Textus
PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, cui confirmat omnia pertinentia ad Cluniense Cnobium à prædecessoribus suis jam confirmata, ac etiam ea quæ tempore suo eidem sunt acquisita, quæ hîc recenset. |
Priuilegium Paschalis II. Papæ, de Monasterio S. Albani, & Altichica,
& quibusdam Prioratibus, & Ecclesiis Parrochialibus.
|
CCIV. Ad Hugonem abbatem Cluniacensem. - Confirmat Cluniacensium iura
et possessiones. |
PASCHALIS Episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo
fratri Hugoni Cluniensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem.
Religioni vestræ per omnipotentis Dei gratiam Sedis Apostolicæ
benignitas gratulatur, quoniam plerisque in locis largiente Domino,
per vestræ sollicitudinis studium, ubi nulla fuerat instituta, ubi
defecerat per Galliarum partes est restituta Religio. Eapropter sicut
ab ipsis Cnobii vestri primordiis, ita largiente Domino usque in
finem vos tanquam carissimos filios Apostolicæ Sedis tuetur
auctoritas. Omnia igitur ad vestrum Cnobium pertinentia, sicut à
prædecessoribus nostris munita sunt, ita & nos Apostolicæ Sedis
auctoritate munimus. In quibus ea propriis vocabulis exprimenda
duximus, quæ temporibus nostris per Dei gratiam adquisita, & vestri
regiminis dispositioni subjecta noscuntur: Monasterium videlicet
sancti Albani à Burchardo Episcopo datum in suburbio Basileæ urbis. In
eodem Episcopatu Monasterium de Altichlica à Frederico Comite, per
supra dicti Episcopi sollicitudinem in manus vestras abdicatum atque
concessum. In Bisuntino Episcopatu Monasterium Vallis clusæ, quod
profectò Romani juris per Pontium Episcopum nostro vobis favore
concessum est. In Episcopatu Tarvanensi Monasterium sancti Michaëlis
de Vvasto. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Juliani de
Salzeto, Ecclesiam sancti Martini de Mutiniaco, Ecclesiam sancti
Amandi juxta fluvium Arteram; quas tres Ecclesias Durannus Episcopus
vobis indulsit: Ecclesiam sanctæ Mariæ de Cogniaco, Ecclesiam sancti
Martini de Santiniaco, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Chirmaco, Ecclesiam
de Lingiaco, Ecclesiam de Cromeda, Ecclesiam sancti. Amandini, quas
sex Ecclesias Vvillelmus vobis concessit Episcopus: Ecclesiam sancti
Desiderii, Ecclesiam sancti Martini de Carmis, Ecclesiam sancti
Hilarii juxta fluvium Morgiam; quas tres Ecclesias Petrus Arvernensis
Episcopus vobis concessit. In Episcopatu Lugdunensi Ecclesiam de
Selinnaco, Ecclesiam sancti Germani in Brixia; quas duas Ecclesias
Hugo Archiepiscopus dedit vobis. In Episcopatu Bellicensi Ecclesiam de
Pariaco, Ecclesiam de Camilliaco, Ecclesiam de Primasello, Ecclesiam
sancti Bauldelii, Ecclesiam de Conziaco, Ecclesiam de Rossellione,
Ecclesiam
[ 35/1 ]
de Prumiliaco, Ecclesiam sanctæ Agathæ de Rumiliaco,
Ecclesiam de Ymnimonte cum appendiciis suis, hæ siquidem Ecclesiæ
concessæ sunt vobis à Pontio Bellicensi Episcopó. Juxta urbem
Tarentasiam Ecclesiam S. Martini à Bosone Episcopo concessam. In
Episcopatu Genevensi Ecclesiam de bona Vvarta, Ecclesiam de
Doaliendis, Ecclesiam de Hasneriis, Ecclesiam sancti Joannis de
Gonellis. Hæc nimirùm omnia vestro Cnobio tanquam membra capiti
adhærentia nos in perpetuum sub jure ac regimine tam tuo, quàm
successorum tuorum persistere præsentis paginæ assertione sancimus, ne
ulli omninò hominum liceat hæc vestræ subjectioni subtrahere, & à
Cluniensis Monasterij jure quibuslibet occasionibus alienare. Si qua
igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc
constitutionis nostræ paginam sciens, contra eam temerè venire
tentaverit secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua
emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se
divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo
Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi
aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu
Christi, quatinùs & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud
districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Datum apud villam sancti Ypoliti per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii VI. Idus Februarii, indict. XV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. VI. Pontificatus autem Domni Paschalis, secundi Papæ, anno VIII. |
Paschalis Episcopus seruus seruorum Dei, reuerendissimo fratri Hvgoni
Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Religioni vestræ, per
omnipotentis Dei gratiam Sedis Apostolicæ benignitas gratulatur: quoniam plerisque
in locis, largiente Domino, per vestræ sollicitudinis studium, vbi nulla fuerant
instituta, vbi defecerat per Galliarum partes, est restituta Religio. Eapropter,
sicut ab ipsis Cnobij vestri primordiis, ita largiente Domino vsque in finem, vos
tanquam carissimos filios Apostolicæ Sedis tuetur auctoritas. Omnia igitur ad
vestrum Cnobium pertinentia, sicut a prædecessoribus vestris munita sunt, ita &
nos auctoritate Apostolicæ Sedis munimus. In quibus ea propriis vocabulis exprimenda
duximus, quæ temporibus nostris per Dei gratiam adquisita, & vestri regiminis
dispositioni subiecta noscuntur. Monasterium videlicet sancti Albani a Burcardo
Episcopo datum in suburbio Basileæ vrbis. In eodem Episcopatu Monasterium Altichica
a Frederico Comite per supradicti Episcopi sollicitudinem in manus vestras abdicatum
atque concessum. In Bisuntino Episcopatu, Monasterium Vallis-clusæ, quod profecto
Romani iuris per Pontium Episcopum nostro vobis fauore concessum est. In Episcopatu
Taruanensi, Monasterium S. Michaelis de Wasto. In Episcopatu Aluernensi, Ecclesia S.
Iuliani de Salceto, Ecclesia S. Martini de Mutiniaco, Ecclesia S. Amandi iuxta
fluuium Arteram: quas tres Ecclesias Durannus Episcopus vobis indulsit. Ecclesia S.
Mariæ de Cogniaco, Ecclesia S. Martini de Santiniaco, Ecclesia S. Mariæ de Chiniaco,
Ecclesia de Luignaco, Ecclesia de Cromeda, Ecclesia S. Amandini: quas sex Ecclesias
Willelmus vobis concessit Episcopus. Ecclesia S. Desiderij, Ecclesia S. Martini,
Ecclesia S. Hilarij iuxta fluuium Morgiam: quas tres Ecclesias Petrus Aruernensis
Episcopus vobis concessit. In Episcopatu Lugdunensi, Ecclesia de Seluenaco, Ecclesia
S. Germani in Brexia, quas duas Ecclesias Hugo Archiepiscopus dedit vobis. In
Episcopatu Belicensi, Ecclesia de Pariaco, Ecclesia de Camulliaco, Ecclesia de
Primacello, Eccl. S. Baudelij, Eccl. de Cōziaco, Eccl. de Resellione, Ecclesia
de Prumiliaco, Eccl. S. Agathæ de Rumiliaco, Ecclesia de Enimunte cū
appendiciis suis: hæ siquidem Ecclesiæ concessæ sunt vobis a Pontio Belicensi
Episcopo. Iuxta vrbem Tharentasiam Ecclesia S. Martini a Bosone Episcopo concessa.
In Episcopatu Geneuensi Ecclesia de Bonewaita, Ecclesia de Draliendes, Ecclesia de
Asneriis, Ecclesia S. Ioānis de Gouelliis. Hæc nimirum omnia vestro Cnobio,
tanquam membra capiti adhęrentia, nos in perpetuum sub iure ac regimine tam
tuo, quam successorum tuorum persistere, præsentis paginæ assertione sācimus,
ne vlli omnino hominum liceat hæc vestrę subiectioni subtrahere, & a
Cluniacēsis Monasterij iure quibuslibet occasionibus alienare. Si qua igitur in
futurum Ecclesiastica secularisve persona, hanc constitutionis nostræ paginam
sciens, contra eam temere venire tētauerit, secundo tertiove commonita, si non
satisfactione congrua emendauerit, potestatis, honorisque sui dignitate
[ 538 ]
careat, reamque se diuino iudicio de perpetrata iniquitate cognoscat, & a
sanctissimo corpore & sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi
aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autem
eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic
fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem, præmia æternæ pacis
inueniant, Amen.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff. (Monogramme) [Rota - Bene valete] Datū apud villam sancti Hippolyti, per manū Ioānis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarij, VI. Idus Februarij, Indict. XV. Incarn. Dominicæ anno MCVI. Pontificatus autem domni Paschalis II. anno VIII. |
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri HUGONI
Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Religioni vestræ per omnipotentis Dei gratiam sedis apostolicæ benignitas gratulatur. Quoniam plerisque in locis, largiente Domino, per vestræ sollicitudinis studium, ubi nulla fuerat instituta, [ 204D ] ubi defecerat per Galliarum partes, est restituta religio. Eapropter, sicut ab ipsis cnobii vestri primordiis, ita largiente Domino usque in finem, vos tanquam charissimos filios apostolicæ sedis tuetur auctoritas. Omnia igitur ad vestrum cnobium pertinentia, sicut a prædecessoribus nostris munita sunt, ita et nos auctoritate apostolicæ sedis minimus. In quibus ea propriis exprimenda duximus vocabulis, quæ temporibus nostris per Dei granam acquisita, et vestri regiminis dispositioni subiecta noscuntur. [ 205A ] (Enumerantur. Tum:) Hæc nimirum omnia vestro cnobio, tanquam membra capiti adhærentia, nos in perpetuum sub iure ac regimine tam tuo quam successorum tuorum [ 205A ] persistere, præsentis paginæ assertione sancimus. Nec ulli omnino hominum liceat hæc vestræ subiectioni subtrahere, et a Cluniacensis monasterii iure quibuslibet occasionibus alienare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc constitutionis nostræ paginam sciens, etc., ut in aliis quibusdam epistolis. Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi. Datum apud villam Sancti Hippolyti, per manum Ioannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Februarii, indict. XV, Incarnationis Dominicæ anno 1106, pontificatus autem domni Paschalis II anno VIII. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |