SS. Sergij & Bachi ff. Ego Guido Card. Diaconus S. Adriani ff. Ego Vassallus Diaconus Cardin. S. Eustachij ff. Ego Hubaldus Diaconus Card. S. Mariæ in via lata ff. Datum Pisis per manum Almerici S. R. E. Cardinalis & Cancellarij, iii. Idus Martij, Indict. xiv. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XXXVI. Pontificatus Domni Innocentij Papæ II. anno vii. |
Iisdem est omnino concepta verbis atque præcedens, usque ad
inflammet.
Tum:
Hoc profecto intuitu Montisderiensem [forte pro Montisdesideriensem] ecclesiam a venerabilibus fratribus nostris Guarino [ 270A ] Ambianensi, et Simone Noviomensi, episcopis, monasterio Cluniacensi canonice et devote collatam, idipsum quoque charissimo filio nostro Ludovico illustri et glorioso Francorum rege, et Raynaldo Remensi archiepiscopo, atque Radulpho de Perrona concedentibus, et pro eius confirmatione sedem apostolicam suppliciter exorantibus, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in perpetuum tibi tuisque successoribus confirmamus. Statuentes, ut nulli omnino homini liceat eamdem ecclesiam vel bona, quæ in præsentiarum legitime possidet, vel in futurum iustis modis, præstante Domino, poterit adipisci, temere perturbare, auferre, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Si qua igitur in posterum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc [ 270B ] nostræ constitutionis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi. Ego Guillelmus Prænestinus episc. subscripsi. Ego Anselmus presb. card. subscripsi. Ego Luitfredus presb. card. subscripsi. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Ioannis et Pauli, subscripsi. Ego Guido card. diac. S. Adriani, subscripsi. Ego Vassalus diac. card. S. Eustachii, subscripsi. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariæ in Via Lata, subscripsi. Datum Pisis per manum Aimerici S. R. E. cardinalis et cancellarii, III Idus Martii, indict. XIV, Incarn. [ 270C ] Dominicæ anno 1136, pontificatus domni Innocentii papæ II anno VII. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |