Textus
Innocenz II || 1130, Nov. 5 || Desiderium quod ad religionis | |
PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. per quod confirmat bona & jura Prioratus S. Arnulphi Crispejensis, Clun. Ordinis, Sylvanecten. Dicesis. |
XVIII. Privilegium per quod confirmantur bona et iura prioratus S.
Arnulphi Crispeiensis Cluniacensis ordinis, Sylvanectensis dicesis.
|
INNOCENTIUS servus servorum Dei, dilecto filio Aymaro
Crispei Monasterij Priori ejusque fratribus, salutem & Apostolicam
benedictionem. Desiderium quod ad religionis propositum & animarum
salutem pertinere cognoscitur authore Deo citiùs est effectu
prosequente complendum: quocirca in Domino fili Aymare tuis
postulationibus annuentes beati Arnulphi martyris Monasterium cui ex
charissimi filii nostri Petri Clun. Abbatis institutione præsides,
præsentis decreti authoritate munimus: omnia enim quæ à fundatoribus
loci vestri Gualterio videlicet bonæ memoriæ Ambianensi Comite & ejus
conjuge Adela sancto quondam Arnulpho & vestræ Congregationi tradita
cognoscuntur. Ad exemplum prædecessoris nostri sanctæ recordationis
Papæ Paschalis vobis vestrisque successoribus confirmamus in eadem qua
tradita sunt libertate mansura; cuncta etiam quæ in præsentiarum ad
ipsum locum pertinere videntur quieta vobis semper, & integra
permanere sancimus, Ecclesiam scilicet sanctæ Agathæ cum suis
pertinentiis, altare Diogenio cum appendiciis suis, altare de Frenico,
Ecclesiam sancti Germani sitam penes Castellum Pontisarense cum
appendiciis suis, Cellam quę vocatur Moranum Monasterium, possessionem
de Villa Vilet prope montem desiderii, altare Villaris, altare de
Germiniaco quod per Fulconis Episcopi Chirographum possidetis
Ecclesiam, apud Locellos Ecclesiam, apud Bonoculum Ecclesiam de
Rossolio cum omnibus pertinentiis earum, Allodium Guidonis militis,
apud Mairomontem, Allodium Leotaldi, apud Dulceium ab ipsis oblata,
Villam vallis, Villam-novam, & vineam Gualterii militis, Allodium de
Frasueta, quæcumque præterea à quibuslibet de suo jure eidem loco
collata sunt vel in futurum conferri contigerit firma semper &
illibata permaneant, tam à te quàm ab aliis qui per Cluniacenses
Abbates eidem loco præpositi fuerint perpetuo possidenda, regenda ac
disponenda. Statuimus etiam ut nulli Episcopo nisi fortè à Priore &
fratribus vestri Monasterij invitatus fuerit ibidem Missas publicas
liceat celebrare ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus
præbeatur conventibus: decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat
præfatum Monasterium temerè perturbare aut ejus possessiones auferre
vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare,
[ 46/2 ]
sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione &
gubernatione concessa sunt usibus omnibus profutura. Si qua igitur in
futurum Ecclesiastica sęcularisve persona hanc nostræ Constitutionis
paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve
commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis
honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de
perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore & sanguine
Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in
extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco
justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic
fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia
æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus. Ego Matthæus Albanensis Episcopus. Ego Joannes Ostiensis Episcopus. Ego Petrus Presbyter Cardinalis titulo S. Anastasiæ. Ego Goselinus Presbyter Card. titulo sanctæ Cecilię. Ego Gregorius Diaconus Card. titulo SS. Sergii & Bachi. Ego Guido Diaconus Card. sanctæ Mariæ in via-lata. Datum Ravennæ per manum Aimerii S. Romanæ Ecclesiæ Diaconi Card. & Cancellarii, non. Novembris, Indict. VIII. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo trigesimo, Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ secundi anno [...] |
INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilecto filio AYMARO Crispei
monasterii priori eiusque fratribus, salutem et apostolicam
benedictionem.
Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere
cognoscitur, auctore Deo, citius est effectu prosequente complendum.
Quocirca, in Domino fili Aymare, tuis postulationibus
annuentes, beati Arnulphi martyris monasterium, cui ex charissimi
filii nostri Petri Cluniacensis
[ 067D ]
abbatis institutione præsides,
præsentis decreti auctoritate munimus.
Omnia enim quæ a
fundatoribus loci vestri, Gualterio videlicet bonæ memoriæ
Ambianensis comite, et eius coniuge Adela, Sancto Arnulpho et vestræ
congregationi tradita cognoscuntur, ad exemplum prædecessoris nostri
sanctæ recordationis papæ Paschalis vobis vestrisque successoribus
confirmamus in eadem qua tradita sunt libertate mansura; cuncta etiam
quæ inpræsentiarum ad ipsum locum pertinere videntur, quieta vobis
semper et integra permanere sancimus, ecclesiam scilicet Sanctæ
Agathæ cum suis
[ 068A ]
pertinentiis, altare de Diogonio cum appendiciis
suis, altare de Frenico, ecclesiam Sancti Germani, sitam penes
castellum Pontisarense cum appendiciis suis, cellam quæ vocatur
Moranum monasterium, possessionem de villa Vilet prope montem
Desiderii, altare Villaris, altare de Germiniaco quod per Fulconis
episcopi chirographum possidetis, ecclesiam apud Locellos, ecclesiam
apud Bonoculum, ecclesiam de Rossolio cum omnibus pertinentiis earum,
allodium de Frasueta. Quæcunque præterea a quibuslibet de suo iure
eidem loco collata sunt, vel in futurum conferri contigerit, firma
semper et illibata permaneant, tam a te quam ab illis qui per
Cluniacenses abbates eidem loco præpositi fuerint perpetuo
possidenda, regenda ac disponenda.
Statuimus etiam
[ 068B ]
ut nulli
episcopo nisi forte a priore et fratribus vestri monasterii invitatus
fuerit ibidem missas publicas liceat celebrare, ne in servorum Dei
recessibus occasio popularibus præbeatur conventibus. Decernimus ergo
ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere
perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere,
minuere, vel temerare fatigare, sed omnino integra conserventur eorum,
pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus
omnimodis profutura.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica
sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens,
contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si
non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque
[ 068C ]
sui
dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata
iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et
Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo
examine districtæ ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iura
servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic
fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Iudicem præmia
æternæ pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus. Ego Guillelmus Prænestinus episcopus. Ego Matthæus Albanensis episcopus. Ego Ioannes Ostiensis episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli S. Anastasiæ. [ 068D ] Ego Goselinus presbyter cardinalis tituli Sanctæ Cæciliæ. Ego Gregorius diaconus cardinalis tituli SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariæ in Via Lata. Datum Ravennæ per manum Aimerici S. Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis et cancellarii, Nonas Novembris, indict. VIII, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo tricesimo, pontificatus vero domni Innocentii papæ II anno primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |