Textus
PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Vener. de Cluniacensis Ecclesiæ dedicatione per se facta, & Indulgentiis à se concessis omnibus qui eam visitaverint in anniversario ipsius dedicationis die, déque immunitate loci Cluniacensis. |
Diploma Innocentij Papæ II. qui Clun. Eccl. dedicauit.
|
LXXXIX. Monasterium Cluniacense qui die dedicationis altaris
maioris adierint, iis pnitentiæ susceptæ dies XL remittit.
|
INNOCENTIUS Episcopus servus
servorum Dei discreto filio Petro Clun. Abbati, ejusque successoribus
regulariter substituendis in perpetuum. Liberalitatis laudabile genus
est, ut qui se beato Petro, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili devotione
exponunt, majorem familiaritatis prærogativam, & digniora beneficia
sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum
impendat, & quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia
Dei novit, & vehementer exultat. Æquitatis igitur postulat ratio, ut
idem locus Apostolicæ dilectionis privilegio gaudeat, & tam in
capite, quàm in membris libertatem obtineat. Nos siquidem Monasterium
ipsum, quod specialiter ad jus beati Petri & sanctæ Romanæ spectat
Ecclesiæ, per nos ipsos visitavimus, & eodem die, quo revolutis
multorum annorum spatiis prædecessor noster felicis memoriæ Papa
Urbanus ibidem majus altare consecraverat, cum Archiepiscopis &
Episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus Sancti gratia
idem Monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque &
humilitati fidelium, qui pro amore Dei, & ipsius loci reverentiâ in
anniversario dedicationis illuc conveniant, prospicientes, ipsis
quadraginta dies pnitentiæ sibi injunctæ, de gratia Dei confisi,
beatorum Apostolorum Petri & Pauli auctoritate remisimus. Statuimus
etiam, ut immunitas ejusdem Cnobii inviolata & integra futuris
temporibus conservetur. Et si quis infra terminos banni, qui ab eodem
prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter homines
capere, vulnerare, vel res dicti Cnobii violenter auferre
præsumpserit, excommunicationis sententia sit innodatus,
[ 47/1 ]
& tamdiu
excommunicatus maneat, quousque ablata restituat, & Cluniacensibus
Monachis de illata injuria congruè satisfaciat. Ad hæc adjicientes
decrevimus, ut quicumque Cluniacenses Monachos vel eorum socios
ceperint, aut ea quæ portaverint vel conduxerint, excommunicationi
etiam subjaceant. Si verò aliqui absque ipsorum Monachorum præsentia,
ea, quæ ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi Cnobio Deo
servientium pertinent, alicubi deprędati fuerint; nisi infra decem
dies ablata restituerint, eos anathemati ipso facto subjacere
præcipimus, & in terra eorum divina prohibemus officia celebrari.
Loca quoque in quibus se receperint, quamdiu præsentes fuerint, à
divinis officiis, præter infantium Baptisma & morientium Pnitentias,
cessare jubemus. Et nullus eorumdem præsumptorum nisi à solo Romano
Pontifice absolvatur. Porro quisquis præfatis fratribus ubicumque
manentibus quælibet alia, præter ea, quæ superius enumeravimus,
violenter abstulerit, nisi infra decem dies ablata restituerit,
excommunicationi subjaceat, nec absolvatur donec capitale reddat, &
congruè satisfaciat. Sanè Archiepiscopis & Episcopis, in quorum
Parochiis hoc perpetratum fuerit, auctoritate beati Petri & nostra
præcipimus, ut postquam clamor ad aures eorum pervenerit, vel
malefactum innotuerit, præscriptam excommunicationis sententiam,
tepiditate seposita, faciant observari. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum Viennæ per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii, Incarnationis Dominicæ, anno M. C. XXXII. indict. X. Pontificatus Domni Innocentii Papæ secundi, anno III. VI. Nonas Martii. |
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei discreto filio Petro Cluniacensi Abbati, eiusq. successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Liberalitatis laudabile genus est, vt qui se beato Petro, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili deuotione exponunt, maiorem familiaritatis prærogatiuam, & digniora beneficia sortiantur. Quā gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum impendat, & quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei nouit, & vehemēter exultat. Æquitatis igitur postulat ratio, vt idē locus Apostolicæ dilectionis priuilegio gaudeat, & tam in capite quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem Monasterium ipsum, quod specialiter ad ius beati Petri, & sanctæ Romanæ spectat Ecclesiæ, per nos ipsos visitauimus, & eodem die, quo reuolutis multorum annorū spatiis prædecessor noster felicis memoriæ Papæ Vrbanus ibidem maius altare consecrauerat, cum Archiepiscopis & Episcopis qui nobiscum cōuenerant, cooperante Spiritus sancti gratia idem Monasterium solemniter dedicauimus. Deuotioni quoq. & humilitati fidelium, qui pro amore Dei, & ipsius loci reuerētia in anniuersario dedicationis illuc conueniunt, prospicientes, ipsis quadraginta dies pnitentiæ sibi iniunctæ, de gratia Dei confisi, beatorum Apostolorum Petri & Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam, vt immunitas eiusdem Cnobij inuiolata & integra futuris temporibus conseruetur. Et si quis infra terminos banni, qui ab eodē prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter homines capere, vulnerare, vel res dicti Cnobij violenter auferre præsumpserit, excommunicationis sentētia sit innodatus, & tamdiu excommunicatus maneat, quousque ablata restituat, & Cluniacēsibus Monachis de illata iniuria cōgrue satisfaciat. Ad hoc adiicientes decreuimus, vt quicumque Cluniacenses Monachos, vel eorum socios ceperint, aut ea quæ portauerint, vel conduxerint, excommunicationi etiam subiaceant. Si vero aliqui absque ipsorum Monachorum præsentia, ea quæ ad victum vel vestitum fratrum Cluniacensi Cnobio Deo seruientium pertinent, alicubi deprędati fuerint, nisi infra decē dies ablata restituerint, eos anathemati ipso facto subiacere præcipimus, & in terra eorum diuina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, quamdiu præsentes fuerint, a diuinis obsequiis, præter infantium baptisma, & moriētium pnitentias, cessare iubemus: & nullus eorūdem præsumptorum nisi a solo Romano Pontifice absoluatur. Porro quisquis præfatis fratribus vbicumque manentibus, quælibet alia, pręter ea, quæ superius enumerauimus, violēter abstulerit, nisi infra decem dies ablata restituerit, excommunicationi subiaceat, nec absoluatur donec capitale reddat, & congrue satisfaciat. Sane Archiepiscopis & Episcopis, in quorum parrochiis hoc perpetratum fuerit, auctoritate beati Petri & nostra pręcipimus, vt postquam clamor ad aures eorum peruenerit, vel malefactum innotuerit, præscriptam excommunicationis sententiam, tepiditate seposita, faciant obseruari. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ [ 1381 ] Episcopus. Datum Viennæ per manum Aymerici Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarij, Indictione xi. Pontificatus nostri anno tertio, vj. Nonas Martij. |
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, discreto filio PETRO
Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis
in perpetuum.
Liberalitatis laudabile genus est ut qui se beato Petro, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili devotione exponunt, maiorem familiaritatis prærogativam et digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense monasterium famulatum impendat, et quantum apud homines nitore religionis fulgeat, [ 127C ] Ecclesia Dei novit, et vehementer exsultat. Aequitatis igitur postulat ratio ut idem locus apostolicæ dilectionis privilegio gaudeat, et tam in capite quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem monasterium ipsum, quod specialiter ad ius beati Petri et sanctæ Romanæ spectat Ecclesiæ, per nos ipsos visitavimus, et eodem die, quo revolutis multorum annorum spatiis prædecessor noster felicis memoriæ papa Urbanus ibidem maius altare consecraverat, cum archiepiscopis et episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus sancti gratia idem monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque et humilitati fidelium, qui pro amore Dei, et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc conveniunt, prospicientes, ipsis quadraginta [ 127D ] dies pnitentiæ sibi iniunctæ, de gratia Dei confisi, beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam ut immunitas eiusdem cnobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur. Et si quis infra terminos banni, qui ab eodem prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter homines capere, vulnerare, vel res dicti cnobii violenter auferre præsumpserit, excommunicationis sententia sit innodatus, et tandiu excommunicatus maneat quousque ablata restituat, et Cluniacensibus monachis de illata iniuria congrue satisfaciat. Ad hoc adiicientes decrevimus ut quicunque Cluniacenses monachos, vel eorum socios ceperint, aut ea quæ portaverint, vel conduxerint, [ 128A ] excommunicationi etiam subiaceant. Si vero aliqui absque ipsorum monachorum præsentia, ea quæ ad victum vel vestitum fratrum Cluniacensi cnobio Deo servientium pertinent, alicubi deprædati fuerint, nisi infra decem dies ablata restituerint, eos anathemati ipso facto subiacere præcipimus, et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, quandiu præsentes fuerint, a divinis obsequiis, præter infantium baptisma et morientium pnitentias, cessare iubemus, et nullus eorumdem præsumptorum nisi a solo Romano pontifice absolvatur. Porro quisquis præfatis fratribus ubicunque manentibus, quælibet alia, præter ea quæ superius enumeravimus, violenter abstulerit, nisi infra decem dies [ 128B ] ablata restituerit, excommunicationi subiaceat, nec absolvatur donec capitale reddat et congrue satisfaciat. Sane archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis hoc perpetratum fuerit, auctoritate beati Petri et nostra præcipimus ut, postquam clamor ad aures eorum pervenerit, vel malefactum innotuerit, præscriptam excommunicationis sententiam, tepiditate seposita, faciant observari. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesia episcopus. Datum Viennæ per manum Aymerici S. Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis et cancellarii, indict. XI, pontificatus nostri anno III, VI Nonas Martii. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |