Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Paschalis II     ||     1107, Iun. 6     ||     Quae semel iuste

Bull. Clun. 35, 1

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, per quod firmat Monasterium sancti Dionysii de Nogento sub ditione Cluniensis Cœnobii: post examinatam querelam Abbatis Carnotensis super eo sibi porrectam.

Priuilegium Paschalis Papæ II. super controuersia inter Abbatiam de Carnoto, & Cluniacensem Ecclesiam, pro S. Dionysio de Nogento.
An. 1107.
Ex Char. clvniac. charta xiv.

CCXXIII. Ad Hugonem abbatem Cluniacensem. - Cluniacensibus adiudicat cellam Sancti Dionysii de Nongento, adversus Guillelmum abbatem Sancti Petri Carnotensis.
(Anno 1107, Iun. 6.)
[MANSI, Concil., XX, 1040.]

PASCHALIS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Quæ semel justè rationabiliterque decisa sunt, præter oblivionis incuriam redivivis sæpe litibus replicantur. Idcircò literis præsentibus annotamus qualiter inter vestri Cœnobii Monachos, & sancti Petri Carnotensis Abbatem Guillelmum, de sancto Dionysio de Nogento querela cum sua sit replicatione decisa. Idem enim Carnotensis Abbas post Domini Papæ decretum, super eadem cella vestros fratres, nobis in Trecensi Concilio præsidentibus, calumniis impetebat. Ne qua ergo scintilla jurgii remaneret, perspiciendum duximus quicquid à parte alterutra proferretur. Ostensæ sunt igitur literæ quædam à Carnotensi Abbate, per quas idem locus Carnotensibus Monachis à Retroco Comite sub quadam fuerat conditione commissus; in quibus nulla temporum annotatio, nullus vel Episcopi vel Clericorum continebatur assensus. Ad hæc easdem literas falsas habendas Retrocus Comes ipsius Goffridi filius, qui locum illum unà cum Beatrice uxore sua vestro Cœnobio obtulerat, asserebat; quia & unus testium, qui subscripti fuerant, supra dicti Goffridi frater adhuc superstes se omnino interfuisse penitùs inficiaretur; & easdem literas alio tempore in Capitulo Carnotensi falsatas fuisse narrabat: falsationis illius testem cum jurejurando in medium proferens. Cæterùm Goffridi Comitis oblatio vestro Cœnobio data & locum & tempus, & Episcopi & Metropolitani consensum, [ 35/2 ] & Teobaldi Comitis ejusque filii Stephani favorem, de cujus Feudo idem locus fuerat, manifestius continebat. Consistit itaque apud omnes quia Domni Vrbani Papæ sanctio Apostolica gravitatis pondere nitebatur plena: quapropter ratione judicii Carnotensis Abbatis querela sopita est, & Monasterio vestro supra dictæ cellæ in perpetuum statuta possessio. Sanè huic nobiscum judicio affuerunt venerabiles Episcopi Leodegarius Bituricensis, Aldo Placentinus, Gitardus Engolismensis, Ildebertus Cenomanensis, & nostræ sanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyter Cardinalis Landulfus de titulo S. Laurentii, qui dicitur in Lucina. Igitur & nos sanctioni prædecessoris nostri, nostræ quoque sanctionis robur adjicimus, præcipientes & penitùs interdicentes ne quis ulteriùs super hoc negotio vestrum Cluniense Cœnobium inquietare præsumat. Qui verò præsumpserit canonicæ districtionis animadversione mulctetur.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum Silviniaci per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis VIII. Idus Junii, indictione XV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. VII. Pontificatus autem Domni Paschalis secundi, Papæ VIII.
Paschalis Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Hvgoni Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Quæ semel iuste rationabiliterque decisa sunt, propter obliuionis incuriam rediuiuis sæpe litibus replicantur. Idcirco litteris præsentibus annotamus, qualiter inter vestri Cœnobij Monachos, & S. Petri Carnotensem Abbatem Guillermum, de sancto Dionysio de Nongento querela cum sua sit replicatione decisa. Idem enim Carnotensis Abbas, post domni Papæ Vrbani decretum, super eadem Cella vestros fratres, nobis in Trecensi Concilio præsidentibus, calumniis impetebat. Ne qua ergo scintilla iurgij remaneret, perspiciēdum duximus quicquid a parte alterutra proferretur. Offensæ igitur sunt litteræ quædam a Carnotensi Abbate, per quas idem locus Carnotensibus Monachis a Retrocco Comite, sub quadā fuerat conditione commissus, in quibus nulla tēporum annotatio, nullus vel Episcopi, vel clericorum continebatur assensus. Ad hæc easdem litteras falsas habendas Retroccus Comes ipsius [ 549 ] Ioffridi filius, qui locum illum vna cum Beatrice vxore sua vestro Cœnobio obtulerat, asserebat, quia & vnus testium, qui subscripti fuerant, supradicti Ioffridi frater adhuc superstes, se omnino interfuisse penitus inficiaretur, & easdem litteras alio tempore in Capitulo Carnotensi falsatas fuisse narrabat, falsationis illius testem cum iureiurando in medium proferens. Cæterum Ioffridi Comitis oblatio vestro Cœnobio data, & locum, & tempus, & Episcopi & Metropolitani consensum, & Theobaldi Comitis, eiusque filij Stephani fauorem, de cuius feudo idem locus fuerat, manifestius continebat. Constitit itaque apud omnes, quia domni Vrbani Papæ sanctio Apostolicæ grauitatis pondere nitebatur plena. Quapropter ratione iudicij, Carnotensis Abbatis querela sopita est, & Monasterio vestro, supradictæ Cellæ inperpetuum statuta possessio. Sane huic nobiscum iudicio affuerunt venerabiles Episcopi, Leodegarus Bituricensis, Aldo Placentinus, Girardnus Engolismensis, Ildebertus Cenomanensis, & nostræ sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis Landulfus, dę titulo S. Laurentij qui dicitur in Lucina. Igitur & nos sanctioni prædecessoris nostri, nostræ quoque sanctionis robur adiicimus; præcipientes [ 550 ] & penitus interdicentes, ne quis vlterius super hoc negotio vestrum Cluniacense Cœnobium inquietare præsumat. Qui vero præsumpserit, canonicæ districtionis animaduersione multetur.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Datum Siluiniaci, per manum Ioannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi, VIII. Kal. Iunij, Indict. XV. Incarnationis Dominicæ anno MCVII. Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Papæ VIII.
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Cluniacensi abbati, salutem et [ 221A ] apostolicam benedictionem. Quæ semel iuste rationabiliterque decisa sunt, propter oblivionis incuriam redivivis sæpe litibus replicantur. Idcirco litteris præsentibus adnotamus qualiter inter vestri cœnobii monachos et S. Petri Carnotensem abbatem Guillelmum, de Sancto Dionysio de Nongento querela cum sua sit replicatione decisa. Idem enim Carnotensis abbas, post domni Urbani papæ decretum, super eadem cella vestros fratres, nobis in Trecensi concilio præsidentibus, calumniis impetebat. Ne qua ergo scintilla iurgii remaneret, perspiciendum duximus quidquid a parte alterutra proferretur. Ostensæ igitur sunt litteræ quædam a Carnotensi abbate, per quas idem locus Carnotensibus monachis a Retrocco [cor. Ioffrido] comite sub quadam fuerat conditione commissus: in quibus nulla temporum adnotatio, nullus vel [ 221B ] episcopi vel clericorum continebatur assensus. Ad hæc easdem litteras falsas habendas Retroccus comes, ipsius Ioffridi filius, qui locum illum una cum Beatrice uxore sua vestro cœnobio obtulerat, asserebat: quia et unus testium qui subscripti fuerant, supradicti Ioffridi frater adhuc superstes, se omnino interfuisse penitus inficiaretur, et easdem litteras alio tempore in capitulo Carnotensi falsatas fuisse narrabat, falsationis illius testem cum iureiurando in medium proferens. Cæterum Ioffridi comitis oblatio vestro cœnobio data, et locum, et tempus, et episcopi et metropolitani consensum, et Theobaldi comitis, eiusque filii Stephani favorem, de cuius feudo idem locus fuerat, manifestius continebat. [ 221C ] Constitit itaque apud omnes quia domni Urbani papæ sanctio apostolicæ gravitatis pondere nitebatur plena. Quapropter ratione iudicii Carnotensis abbatis querela sopita est, et monasterio vestro supradictæ cellæ in perpetuum statuta possessio. Sane huic nobiscum iudicio adfuerunt venerabiles episcopi, Leodegarus Bituricensis, Aldo Placentinus, Girardus Engolismensis, Ildebertus Cenomanensis, et nostræ sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis Landulfus, de titulo S. Laurentii, qui dicitur in Lucina. Igitur et nos sanctioni prædecessoris nostri, nostræ quoque sanctionis robur adiicimus, præcipientes, et penitus interdicentes, ne quis ulterius super hoc negotio vestrum Cluniacense cœnobium inquietare præsumat. Qui vero præsumpserit, [ 221D ] canonicæ districtionis animadversione multetur.
Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Datum Silviniaci per manum Ioannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi, VIII Kal. Iunii, indict. XV, incarnat. Dominicæ anno 1107, pontificatus autem domni Paschalis II papæ VIII.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung