Textus
PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, cui confirmat donationem factam de centum Marcis in Anglia per Henricum Regem Anglorum. |
De centum marcis in Anglia.
|
XLVII. Ad abbatem Cluniacensem Petrum. -- De centum marcis in Anglia
ab
Henrico rege datis. |
INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio
Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter
substituendis in perpetuum. Donationes & beneficia, quæ ad
sustentationem fratrum à Regibus, Principibus, & aliis viris
religionis amatoribus sacrosanctis præstantur Ecclesiis, tanquam ea,
quæ divini juris effecta sunt, auctoritate Apostolica volumus
communire. Per præsentis igitur scripti paginam donationem à carissimo
filio nostro Henrico illustri & glorioso Anglorum Rege, de centum
Marcis a genti per annos singulos Cluniacensi Monasterio persolvendis
factam, sexaginta videlicet in telonio Londoniensi, & quadraginta in
telonio Lincolniensi, Apostolicæ Sedis patrocinio roboramus. Hæc autem
donatio apud Rothomagum ab eodem filio nostro Henrico Rege,
Incarnationis Dominicæ anno M. C. XXXI. indictione IX. mense Maio,
[ 45/1 ]
die
Dominica in nostra & fratrum nostrorum præsentia facta est, Guillelmi
scilicet Prænestini Episcopi, Joannis tit. sancti Grisogoni, Humberti
sancti Clementis, Rustici sancti Ciriaci, Gozelini sanctæ Ceciliæ,
Presbyterorum Cardinalum: Gregorii sanctorum Sergii & Bachi, Aymerici
Cancellarii Guidonis sanctæ Mariæ in via lata Diaconorum Cardinalium:
Oldegarii Terraconensis, Hugonis Rothomagensis, Archiepiscoporum:
Gaufridi Carnotensis, Joannis Lexoviensis, Joannis Sagiensis,
Episcoporum: Bernardi Clarevallis, Sugerii sancti Dionysii, Bosonis de
Bacho Abbatum: Guillelmi Comitis de Warenna, Rotberti filii ipsius
Regis Comitis de Glocerio, Roberti de Sigillo, Roberti de Laha,
Rabelis Camerarii de Tancarvilla, Nahelis Thesaurarii, Haalonis
Prioris sancti Osqualdi. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum
liceat præfatum Monasterium super eadem donatione, futuris temporibus
infestare, aut eam auferre, minuere, vel ausu temerario fatigare; sed
integra conservetur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione
concessa est, usibus profutura. Si qua igitur imposterùm Ecclesiastica
sæcularisve persona hanc nostræ confirmationis paginam sciens, contra
eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non
satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate
careat, & à sacratissimo Corpore & Sanguine Dei ac Domini nostri
Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni
subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini
nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant,
& apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen.
Amen. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. Ego Joannes Ostiensis Episcopus. Ego Guido Tiburtinus Episcopus. Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii & Bachi. Ego Joannes tit. sancti Grisogoni Presbyter Cardinalis. Ego Vbertus tit. sancti Clementis Presbyter Cardinalis. Ego Goselinus Presbyter Cardinalis tit. sanctæ Ceciliæ. Datum Belvaci per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis & Cancellarii XIII. Kalendas Junii, indictione XI. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XXXI. Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ secundi, anno secundo. |
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi
Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Donationes
& beneficia, quæ ad sustentationem fratrum, a Regibus, Principibus, &
[ 1393 ]
aliis viris religionis amatoribus sacrosanctis præstantur Ecclesiis, tanquam
ea, quæ diuini iuris effecta sunt, auctoritate Apostolica volumus cōmunire. Per
præsentis igitur scripti paginam, donationem a carissimo filio nostro Henrico
illustri & glorioso Anglorum Rege, de centum marcis argenti per annos singulos
Cluniacensi Monasterio persoluendis factam, sexaginta videlicet in telonio
Londoniensi, & quadraginta in telonio Lincolniensi, Apostolicæ Sedis patrocinio
roboramus. Hæc autē donatio apud Rothomagū ab eodē filio nostro
Henrico Rege, Incarnationis Dominicæ anno M. C. XXXI. Indict. ix. mense Maio,
die Dominica in nostra & fratrum nostrorum præsentia facta est, Guillelmi
scilicet Prænestini Episcopi, Ioannis tit. sancti Crisogoni, Humberti sancti
Clementis, Rustici sancti Ciriaci, Gozelini sanctæ Ceciliæ Presbyterorum
Cardinalium: Gregorij SS. Sergij & Bachi, Aimerici Cancellarij, Guidonis sanctæ
Mariæ in via lata Diaconorum Cardinalium: Oldegarij Terraconensis, Hugonis
Rothomagensis, Archiepiscoporum: Gaufridi Carnotensis, Ioannis Lexouiensis, Ioannis
Sagiensis Episcoporum; Bernardi Clareuallis, Sugerij sancti Dionysij, Bosonis de
Bacho Abbatum: Guillelmi Comitis de Warēna, Roberti filij ipsius Regis Comitis
de Glocerio, Roberti de Sigillo, Roberti de Laha, Rabelis Camerarij de Tancaruilla,
Nahelis Thesaurarij, Haalonis Prioris sancti Osqualdi. Decernimus ergo, vt nulli
omnino hominum liceat præfatum Monasterium super eadem donatione, futuris temporibus
infestare, aut eam auferre, minuere, vel ausu temerario fatigare; sed integra
conseruentur eorum, pro quorum gubernatione & sustentatione concessa est, vsibus
profutura. Si qua igitur in posterum Ecclesiastica, sæcularisue persona hanc nostræ
confirmationis paginam sciens, contra eam venire tentauerit, secundo tertioue
commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis, honorisque sui
dignitate careat, & a sacratissimo corpore & sanguine Dei ac Domini nostri
Iesu Christi, aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat.
Cūctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi,
quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem
præmia æternæ pacis inueniant. Amen, amen.
Ego Innocentivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff. (Monogramme) [Rota - Bene valete] Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus ff. [ 1394 ] Ego Ioannes Ostiensis Episcopus ff. Ego Guido Tiburcius Episcopus ff. Ego Gregorius Diaconus Cardin. SS. Sergij & Bachi ff. Ego Ioannes tit. S. Crisogoni Presbyter Cardin. ff. Ego Vbertus tit. S. Clementis Presbyter Cardin. ff. Ego Goselinus Presbyter Cardin. tit. S. Ceciliæ ff. Datum Beluaci per manum Aymerici S. R. E. Diaconi Cardin. & Cancellarij, xiii. Kal. Iunij, Indict. viiii. Incarn. Dominicæ, anno M. C. XXXI. Pontificatus vero domni Innocentij Papæ II. anno ii. |
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio PETRO
Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis,
in perpetuum.
[ 097A ]
Donationes et beneficia quæ ad sustentationem fratrum a regibus, principibus et aliis iuris religionis amatoribus sacrosanctis præstantur ecclesiis, tanquam ea quæ divini iuris effecta sunt, auctoritate apostolica volumus communicare. Per præsentis itaque scripti paginam, donationem a charissimo filio nostro Henrico illustri et glorioso Anglorum rege de centum marcis argenti per annos singulos Cluniacensi monasterio persolvendis factam, sexaginta videlicet in telonio Londoniensi, et quadraginta in telonio Lincolniensi, apostolicæ sedis patrocinio roboramus. Hæc autem donatio apud Rothomagum ab eodem filio nostro Henrico rege, Incarnationis Dominicæ anno 1131, indictione IX, mense Maio, die Dominica in nostra et fratrum nostrorum præsentia facta est, Guillelmi scilicet Prænesani episcopi, [ 097B ] Ioannis tituli S. Chrisogoni, Humberti S. Clementis, Rustici S. Cyriaci, Gozelini S. Cæciliæ, presbyterorum cardinalium; Gregorii SS. Sergii et Bacchi, Aimerici cancellarii, Guidonis S. Mariæ in Via Lata, diaconorum cardinalium; Oldegarii Terraconensis, Hugonis Rothomagensis archiepiscoporum; Gaufridi Carnotensis, Joannis Lexoviensis, Joannis Sagiensis, episcoporum; Bernardi Clarævallis, Sugerii S. Dionysii, Bosonis de Bacho, abbatum; Guillelmi comitis de Warena, Roberti filii ipsius regis comitis de Glocerio, Roberti de Sigillo, Roberti de Laha, Rabelis camerarii de Tancarvilla, Nahelis thesaurarii, Haalonis prioris Sancti Osqualdi. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium super eadem donatione futuris temporibus [ 097C ] infestare, aut eam auferre, minuere, vel ausu temerario fatigare; sed integra conservetur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa est usibus profutura. Si quia igitur in posterum ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ confirmationis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ ep. subscripsi. Ego Guillelmus Prænestinus episcopus, subscrip. Ego Joannes Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Guido Tiburcius episcopus, subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi, subscripsi. Ego Joannes tit. S. Chrysogoni presb. card. subscripsi. [ 097D ] Ego Ulbertus tit. S. Clementis presb. card. subscripsi. Ego Goselinus presb. card. tit. S. Cæciliæ, subscripsi. Datum Belvaci per manum Aymerici S. R. E. diac. card. et cancellarii, XIII Kalend. Iunii, indict. XI, Incarnationis Dominicæ an. 1131, pontificatus vero domini Innocentii papæ II anno II. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |