Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Innocenz II     ||     1132, Dec. 13     ||     Ignem venit Dominus

Bull. Clun. 48, 2

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem de Monasterio sanctorum Facundi & Primitivi in Hispania, quod subsit Cluniacensibus Abbatibus.

Confirmatio SS. Facundi & Primitiani in Hispania.
An. 1133.
Charta cxxxii.

CXXIV. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem. — SS. Facundi et Primitivi in Hispania cœnobium conceditur.
(Anno 1132, Dec. 13.)
[MANSI, Concil., XXI, 410.]

INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ignem venit Dominus mittere in terram, & vult ut ardeat: quia ergo gratuita Dei beneficentia sacrum Cluniacense Collegium suę visitationis gratia illustravit, ignem in eo charitatis accendit, & discreta religionis humilitate perfudit: æquissimi juris est, ut quod gratis accipit, fratribus indigentibus devotè impendat, lapsos relevet, tepidos excitet, & piæ religionis radios, & benè Deo placentis conversationis odorem, diversas mundi illustrando Provincias, longè latéque transfundat, & sic amor ac gloria divini cultus, quæ copiosè (Deo gratias) vigent in vite, per vestram administrationem Deo grata & fœcunda ubertate multiplicentur in propagine. Monasterium ergo sanctorum Martyrum Facundi & Primitivi, quod in Hispaniarum partibus situm est, & adjus beati Petri constat specialiter pertinere; quia à religionis nitore, & temporalium rerum opulentia, quibus pristinis temporibus effloruerat, unde valde dolemus, peccatis exigentibus excidit, nos, quorum præcipuè interest in antiquum religionis & dignitatis statum loca venerabilia revocare, illustris filii nostri Aldefonsi Hispaniarum Regis vota clementius admittentes, vestris postulationibus impertimur assensum. Igitur locum ipsum cum suis omnibus pertinentiis tibi, dilecte in Domino fili Petre Abbas, tuisque successoribus, salvo nimirum beati Petri censu annuo, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ in omnibus debita justitia & reverentia, ad reformationem religionis, & rerum temporalium incrementum, ex Apostolicæ Sedis benignitate committimus. Vestra itaque, carissimi filii, interest ut ope, & consilio, vestraque instantia religio in eodem Monasterio reformetur, & tam in interioribus quàm in exterioribus locus ipse ad statum & dignitatem pristinam auxiliante Domino reducatur.
Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. [ 49/1 ]
Ego Urbanus Presbyter Cardinalis tit. sancti Clementis.
Ego Anselmus Presbyter Cardinalis.
Ego Lucas Presbyter Cardinalis tit. sanctorum Joannis & Pauli.
Ego Guido Diaconus Cardinalis sanctæ Mariæ in via-lata.
Ego Oddo Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad velum aureum.
Datum Bononiæ per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii, Idibus Decembris, indictione X. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XXXIII. Pontificatus Domni Innocentii Papæ secundi anno III.
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ignē venit Dominus mittere in terram, & vult vt ardeat. Quia ergo gratuita Dei beneficentia sacrū Cluniacense Collegiū suæ visitationis gratia illustrauit, ignem in eo caritatis accendit, & discreta religionis humilitate perfudit: æquissimi iuris est, vt quod gratis accipit, fratribus indigētib, deuote impendat, lapsos releuet, tepidos excitet, [ 1397 ] & piæ religionis radios, & bene Deo placentis conuersationis odorem, diuersas mundi illustrando Prouincias, longe lateque transfundat, & sit amor ac gloria diuini cultus, quæ copiose, Deo gratias, vigent in vite, per vestram administrationem Deo grata & fœcunda vbertate multiplicentur in propagine. Monasterium ergo SS. Martyrum Facundi & Primitiui, quod in Hispaniarum partibus situm est, & ad ius beati Petri constat specialiter pertinere, quia a religionis nitore, & temporalium rerum opulentia, quibus pristinis temporibus effloruerat, vnde valde dolemus, peccatis exigentibus excidit, nos, quorum præcipue interest, in antiquum religionis & dignitatis statum loca venerabilia reuocare, illustris filij nostri Aldefonsi Hispaniarum Regis vota clementius admittentes, vestris postulationibus impertimur assensum. Igitur locum ipsum cum suis omnibus pertinentiis tibi, dilecte in Domino fili Petre Abbas, tuisque successoribus, saluo nimirum beati Petri censu annuo, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ in omnibus debita iustitia & reuerentia, ad reformationem religionis, & rerum temporalium incrementum, ex Apostolicæ Sedis benignitate committimus. Vestra itaque, carissimi filij, interest, vt ope, & consilio, vestraque instantia religio in eodem Monasterio reformetur, & tam in interioribus quam in exterioribus locus ipse ad statum & dignitatem pristinam auxiliante Domino reducatur.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus ff.
Ego Vrbanus Presbyter Cardin. tit. S. Clementis ff.
Ego Anselmus Presbyter Cardinalis ff.
Ego Lucas Presbyter Cardin. tit. SS. Ioannis & Pauli ff.
Ego Guido Diaconus Card. S. Mariæ in via lata ff.
Ego Oddo Diaconus Cardin. S. Georgij ad velum aureum ff.
Datum Bononiæ per manum Aymerici S. R. E. Diaconi Cardin. & Cancellarij, Id. Decembris, Indict. x. Incarn. Dominicæ, anno M. C. XXXIII. Pontificatus domni Innocentij Papæ II. anno iii.
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto PETRO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum. Ignem venit Dominus mittere in terram, et vult ut ardeat. Quia ergo gratuita Dei beneficia sacrum Cluniacense collegium suæ visitationis gratia illustravit, ignem in eo charitatis accendit, et discreta religionis humilitate perfudit: æquissimi juris est, ut quod gratis accipit, fratribus indigentibus devote [ 166C ] impendat, lapsos relevet, tepidos excitet, et piæ religionis radios, et bene Deo placentis conversationis odorem, diversas mundi illustrando provincias, longe lateque transfundat: et sic amor et gloria divini cultus, quæ copiose, Deo gratias, vigent in vite, per vestram administrationem Deo grata et fecunda ubertate multiplicentur in propagine Monasterium ergo SS. martyrum Facundi et Primitivi, quod in Hispaniarum partibus situm est, et ad jus B. Petri constat specialiter pertinere, qui a religionis nitore, et temporalium rerum opulentia, quibus pristinis temporibus effloruerat, unde valde dolemus, peccatis exigentibus excidit: nos, quorum præcipue interest in antiquum revocare, illustris filii nostri Aldefonsi Hispaniarum regis vota clementius admittentes, vetris postulationibus impertimur assensum. Igitur [ 166D ] locum ipsum cum suis omnibus pertinentiis tibi, dilecte in Domino fili Petre abbas, tuisque successoribus, salvo nimirum B. Petri censu annuo, et S. R. E. in omnibus debita justitia et reverentia, ad reformationem religionis, et rerum temporalium incrementum, ex apostolicæ sedis benignitate committimus. Vestra itaque, charissimi filii, interest ut ope, et consilio, vestraque instantia, religio in eodem monasterio reformetur, et tam in interioribus quam in exterioribus locus ipse ad statum et dignitatem pristinam auxiliante Domino reducatur.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus, subcripsi. [ 167A ]
Ego Guillelmus Prænestinus episc. subscripsi.
Ego Urbanus presb. card. tit. S. Clementis subscripsi.
Ego Anselmus presb. card. subscripsi.
Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli, subscripsi.
Ego Guido diac. card. S. Mariæ in Via Lata subscripsi.
Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum, subscripsi.
Datum Bononiæ per manum Aymerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, Id. Decemb., indict. X, Incarnationis Dominicæ anno 1132, pontificatus domini Innocentii papæ II anno III.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung