Textus
PRIVILEGIUM GELASII PAPÆ II. ad Pontium Abbatem Clunia. quo confirmat Monasterio Clun. ea omnia quæ possidebat & acquisierat: necnon & Abbatias quamplures quas hic recenset: atque usum Pontificalium ipsi Pontio per Paschalem secundum personaliter concessum: ac tandem omnes libertates eidem Clun. Monasterio anteà collatas. Prohibetque ne Episcopi interdictis affligant homines Parochiarum Cluniacensium, occasione controversiarum quas inter ipsos & Clun. emergunt. |
GELASII II. PAPĈ DIPLOMA,
QVO illam a Clun. calumniam Apostolicĉ Sedis patrocinio remouet: quia Episcopi pro
controuersiis, quĉ inter Cluniacenses & ipsos frequenter emergunt, innocentes
homines parrochiarum Clun. & altercationum expertes, interdictis suis vehementer
affligunt.
|
XXVI. Ad Pontium abbatem Cluniacensem. - Monasterii Cluniacensis
privilegia confirmat. |
GELASIUS
Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo fratri Pontio
Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in
perpetuum ignem semper in altari ardere, legale præceptum est. Quem
sacerdos, qui patri jure successerat, supposita lignorum strue, ne
deficeret enutriret. Hoc jam diu in cordibus nostris sacerdos verus
æterni patris filius conservavit: quia & priusquam te in Abbatis
officium, & me in Pontificatus ministerium provexisset, corda nostra
dilectionis igne succendit, & charitatem in nobis mutuam custodivit,
& post susceptas ordinationes amplificavit. Unde nos in his quæ pro
Cluniacensis Monasterij salute & quiete postulas, dulcedini tuæ
abnuere indignum duximus: ipsa etiam ejusdem loci veneranda Religio,
& prædecessorum tuorum, vita venerabilis, nos ad hæc efficienda
compellunt. Pro tua igitur &
[ 38/2 ]
fratrum tuorum petitione, universa, quæ
prædecessor tuus felicis memoriæ Hugo Abbas in die obitus sui, ita
quiete atque pacifice possidebat: ut nullum inde Canonicum judicium
recusaret; tibi, & Cluniacensi Monasterio imposterum quiete atque
pacifice habenda & possidenda statuimus. Illam etiam à vobis
calumniam Apostolicæ sedis patrocinio removemus, qua Episcopi pro
controversiis, quæ inter vos & ipsos frequenter emergunt, innocentes
homines parrochiarum vestrarum & altercationum expertes interdictis
suis vehementer affligunt. Sanè & Abbatias, quas prædecessores nostri
Apostolicæ sedis Pontifices prædecessoribus tuis deliberatione provida
per sua privilegia ordinandas commiserunt: nos quoque strenuitati tuæ
ac successoribus tuis in eadem religionis observantia, & dilectione
sedis Apostolicæ permansuris ordinandas committimus, ut per industriam
vestram religionis status in eis auxiliante Domino conservetur.
Videlicet in Episcopatu Lemovicensi Abbatiam sancti Martialis. In
Engolismensi, Abbatiam sancti Eparchi. In Sanctonensi Abbatiam sancti
Joannis de Angeriaco. In civitate Pictavensi, Abbatiam quæ dicitur
Monasterium novum. In Episcopatu Tolosano, Abbatiam Lesatensem. In
Caturcensi, Abbatias Moysiacensem & Figiacensem. In Nemausensi,
Abbatiam S. Egydii. In pago Arvernensi, Abbatias Mausiacensem,
Tiernensem, & Menotensem. In Episcopatu Augustodunensi, Abbatiam
Vizeliacensem. In civitate Antissiodorensi, Abbatiam sancti Germani.
In Episcopatu Cameracensi Abbatiam Hunicurtis. In Rothomagensi,
Abbatiam quæ dicitur Pontesia. In Tarvannensi Abbatia S. Bertini & S.
Vulmari. In Italia Abbatiam sancti Benedicti supra Padum. Ea vero quæ
temporibus nostris per vestram & fratrum vestrorum sollicitudinem
legitime acquisita sunt, quieta vobis vestrisque successoribus, &
illibata permaneant. Præterea super illum Dalmaticæ, sive Sandaliorum
usum, quem personæ tuæ prædecessor noster sanctæ memoriæ Paschalis
Papa, nostra potissimum intercessione, concessit: hoc tibi
singulariter amplioris dilectionis specimen indulgemus, ut quotiens
Missas solemnes, vel in populo celebraveris, usu eorumdem insignium
potiaris. Ad hæc quidquid libertatis, quidquid tuitionis, à
prædecessoribus nostris vestro Monasterio vestrisque prædecessoribus
concessum est, nos quoque vobis, vestrisque successoribus præsentis
decreti pagina roboramus. Si quis igitur decreti hujus tenore cognito
temerè, quod absit, contraïre tentaverit, Apostolicæ indignationis
ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione
correxerit. Ego Gelasius Ecclesiæ Catholicæ Episcopus, signum manus meæ, Deus in loco sancto suo. Datum Avenione per manum Grisogoni S.R.E. Diaconi Card. XVII. Kalend. Jan. Indict. XII. Dominicæ Incarnationis anno M.C.XVIII. Pontificatus autem Gelasii secundi Papæ anno primo. |
Gelasivs Episcopus seruus seruorum Dei, charissimo in Christo fratri Petro
Cluniacensi Abbati, eiusque successoribus regulariter substituēdis in
perpetuum. Ignem semper in altari ardere, legale prĉceptum est. Quem Sacerdos, qui
Patri iure successerat, supposita lignorum strue, ne deficeret, enutriret. Hoc
iamdiu in cordibus nostris Sacerdos verus ĉterni Patris filius conseruauit: quia
& priusquam te in Abbatis officium, & me in Pontificatus ministerium
prouexisset, corda nostra dilectionis igne succendit, & charitatem in nobis
mutuā custodiuit, & post susceptas ordinationes amplificauit. Vnde nos in
his, quę pro Cluniacensis Monasterij salute & quiete postulas, dulcedini
[ 1828 ] tuĉ abnuere indignum duximus: ipsa etiam eiusdem loci venerāda
religio, & prĉdecessorum tuorum vita venerabilis, nos ad hĉc efficienda
compellūt. Pro tua igitur, & fratrum tuorū petitione, vniuersa, quĉ
prĉdecessor tuus felicis memoriĉ Hvgo Abbas in die obitus sui, ita quiete atque
pacifice possidebat: vt nullum inde Canonicum iudicium recusaret; tibi &
Cluniacensi Monasterio imposterum quiete atque pacifice habenda, & possidenda
statuimus. Illam etiam a vobis calumniam Apostolicĉ Sedis patrocinio remouemus qua
Episcopi pro controuersiis, quĉ inter vos & ipsos frequenter emergunt,
innocentes homines parrochiarum vestrarum & altercationum expertes, interdictis
suis vehementer affligunt. Sane & Abbatias, quas prĉdecessores nostri Apostolicĉ
Sedis Pontifices prĉdecessoribus tuis deliberatione prouida per sua priuilegia
commiserūt: nos quoque strenuitati tuę, ac successoribus tuis in eadem
religionis obseruantia & dilectione Sedis Apostolicĉ permansuris ordinandas
committimus, vt per industriam vestram religionis status in eis auxiliante Domino
conseruetur, videlicet [ 1829 ] in Episcopatu Lemouicensi, Abbatiam S. Martialis.
In Engolismensi, Abbatiam S. Eparchi. In Sanctonensi, Abbatiam S. Ioannis de
Angeriaco. In ciuitate Pictauensi, Abbatiam, quĉ dicitur Monasterium Nouum. In
Episcopatu Tolosano, Abbatiam Lesatensem. In Caturcēsi, Abbatiam Moysiacensem,
& Figiacensem. In Nemausensi, Abbatiam S. Egidij. In pago Aruernensi, Abbatiam
Maudiacensem, Tiernensem, & Menatensem. In Episcopatu Augustodunensi, Abbatiam
Vizeliacensem. In ciuitate Antissiodorensi, Abbatiam S. Germani. In Episcopatu
Cameracensi Abbatiam Vnicurtis. In Rothomagensi, Abbatiam, quĉ dicitur Pontesia. In
Taruannensi, Abbatiam S. Bertini, & S. Wlmari. In Italia Abbatiam S. Benedicti
supra Padum. Ea vero quĉ tēporibus nostris per vestram, vel fratrum vestrorum
sollicitudinem legitime acquisita sunt, quieta vobis, vestrisque successoribus,
& illibata permaneāt. Prĉterea super illum Dalmaticĉ, siue sandaliorum
vsum, quem personĉ tuĉ prĉdecessor noster sanctĉ memoriĉ Paschalis Papa nostra
potissimum intercessione concessit: hoc tibi singulariter amplioris dilectionis
speculum indulgemus, vt quotiens Missas solemnes, vel in populo celebraueris, vsu
eorumdem insignium potiaris. Ad hĉc, quicquid libertatis, quicquid tuitionis, a
prĉdecessoribus nostris concessum est, nos quoque vobis, vestrisque successoribus
pręsentis decreti pagina roboramus. Si quis igitur decreti huius tenore cognito
temere, quod absit, contraire tentauerit, Apostolicĉ indignationis vltione
plectatur, nisi prĉsumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ego Gelasivs Ecclesiĉ Catholicĉ Episcopus ff. Signum manus meĉ, Deus in loco sancto suo. Datum Auinione per manum Grisogoni sanctĉ Romanĉ Ecclesiĉ Diaconi Card. XVII. Cal. Ian. Indict. XII. Dominicĉ Incar. anno MCXVIIII. Pontificatus autem domni Gelasij secundi Papĉ anno primo. |
GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio
PONTIO Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter
substituendis in perpetuum.
Ignem semper in altari ardere, legale præceptum est. Quem sacerdos, qui patri iure successerat, supposita lignorum strue, ne deficeret, enutriret. Hoc iam diu in cordibus nostris sacerdos verus, æterni Patris Filius, conservavit: quia et priusquam [ 509B ] te in abbatis officium, et me in pontificatus ministerium provexisset, corda nostra dilectionis igne succendit, et charitatem in nobis mutuam custodivit, et post susceptas ordinationes amplificavit. Unde nos in his quæ pro Cluniacensis monasterii salute et quiete postulas, dulcedini tuæ abnuere indignum duximus. Ipsa etiam eiusdem loci veneranda religio, et prædecessorum tuorum vita venerabilis, nos ad hæc efficienda compellunt. Pro tua igitur et fratrum tuorum petitione, universa quæ prædecessor tuus felicis memoriæ Hugo abbas in die obitus sui, ita quiete atque pacifice possidebat, ut nullum inde canonicum iudicium recusaret, tibi et Cluniacensi monasterio in posterum quiete atque pacifice habenda et possidenda statuimus. Illam etiam a vobis [ 509C ] calumniam apostolicæ sedis patrocinio removemus, qua episcopi pro controversiis quæ inter vos et ipsos frequenter emergunt, innocentes homines parochiarum vestrarum et altercationum expertes interdictis suis vehementer affligunt. Sane et abbatias quas prædecessores nostri apostolicæ sedis pontifices, prædecessoribus tuis deliberatione provida per sua privilegia commiserunt, nos quoque strenuitati tuæ ac successoribus tuis in eadem religionis observantia, et dilectione sedis apostolicæ permansuris, [ 510A ] ordinandas committimus, ut per industriam vestram, religionis status in eis auxiliante Domino conservetur. Videlicet in episcopatu Lemovicensi, abbatiam Sancti Martialis; in Engolismensi, abbatiam S. Eparchi; in Sanctonensi, abbatiam S. Ioannis de Angeriaco; in civitate Pictaviensi, abbatiam, quæ dicitur Monasterium Novum; in episcopatu Tolosano, abbatiam Lesatensem; in Caturcensi, abbatiam Moysiacensem, et Figiacensem; in Nemausensi, abbatiam Sancti Aegidii; in pago Arvernensi, abbatiam Mausiacensem, Tiernensem et Metanensem; in episcopatu Augustodunensi, abbatiam Vizeliacensem; in civitate Antissiodorensi, abbatiam Sancti Germani; in episcopatu Cameracensi, abbatiam Unicurtis; in Rothomagensi, abbatiam quæ dicitur Pontesia; in Tarvannensi, abbatiam S. Bertini et [ 510B ] S. Wsmari; in Italia, abbatiam S. Benedicti supra Padum. Ea vero quæ temporibus nostris per vestram, vel fratrum vestrorum sollicitudinem legitime acquisita sunt, quieta vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Præterea super illum dalmaticæ sive sandaliorum usum, quem personæ tuæ prædecessor noster sanctæ memoriæ Paschalis papa nostra potissimum intercessione concessit, hoc tibi singulariter amplioris dilectionis speculum indulgemus, ut quoties missas solemnes vel in populo celebraveris, usu eorumdem insignium potiaris. Ad hæc, quidquid libertatis, quidquid tuitionis, a prædecessoribus nostris concessum est, nos quoque vobis vestrisque successoribus præsentis decreti [ 510C ] pagina roboramus. Si quis igitur decreti huius tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, apostolicæ indignationis ultione plectatur, nisi præsumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ergo Gelasius Ecclesiæ catholicæ episcopus subscripsi. Datum Avenioni per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis, XVII Kal. Ianuar., indict. XII, Dom. Incarnationis an. 1119, pontificatus autem domini Gelasii II papæ anno I. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |