Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Calixt II     ||     1119, Nov. 27     ||     Sicut iniusta poscentibus

Bull. Clun. 39, 2

PRIVILEGIUM CALIXTI PAPÆ II. per quod confirmat omnia bona & posseßiones Monasterij sancti Martini à Campis Parisiis sub obedientia Abbatis Cluniacensis.

(extr.)

Calixtus II. Papa in Diplomate quodam MS.

LIII. Monasterii S. Martini de Campis Parisiensis possessiones et privilegia confirmat.
(Anno 1119, Nov. 27.)
[Bullar. Cluniac., p. 39.]

CALIXTUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Matthęo, Priori Monasterij sancti Martini, quod de Campis dicitur, salutem & [ 40/1 ] Apostolicam benedictionem. Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde nos, dilecte in Christo fili Matthæe Prior, tuis petitionibus annuentes, beati Martini Monasterium, cui authore Deo ex venerabilis fratris nostri Pontii Cluniacensis Abbatis institutione præsides, præsentis decreti authoritate munimus, statuentes ut quemadmodum cætera Cluniacensis Cœnobii membra semper sub Apostolicæ Sedis tutela permaneat. Cuncta etiam quæ in præsenti duodecima indictione eidem loco pertinere videntur, quieta vobis semper & integra permanere sancimus, videlicet in pago Parisiensi decimam ejusdem præfati Monasterij sancti Martini, & altare & decimam de Callevio. In suburbio Parisiacæ urbis, Ecclesiam sancti Jacobi cum Parochia. Prope Monasterium sancti Martini Capellam sancti Nicolai. Infra urbem in vico qui dicitur Judæorum, Furnum quemdam, & ad magnum pontem duo molendina. Ecclesiam sancti Dionysii de monte Martyrum cum Capella quæ ad sanctum martyrium appellatur. Nusiellum villam cum Ecclesia & Atico, & omnibus appendiciis suis. Rusiacum villam quam dedit Anselmus Dapifer. Apud Taverniacum & Turnum & Moncellum, hospites, & vineas, & census, & sylvam Castanearum, ex dono Odonis Comitis de Corbolio, & aliam sylvam de Castaneis juxta eandem sitam, Ecclesiam de Erigniaco. Apud Pontisaram castrum, de dono regio, & Radulfi Delicati, & Guarnerii Sylvanectensis, hospites, censum & terras. Apud vallem Joïaci terram, censum & hospites, ex dono cujusdam Monachi Berengarii, concedente Osmundo de Calvo-monte & villam Castaneum cum Ecclesia & decima, & terram de Puteolis, & altare de Fontaneto. Altare, Ecclesiam, Aticum & decimam de Esven. Altare, Aticum & decimam de Campaniaco. Ecclesiam de Doetmonte cum appendiciis suis. Altare de Ermenonvilla. Ecclesiam de Duniaco, & molendina & cætera quæ ibi sunt sancti Martini. Apud Pontem-Ebali, curtem & terras. Ceurentium villam cum appendiciis suis, & Ecclesiam ejusdem villæ, cum capella & decima de Liuriaco. Bonseias cum Ecclesia & appendiciis suis. Apud Nuseium siccum, terram & censum. Et apud Cleici terram & censum, & Penthinum cum Ecclesia & appendiciis suis, & Roveredum cum circumadjacentibus terris. Apud Luuram in Parisiaco, Ecclesiam cum Atico. Apud Gornacum castrum Monasterium sanctæ Mariæ cum omnibus appendiciis suis. Villam Nuseium cum omnibus appendiciis suis. Maiatlas cum Ecclesia & appendiciis suis. Decimam de Atiliaco. Villam confluentiam cum Ecclesia & appendiciis. Apud sanctum Marcellum terram quam dedit Cleophas Monachus. Apud Vitriacum, villam, domum, torcular, vineas & censum, & molendinum de Arcoilo. Apud Clamardum, Ecclesiam, terram, vineas & censum. Apud sanctum Clodoaldum, terram, quæ Alnetus dicitur cum appendiciis suis. In monte Savias & monte Martyrum, torcularia & vineas. In Carnotensi pago Ecclesiam de Bonnella cum atrio, & hospitibus, & omnibus appendiciis suis. Visanis-villam cum Ecclesia & appendiciis suis. Bolovillam cum appendiciis suis, & Escun & Olan-montem, & villam Goücolum cum Ecclesia & decima. Apud Mondonvillam, hospites & terras. Apud Capellam hospites & terras, Rodenis villam cum Ecclesia & appendiciis suis. Apud Carnotum, in burgo sancti Caralni, hospites & censum. Apud villam quæ Tabula dicitur, censum denariorum & decimam de Beveriis. Apud Crisperias, Ecclesiam & decimam & hospites. Villam Bault. Sanctum Hilarium cum Ecclesia & appendiciis suis. Gordum de Pissiaco. Apud Medendam de transverso per aquam de singulis navibus tres obolos, ex dono Gervasii Dapiferi & concessione Philippi Regis. [ 40/2 ] Apud Miliacum castrum, & Contiacum decimum diem in reditu Pedagii partem videlicet pręfati Gervasii. In Aurelianensi pago, Hyenvillam cum Ecclesia & tota Parochia de Puteacio, & decimum mercatum cum omnibus appendiciis suis, & altare de Novavilla. In Senonensi pago, Ecclesiam & atrium de Pringi & Novas. Apud Conam, Ecclesiam & atrium cum appendiciis suis. In Suessuoniensi pago, villam quæ sancta Gemma dicitur cum Ecclesia & appendiciis suis, & terram de monte Aldonis. In Meldensi pago Anetum villam cum Ecclesia & atrio & appendiciis suis. In Laudunensi pago, Disiacum villam, & Allodium de Branna cum appendiciis suis. In Noviomensi pago, Ecclesiam de castro, quod Capii dicitur, cum appendiciis suis. Altare de Heldicurte, & altare de Bevelone. In Ambianensi pago, Ecclesiam de Ligniaco cum appendiciis suis. Apud Arenas castrum Ecclesiam beatæ Mariæ cum appendiciis suis. Apud Ruam, Vertunum & Waben redditus salis & aquarias piscium. In Tarvanensi page, altare de Feurentiaco cum appendiciis suis. In Belvacensi pago apud Bellum-montem, Ecclesiam sancti Leonori cum appendiciis suis, & decimam de Mediana curte. Apud Nusiacum terram & censum. Apud Mervacum, villam, altare, atrium & decimam: cum appendiciis suis, & altare sancti Audomari cum appendiciis suis. Apud Belvacum Ecclesiam sancti Pantaleonis. Apud Montiacum sanctæ Opportunæ, Ecclesiam ejusdem Sanctæ cum appendiciis suis. In Silvanectensi pago Monasterium sancti Nicolai de Aciaco cum appendiciis suis. Apud Lorvillare, Ecclesiam, atrium, decimam & hospites. In Anglia apud Londoniam, terram censualem & hospites, ex dono Radulfi de Juin, ex concessione Heinrici Regis. Apud castrum Barnastabale, Ecclesiam cum appendiciis suis. Et cætera quæ prædecessorum nostrorum sanctæ memoriæ Urbani Papæ, & Paschalis secundi privilegiis continentur. Quæcumque præterea à quibuslibet de suo jure eidem loco collocata sunt, vel in futurum conferri contigerit, firma semper & illibata permaneant, tam à te, quàm ab aliis qui per Cluniacenses Abbates eidem loco præpositi fuerint, possidenda regenda, ac perpetuo disponenda. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetua iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant; & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Calixtus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum apud sanctum Dionysium, per manum Grisogoni S.R.E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii, V. Kal. Decemb. Indict. XIII. Incarnationis Dominicæ anno M.C.XIX. Pontificatus autem Domini Calixti secundi Papæ anno primo.

 

 

 


Proinde nos, dilecte in Christo fili, Mathæe Prior, tuis petitionibus annuentes, beati Martini Monasterium, cui authore Deo, ex Venerabilis fratris nostri Pontii Cluniacensis Abbatis institutione præsides, præsentis decreti auctoritate munimus, vt quemadmodum cætera Cluniacensis Cœnobij membra, semper sub Apostolicæ Sedis tutela permaneat, &c. Datum apud sanctum Dionysium per manum Grisogoni, S. R. E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarij. V. Kal. Decembr. Indict. XIII. Incarn. Dominicæ anno 1119. Pontificatus autem domni Calixti II. Papæ anno I.
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio MATTHÆO, priori monasterii Sancti Martini, quod de Campis dicitur, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde nos, dilecte in Christo fili Matthæe prior, tuis petitionibus annuentes, Beati Martini monasterium, cui auctore Deo ex venerabilis fratris nostri Pontii Cluniacensis abbatis institutione præsides, præsentis decreti auctoritate munimus, statuentes ut quemadmodum cætera Cluniacensis membra semper sub apostolicæ sedis tutela permaneat. Cuncta etiam quæ in præsenti duodecima indictione eidem loco pertinere videntur, quieta vobis semper et integra permanere sancimus, videlicet in pago Parisiensi decimam ejusdem præfati monasterii Sancti Martini, et altare et decimam de Callevio. In suburbio Parisiacæ urbis, ecclesiam Sancti Jacobi cum parochia. Prope monasterium Sancti Martini capellam Sancti Nicolai. Infra urbem in vico qui dicitur Judæorum, furnum quemdam, et ad magnum pontem duo molendina. Ecclesiam Sancti Dionysii de monte Martyrum cum capella quæ ad Sanctum Martyrium appellatur. Nusiellum villam cum ecclesia et atico, et omnibus appendiciis suis. Rusiacum villam quam dedit Anselmus dapifer. Apud Taverniacum et Turnum et Moncellum, hospites et [ 1143A ] vineas, et census et silvam Castanearum, ex dono Odonis comitis de Corbolio, et aliam silvam de Castaneis juxta eamdem sitam, ecclesiam de Erigniaco. Apud Pontisaram castrum, de dono regio, et Radulfi Delicati, et Guarnerii Silvanectensis, hospites, censum et terras. Apud vallem Joiaci terram, censum et hospites, ex dono cujusdam monachi Berengarii, concedente Osmundo de Calvo monte et villam Castaneum cum ecclesia et decima, et terram de Puteolis et altare de Fontaneto. Altare, ecclesiam, aticum et decimam de Esven. Altare, aticum, et decimam de Campaniaco. Ecclesiam de Doctmonte cum appendiciis suis. Altare de Ermenonvilla. Ecclesiam de Duniaco et molendina, et cætera quæ ibi sunt Sancti Martini. Apud pontem Ebali curtem et terras. Ceurentium villam cum appendiciis suis, et ecclesiam ejusdem villæ, cum capella et decima de Luriaco. Bonseias cum ecclesia et appendiciis suis. Apud Nuseium Siccum, terram et censum. Et apud Clerici terram et censum, et Penthinum cum ecclesia et appendiciis suis, et Roveredum cum circumjacentibus terris. Apud Luuram in Parisiaco, ecclesiam cum atico. Apud Gornacum castrum monasterium Sanctæ Mariæ cum omnibus appendiciis suis. Villam Nuseium cum omnibus appendiciis suis. Maiatlas cum ecclesia et appendiciis suis. Decimam de Atiliaco. Villam Confluentiam cum ecclesia et appendiciis. Apud Sanctum Marcellum terram quam dedit Cleophas monachus. Apud Vitriacum villam, domum, torcular, vineas et censum, et molendinum de Arcoilo. Apud Clamardum, ecclesiam, terram, vineas et censum. Apud Sanctum Clodoaldum, terram quæ Alnetus dicitur cum appendiciis suis. In monte Savias et monte Martyrum, torcularia et vineas. In Carnotensi pago ecclesiam de Bonnella, cum atrio, et hospitibus, et omnibus appendiciis suis. Visanis villam cum ecclesia et appendiciis suis. Bolovillam cum appendiciis suis. Et Escun et Olan montem, et villam Goucolum cum ecclesia et decima. Apud Meudonvillam, hospites et terras. Apud Capellam, hospites et terras, Rodenisvillam, cum ecclesia et appendiciis suis. Apud Carnotum, in burgo Sancti Caralni, hospites et censum. Apud villam quæ Tabula dicitur, censum denariorum et decimam de Beveriis. Apud Crisperias, ecclesiam et decimam et hospites. Villam Bault. Sanctum Hilarium cum ecclesia et appendiciis suis. Gordum de Pissiaco. Apud Medendam de transverso per aquam de singulis navibus tres obolos, ex dono Gervasii dapiferi et concessione Philippi regis. Apud Miliacum castrum, et Contiacum decimum diem in reditu Pedagii partem, videlicet præfati Gervasii. In Aurelianensi pago, Hyenvillam cum ecclesia et tota parochia de Puteacio, et decimum mercatum cum omnibus appendiciis suis, et altare de Novavilla. In Senonensi pago, villam et atrium de Pringi et Novas. Apud Conam, ecclesiam et atrium cum appendiciis suis. In Suessionensi pago, villam quæ Sancta Gemma dicitur, cum ecclesia et appendiciis suis, et terram de monte Aldonis. In Meldensi [ 1144A ] pago, Anetum villam cum ecclesia et atrio et appendiciis suis. In Laudunensi pago, Disiacum villam, et alodium de Branna cum appendiciis suis. In Noviomensi pago, ecclesiam de Castro, quod Capii dicitur, cum appendiciis suis. Altare de Heldicurte, et altare de Bevelone. In Ambianensi pago, ecclesiam de Signiaco cum appendiciis suis. Apud Arenas castrum ecclesiam Beatæ Mariæ cum appendiciis suis. Apud Ruam, Vertunum et Waben redditus salis et aquarias piscium. In Tarvanensi pago, altare de Feurentiaco cum appendiciis suis. In Belvacensi pago apud Bellum montem ecclesiam sancti Leonori cum appendiciis suis, et decimam de mediana curte. Apud Nusiacum terram et censum. Apud Mervacum, villam, altare, atrium et decimam, cum appendiciis suis, et altare Sancti Audomari cum appendiciis suis. Apud Belvacum ecclesiam Sancti Pantaleonis. Apud Montiacum Sanctæ Opportunæ, ecclesiam ejusdem sanctæ cum appendiciis suis. In Silvanectensi pago monasterium Sancti Nicolai de Aciaco cum appendiciis suis. Apud Lorvillare, ecclesiam, atrium, decimam et hospites. In Anglia apud Londoniam, terram censualem et hospites, ex dono Radulfi de Juin, ex concessione Henrici regis. Apud castrum Barnastabale, ecclesiam cum appendiciis suis. Et cætera quæ prædecessorum nostrorum sanctæ memoriæ Urbani papæ et Paschalis II privilegiis continentur. Quæcunque præter ea a quibuslibet de suo jure eidem loco collocata sunt, vel in futurum conferri contigerit, firma semper et illibata permaneant, tam a te quam ab aliis qui per Cluniacenses abbates eidem loco præpositi fuerint, possidenda, regenda ac perpetuo possidenda. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam scieas, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen
Ego Calixtus catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Datum apud Sanctum Dionysium, per manum Grisogoni sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kalend. Decembris, indict. XIII, Incarnationis Dominicæ anno 1119, pontificatus autem domni Calixti II papæ anno primo.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung