Textus
PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, per quod confirmat donationem factam Monasterio Cluniacensi de loco qui dicitur Prins. |
n. 2
Confirmatio de Prins, cum suis pertinentiis.
|
LXII.
Petro Venerabili Cluniacensi abbati locum qui dicitur Prins asserit.
|
INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo
filiis Petro Abbati, & Monachis Cluniacensibus in perpetuum. Ex
Apostolicæ Sedis administratione, quæ extraordinaria sunt, volumus
corrigere, & quæ ordinata ad meliorem statum deducere, & ut in sua
bonitatis firmitate permaneant, vigore Ecclesiastico roborare.
Eapropter, dilecti in Domino filii, donationem à Girino & fratribus,
de loco qui dicitur Prins cum suis pertinentiis, Remis in Palatio
venerabilis fratris nostri Rainaldi Archiepiscopi nobis factam, vobis
concedimus, donamus, & tradimus, ac per præsentis scripti paginam
confirmamus. Nulli ergo omninò hominum fas sit præfatum locum temerè
perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere,
minuere,
[ 45/2 ]
vel aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia dominio &
possessioni Cluniacensi Monasterij perpetuò integra conserventur. Si
quis autem huic nostræ constitutioni temerario ausu contraïre
tentaverit, si reatum suum non correxerit, à sacratissimo Corpore &
Sanguine Dei & Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in
extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit
pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus intervenientibus beatorum
Apostolorum Petri & Pauli meritis æternæ vitæ præmia cum sanctis
omnibus percipere mereantur. Datum Remis II. Kalendas Novembris. |
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis in Christo filiis Petro Abbati, & Monachis Cluniacensibus in perpetuum. Ex Apostolicæ Sedis administratione, quæ extraordinaria sunt, volumus corrigere, & quæ ordinata ad meliorem statum deducere, & vt in suæ bonitatis firmitate permaneant, vigore Ecclesiastico roborare. Eapropter, dilecti in Domino filij, donationem a Girino, & fratribus, de loco qui dicitur Prins, cum suis pertinentiis, Remis in Palatio venerabilis fratris nostri Rainaldi Archiepiscopi nobis factā, vobis concedimus, donamus, & tradimus, ac per præsentis scripti paginam confirmamus. Nulli ergo omnino hominum fas sit pręfatum locum temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia dominio & possessioni Clun. Monasterij perpetuo integra conseruentur. Si quis autem huic nostræ constitutioni temerario ausu contraire tentauerit, si reatum suum non correxerit, a sacratissimo corpore & sanguine Dei, & Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Conseruantibus autem sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus interuenientibus beatorum Apostolorum Petri & Pauli meritis æternæ vitæ præmia cum Sanctis omnibus percipere mereatur. Datum Remis II. Kal. Nouembr. |
Innocentius
episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo
filiis, PETRO abbati et monachis Cluniacensibus in perpetuum. Ex
apostolicæ sedis administratione, quæ extraordinaria sunt,
volumus corrigere; et quæ ordinata, ad meliorem statum deducere;
et ut in suæ bonitatis firmitate permaneant, vigore ecclesiastico
roborare. Eapropter, dilecte in Domino fili, donationem a Girino et
fratribus, de loco qui dicitur Prins, cum suis
[ 111A ]
pertinentiis. Remis
in palatio venerabilis fratris nostri Rainaldi archiepiscopi nobis
factam, vobis concedimus, donamus, et tradimus, ac per præsentis
scripti paginam confirmamus. Nulli ergo omnino hominum fas sit
præfatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre,
vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare:
sed omnia dominio et possessioni Cluniac. monasterii perpetuo
integra conserventur. Si quis autem huic nostræ constitutioni
temerario ausu contraire tentaverit, etc. Datum Remis II Kal. Novembris. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |