Textus
PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. quo declarat se misisse Dalmaticam suam Domno Pontio Abbati Clun. atque ei & successoribus suis confirmare usum Pontificalium in octo præcipuis festivitatibus. Quem ipsi personaliter concedit, quoties inter Missarum solemnia Hymnus Angelicus decantatur. |
QVOMODO PASCHALIS II. PAPA Dedit Dalmaticam suam domno Pontio Abbati
Cluniacensi.
|
CCCXCVIII. Ad Pontium abbatem Cluniacensem. - Concedit ornamenta
pontificalia. |
PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei,
dilectissimo filio Pontio Cluniac. Abbati, salutem & Apostolicam
benedictionem. Cum differentiam donationum, quæ per Dei gratiam
fidelibus dantur, enumeraret Apostolus, subjunxit, dicens: Dilectio
sine simulatione. Odientes malum, adhærentes bono, caritatem
fraternitatis invicem diligentes, honore invicem prævenientes. Hanc
sine simulatione dilectionem, fili charissime, circa personam tuam per
Dei gratiam conservantes, & fratrum, quibus, Deo disponente, prælatus
es, charitatem diligentes, honoris te privilegio prævenire decrevimus.
Odientes siquidem malum, bono vos adhærere gaudemus. Deum quippe in
vobis diligimus, à quo bonum omne procedit. Monet enim Psalmista
dicens: qui diligitis Dominum, odite malum. Igitur concessionem
prædecessoris nostri, felicis memoriæ Urbani secundi, quam
prædecessori tuo venerabilis memoriæ Hugoni Abbati contulit, super
Mitræ, Dalmaticæ, chirothecarum & Sandaliorum usu in octo præcipuis
festivitatibus obtinendo, nos tàm tibi quàm successoribus tuis
confirmamus. Prætereà tibi eorumdem insignium usum personaliter
[ 37/2 ]
singulis festis concedimus, quibus hymnus Angelicus à vobis inter
Missarum solemnia decantatur. Ad exprimendam etiam sine simulatione
dilectionem & honoris præventionem, Dalmaticam, qua nos indui
solebamus, tuæ dilectioni donavimus, ut nostræ dilectionis memor &
malum semper odisse & bono indesinenter adhærere, & fratres tibi
commissos studeas semper in Domino diligere, & ad Conventum Dominicæ
Congregationis in idipsum efficacius incitare. Datum Anagniæ per manum Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis, VII. Idus Novembris, Indict. VIII. |
Paschalis Episcopus seruus seruorū Dei, dilectissimo filio Pontio
Clun. Abbati salutem & Apostolicā benedictionem. Cum differentiā
donationum, quæ per Dei gratiam fidelibus dantur, enumeraret Apostolus, subiunxit,
dicens. Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhærentes bono, caritatem
fraternitatis inuicem diligentes, honore inuicē præuenientes. Hanc sine
simulatione dilectionem, fili charissime, circa personam tuam per Dei gratiam
conseruantes, & fratrum, quibus, Deo disponente, prælatus es, charitatem
diligentes, honoris te priuilegio pręuenire decreuimus. Odientes siquidem
malum, bono vos adhærere gaudemus. Deum quippe in vobis diligimus, a quo bonum omne
procedit. Monet enim Psalmista dicens. Qui diligitis Deum, odite malum.
Igitur concessionem prædecessoris nostri, felicis memoriæ Vrbani secundi, quam
prædecessori tuo venerabilis memoriæ Hvgoni Abbati contulit, super mitræ,
dalmaticæ, chyrothecarum, & sandaliorū vsu in octo præcipuis festiuitatibus
obtinendo, nos tam tibi, quam successoribus tuis confirmamus. Præterea tibi eorumdem
insignium vsum personaliter singulis festis concedimus, quibus Hymnus Angelicus a
vobis inter Missarum solemnia decantatur. Ad exprimendam etiam sine simulatione
dilectionem, & honoris præuentionem, Dalmaticam, qua nos indui solebamus, tuæ
dilectioni donauimus, vt nostræ dilectionis memor, & malum semper odisse, &
bono indesinenter adhærere, & fratres tibi commissos studeas semper in Domino
diligere, & ad Conuentum Dominicæ Congregationis in idipsum efficacius
incitare.
Datum Anagniæ per manum Ioannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, VII. Idus Nouembris, Indict. VIII. |
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio PONTIO
Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum differentiam donationum quæ per Dei gratiam fidelibus dantur,
enumeraret Apostolus, subiunxit, dicens: Dilectio sine simulatione,
odientes malum, adhærentes bono, charitatem fraternitatis invicem
diligentes, honore invicem prævenientes (Rom. XII). Hanc
sine
simulatione dilectionem, fili charissime, circa personam tuam per Dei
gratiam conservantes, et fratrum quibus Deo disponente prælatus
[ 359B ]
es,
charitatem diligentes, honoris te privilegio prævenire decrevimus.
Odientes siquidem malum, bono vos adhærere gaudemus. Deum quippe in
vobis diligimus, a quo bonum omne procedit. Monet etiam Psalmista,
dicens: Qui diligitis Deum, odite malum (Psal. XCVI).
Igitur
concessionem prædecessoris nostri felicis memoriæ Urbani II, quam
prædecessori tuo venerabilis memoriæ Hugoni abbati contulit, super
mitræ, dalmaticæ, chirothecarum et sandaliorum usu, in octo
præcipuis festivitatibus obtinendo, nos tam tibi quam successoribus
tuis confirmamus.
Præterea tibi eorumdem insignium usum
personaliter singulis festis concedimus, quibus hymnus angelicus a
vobis inter missarum solemnia
[ 359C ]
decantatur. Ad exprimendam etiam sine
simulatione dilectionem et honoris præventionem, dalmaticam, qua nos
indui solebamus, tuæ dilectioni donavimus, ut nostræ dilectionis
memor, et malum semper odisse, et bono indesinenter adhærere, et
fratres tibi commissos studeas semper in Domino diligere, et ad
conventum Dominicæ congregationis in idipsum efficacius incitare.
Datum Anagniæ, per manum Ioannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis. VII Idus Novembris, indict. VIII. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |