Textus
EPISTOLA HONORII PAPÆ II. ad Abbatem & Monachos sancti Bertini, quibus mandat ad subjectionem & obedientiam Petri Ven. Abbatis Clun. redeant. |
IX. Ad abbatem et monachos Sancti Bertini. - Mandat ut ad subiectionem
et obedientiam Petri Venerabilis abbatis Cluniac. redeant. |
HONORIUS Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati sancti Bertini, & Monachis, salutem & Apostolicam Benedictionem. Pax Ecclesiæ, fratrum concordia, Religionis unitas ima supernis, & terrenis sociare clestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex Religiosa devotione Deo & hominibus placere. Paternæ caritatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis aut vestræ credatis imputandum prudentiæ, sed Deo & sollicitudini Cluniacensis Ecclesiæ ascribatis, cui videlicet à nostris antecessoribus est injunctum ut Religionem in vestro Monasterio institueret & servaret: quod divina favente clementia, & in temporalibus, & in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum. Unde mandamus vobis atque præcipimus, ut sine contradictione ad carissimi filii Petri Clun. Abbatis subjectionem & obedientiam humiliter redeatis: Tu verò, fili Abba, infra quadraginta dies post harum acceptionem litterarum supplici devotione ad Cluniacense Monasterium pergens, Abbati obedientiam promittas, & eidem Monasterio remota omni occasione professionem facias. Quod si contemptor extiteris, beati Petri & nostram indignationem incurres. Datum Lateranis. |
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati Sancti
Bertini, et monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Pax Ecclesiæ, fratrum concordia, religionis unitas ima supernis et terrenis sociare colestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex religiosa devotione Deo et hominibus placere paternæ charitatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis aut vestræ imputandum prudentiæ, sed Deo et sollicitudini Cluniacensis ecclesiæ ascribatis, [1229B] cui videlicet a nostris antecessoribus est iniunctum ut religionem in vestro monasterio institueret et servaret; quod divina favente clementia, et in temporalibus et in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum. Unde mandamus vobis atque præcipimus, ut sine contradictione ad charissimi filii Petri Cluniacensis abbatis subiectionem et obedientiam humiliter redeatis: tu vero, fili abba, infra quadraginta dies post harum acceptionem litterarum supplici devotione ad Cluniacense monasterium pergens, abbati obedientiam promittas, et eidem monasterio remota omni occasione professionem facias. Quod si contemptor exstiteris, beati Petri et nostram indignationem incurres. Datum Laterani, etc. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |