Textus
PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem de Monasterio beatæ Mariæ de Charitate supra Ligerim, quod sit semper Prioratus ordinis Cluniacensis, & nunquam Abbas ibidem instituatur. |
XCVI. Ad Petrum Venerabilem. - Privilegium de monasterio Beatæ
Mariæ de Charitate supra Ligerim, quod sit semper prioratus
ordinis Cluniacensis, et nunquam abbas ibidem instituatur. |
INNOCENTIUS
Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Petro
Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in
perpetuum. Dispensatrix & provida sancta mater Apostolica Romana
Ecclesia, suscepta ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo
auctoritate & privilegio, singulis Ecclesiis suas dignitates
moderante ratione distribuit. Cum enim beato Petro à Domino dictum
sit, tu aliquando conversus confirma fratres tuos, & tibi dabo claves
Regni Cælorum; & quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum &
in clis: & post Resurrectionem dictum sit ei tertiò gregem Dominicum
pascere. Secundum Antiquorum consuetudinem in civitatibus, in quibus à
prudentibus jura dabantur populis, beatus Petrus & ejus successores
Episcopos, Archiepiscopos, & Primates, qui de Lege divina populum
instruerent, statuerunt. In novis verò & religiosis quibusdam locis
Abbates, qui fratrum congregationi scirent præesse & prodesse, sunt à
Sede Apostolica constituti. De aliis autem ad veræ humilitatis
custodiam, quæ omnium virtutum condimentum est; & superbiam atque
invidiam, quæ semper eam comitantur, propellit, ut essent semper
obedientiæ & Prioratus, est nihilominus institutum. Prædecessorum
ergo nostrorum vestigiis inhærendo decernimus, ut Ecclesia sanctæ
Mariæ de Charitate, quæ à bonæ memoriæ Gaufrido Antissiodorensi
Episcopo, Guillelmo Nivernensium Comite, & Bernardo de Cailan, &
aliis fidelibus, ad quorum jus locus ipse, tam in temporalibus, quam
in spiritualibus pertinebat, Cluniacensi Monasterio à prima fundatione
oblata est, semper obedientia & Prioratus vester futuris temporibas
maneat. Interdicimus igitur ex parte beati Petri & nostra, ut nulli
omnino hominum liceat Abbatem in eodem loco statuere, sed fratres
ibidem Domino famulantes Cluniacensis Abbatis, & proprii Prioris
contenti regimine, quod professi sunt, expleant, & grata Deo vota
persolvant. Si quis autem hujus nostræ constitutionis transgressor
extiterit, iram Dei & indignationem beatorum Apostolorum Petri &
Pauli se noverit incursurum. Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Signum manus meæ, adjuva nos Deus salutaris noster. Datum apud Vapingum per manum Aymerici sanctæ Ecclesiæ Romanæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii III. Kalendas Aprilis, indict. X. Incarnationis Dominicæ, anno M.C.XXXII. |
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo
filio PETRO Cluniacensi abbati eiusque successoribus regulariter
substituendis in
[ 134C ]
perpetuum.
Dispensatrix et provida sancta mater apostolica Romana Ecclesia, suscepta ab ipso Salvatore nostro Domino Iesu Christo auctoritate et privilegio, singulis Ecclesiis suas dignitates moderante ratione distribuit. Cum enim beato Petro a Domino dictum sit: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos, et: Tibi dabo claves regni cælorum; et: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in clis; et post resurrectionem dictum sit ei tertio gregem Dominicam pascere. Secundum antiquorum consuetudinem in civitatibus, in quibus a prudentibus iura dabantur populis, beatus Petrus et eius successores episcopos, archiepiscopos, et primates, qui de lege divina populum instruerent, statuerunt. In [ 134D ] novis vero et religiosis quibusdam locis abbates, qui fratrum congregationi scirent præesse et prodesse, sunt a sede apostolica constituti. De aliis autem ad veræ humilitatis custodiam, quæ omnium virtutum condimentum est; et superbiam atque invidiam, quæ semper eam comitantur, propellit, ut essent semper obedientiæ et prioratus, est nihilominus institutum. Prædecessorum ergo nostrorum vestigiiis inhærentes decernimus, ut ecclesiæ Sanctæ Mariæ de charitate quæ a bonæ memoriæ Gaufrido Antissiodorensi episcopo, Guillelmo Nivernensium comite, et Bernardo de Cailan, et aliis fidelibus, ad quorum ius, locus ipse, tam in temporalibus, quam in spiritualibus pertinebat, Cluniacensi [ 135A ] monasterio a prima fundatione oblata est, semper obedientia et prioratus vester futuris temporibus maneat. Interdicimus igitur ex parte beati Petri et nostra, ut nulli omnino hominum liceat abbatem in eodem loco statuere, sed fratres ibidem Domino famulantes, Cluniacensis abbatis, et proprii prioris contenti regimine, quod professi sunt expleant, et grata Deo vota persolvant. Si quis autem huius nostræ constitutionis transgressor exstiterit, iram Dei et indignationes beatorum apostolorum Petri et Pauli noverit incursurum. Amen. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus. Signum manus meæ: Adiuva nos, Deus salutaris noster. [ 135B ] Datum apud Vapingum per manum Aymerici sanctæ Ecclesiæ Romanæ diaconi cardinalis et cancellarii, III Kal. Aprilis, indict. X, Incarnationis Dominicæ anno 1132. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |