Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Paschalis II     ||     1105, Oct. 28     ||     Sancti spiritus per

Bull. Clun. 211, 1

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. per quod concedit Cluniacensibus decimas laborum suorum: & ut Chrisma vel oleum sanctum infra Cluniacense Monasterium faciant consecrari, confirmatque cellas acquisitas tempore S. Hugonis Abbatis Clun. quas hìc enumerat.

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei Reverendissimo Fatri Hugoni Cluniacensi Abbati & ejus Fratribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Sancti Spiritus per Apostolum Paulum vera est & aperta sententia: quoniam si gloriatur unum membrum congaudent omnia membra; Et ejusdem de charitate assignatio: charitas benigna est, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. In charitate igitur Domini membra vos nostri corporis gloriosa propendetis. Et si vobis corpore absens sim, spiritu vobiscum sum gaudens & videns ordinem vestrum, & firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ, quod videlicet firmamentum ut semper in Domino robustius [ 211/2 ] augeatur, quietem vobis & tranquillitatem, eodem Domino annuente, providere, optamus. Ut enim Monachorum Magister Beatus Maurus dixisse legitur, observatio Monastici ordinis summam deposcit quietem. Præsentis igitur decreti pagina, fratrum nostrorum Episcoporum seu Episcopalium ministrorum injurias à congregatione vestra, per Apostolicæ sedis authoritatem removere curamus. Decimas enim laborum vestrorum, pro quibus tàm vos quàm alios monasticæ Religionis viros inquietare gravius consuescunt, illorum videlicet laborum, quos dominicaturas appellant, qui vestro sumptu ac monasterij seu cellarum vestrarum clientibus excoluntur, vobis deinceps quietiùs habere, sine omni Episcoporum & Episcopalium ministrorum contradictione concedimus. Vos enim per omnipotentis Dei gratiam non modò decimarum partes, sed penè omnia, quæ superesse possunt, peregrinis fratribus & pauperibus erogatis. Quum ergo, ne propter chrismatis opportunitatem fratribus vestris longiùs progredi necessarium sit, hoc quoque vobis ampliori dilectione concedimus, ut in die sancto cœnæ Dominicæ, si adeo expedire videbitur, chrisma vel oleum sanctum infra Monasterium Cluniacense, à quolibet Catholico faciatis Episcopo consecrari, qui nostra fultus authoritate, quod postulatur indulgeat. Confirmamus prætereà vobis vestrisque successoribus cellas vestris temporibus acquisitas; scilicet in Episcopatu Cameracensi Monasterium sancti Salvii de Valencinis; in Suessionensi Monasterium Bricmurci; in Eduensi, Ecclesiam sancti Juliani apud Briennium; in Guapicensi, Ecclesiam Devenit; in Belvacensi Ecclesiam de Consiaco; in Tullensi, Frotvillam; in Mettensi Tusiecurte; in Lingonensi, Monasterium de Trivolt, & quicquid in futurum concessione Pontificum, liberalitate Principum, vel oblatione fidelium vestro Monasterio dari offerrive contigerit, firmum vobis vestrisque successoribus & illibatum permaneat. Si quis igitur in crastinum Archiepiscopus aut Episcopus, Imperator aut Rex, Princeps aut Dux, Comes, Vicecomes, Judex aut Ecclesiastica quælibet sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate, cognoscat; & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Scriptum per manum Rainerii Scriniarii Regionarii, & Notarii sacri Palatii.
Datum Laterani per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis 5. Calendas Novembris, Indictione 13. Incarn. Dominicæ anno millesimo centesimo quinto, Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Papæ VII.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung