Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Innocenz II     ||     1133, Iul. 16     ||     Quae a fratribus nostris

Bull. Clun. 50, 1 n. 2

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. per quod ei confirmat donationem Ecclesiarum de Plaore, de Barbona, de Lintis, de Lintellis, & de S. Silvestro in Trecensi Diœcesi.

Confirmatio S. Remigij de Plaore, de Barbona, de Lintis, de Lintellis, & de S. Siluestro in Trecensi Diocesi.
Chart. xciii.

DLXXVIII. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem. — Confirmatio aliquot ecclesiarum in diœcesi Trecensi.
(Anno 1140-1143, Jul. 16.)
[MANSI, Concil., XXI, 415.]

INNOCENTIUS Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati, & Monachis Cluniacensibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Quæ à fratribus nostris Episcopis, & Ecclesiarum Dei Rectoribus Religionis intuitu rationabiliter acta esse cognoscimus, tanquam nostra observare volumus, & auctoritate Sedis Apostolicæ, in qua Domino præstante præsidemus, ut perpetuis observentur temporibus communire. Concessionem igitur Ecclesiarum S. Remigii videlicet de Plajotro, de Barbona, de Lintis, de Lintellis, & de sancto Silvestro, à venerabili fratre nostro Attone Trecensi Episcopo, vestro Monasterio & vobis factam firmamus, & præsentis scripti munimine roboramus. [ 50/2 ] Si quis autem huic nostræ confirmationi sciens temerario ausu contraïre tentaverit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani XVII. Kalendas Augusti. Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis Petro Abbati, & Monachis Cluniacensibus salutem, & Apostolicam benedictionem. Quæ vobis & fratribus vestris, ab Episcopis, & Ecclesiarum Dei Rectoribus, religionis intuitu rationabiliter data esse cognoscimus, tanquam nostra volumus obseruare, & auctoritate Sedis Apostolicæ, in qua Domino præsidente residemus, vt perpetuis obseruentur temporibus communire. Concessionem igitur Ecclesiarum S. Remigij videlicet de Plaiotro, de Barbona, de Lintis, de Lintellis, & de S. Siluestro, a venerabili fratre nostro Attone Trecensi Episcopo, vestro Monasterio & vobis factam firmamus, & præsentis scripti munimine roboramus. Si quis autem huic nostræ confirmationi sciens temerario ausu contraire tentauerit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani XVII. Kal. Augusti. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati, et monachis Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quæ vobis et fratribus vestris ab episcopis et Ecclesiarum Dei rectoribus, religionis intuitu rationabiliter data esse cognoscimus, tanquam nostra [ 636B ] volumus observare, et auctoritate sedis apostolicæ, in qua Domino præsidente residemus, ut perpetuis observentur temporibus communire. Concessionem igitur ecclesiarum Sancti Remigii videlicet de Plajotro, de Borbona, de Lintis, et de Lintellis, et de S. Silvestro, a venerabili fratre nostro Attone Trecensi episcopo vestro monasterio et vobis factam, firmamus, et præsentis scripti munimine roboramus. Si quis autem huic nostræ confirmationi sciens temerario ausu contraire tentaverit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Laterani, XVII Kal. Augusti.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung