Textus
EPISTOLA CALIXTI PAPÆ II. ad Monachos Monasterij Veziacensis, quod recipere debeant Priorem de Monasterio Cluniacensi. |
LVI. Ad monachos S. Viventii de Verzeio. — Jubet sub pnis interdicti,
ut priorem de monasterio Cluniacensi recipiant. |
CALIXTUS Episcopus
servus servorum Dei, Verziacensis Monasterij Monachis & familiæ
salutem, si obedierint, & Apostolicam benedictionem. Carissimi fili
nostri Petri Cluniacensis Abbatis, & fratrum ejus querelam accepimus,
quod recipere Priorem de Cluniacensi Monasterio recusetis; cum locus
vester jam per triginta ferè annos Priorem tantum de domo eadem
habuerit: in quo profectò magnum vobis & vestræ generare videmini
Ecclesiæ detrimentum. Cum enim paci & Religioni intendere debeatis,
in dissensione & scandalo permanetis. Per præsentia igitur scripta
vobis præcipiendo mandamus, ut usque festum proximum beati Thomæ
Priorem de Cluniacensi recipiatis Cnobio, eique debitam, sicut
hactenus factum est, obedientiam præbeatis. Alioquin nos extunc
Ecclesiarum
[ 41/2 ]
vobis introitum interdicimus, & in vestro Monasterio
divina prohibemus officia celebrari. Datum Altisiodori VII. Idus Decembris. |
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, Verziacensis monasterii
monachis et familiæ, salutem, si obedierint, et apostolicam
benedictionem. Charissimi filii nostri Petri Cluniacensis abbatis et fratrum ejus querelam accepimus, quod recipere priorem de Cluniacensi monasterio recusetis, cum locus vester jam per triginta fere annos priorem tantum de domo eadem habuerit: in quo profecto magnum vobis et vestræ generare Ecclesiæ detrimentum. Cum enim paci et religioni intendere debeatis, in dissensione et scandalo permanetis. Per præsentia igitur scripta vobis præcipiendo mandamus, ut usque festum proximum B. Thomæ priorem de Cluniacensi recipiatis cnobio, ejusque debitam, sicut hactenus factum est, obedientiam præbeatis. Alioquin nos extunc ecclesiarum vobis introitum interdicimus, et in vestro monasterio divina prohibemns officia celebrari. Datum Altissiodori, VII Idus Decembris |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |