Textus
EPISTOLA URBANI PAPÆ II. ad Raymundum Archiepiscopum Ausciensem super Cimiterio Prioratus sancti Orientii Clun. Ordinis. |
CXC. Urbani II papæ
epistola ad Raimundum Ausciensem archiepiscopum. — Adversus clericos
qui cmeterium S. Orientii violaverant. |
VRBANUS Episcopus
servus servorum Dei dilecto Fratri Raymundo Ausciensi Archiepiscopo,
salutem & Apostolicam Benedictionem. Cum in Ausciensi Metropoli per
Romanam Ecclesiam noviter sis ordinatus, Sedis Apostolicæ Decretis
obedire te irrefragabiliter oportet. Mandamus ergo fraternitati tuæ,
ut de Clericis sedis tuæ qui Cimiterium, quod B. Papæ Leonis, &
nostro Decreto Ecclesiæ beati Orientii firmatum fuerat, violaverunt;
justitiam facere Canonica auctoritate procures. De cætero & teipsum
& tuæ sedis Clericos ita custodias, ut Romanæ Ecclesiæ decreta
inconvulsa apud vos Domino largiente conserventur & integra. Datum Romæ III. Kalendas Maii. |
URBANUS episcopus, servus servorum Dei,
dilecto fratri RAIMUNDO, Auxiensi archiepiscopo, salutem et
apostolicam benedictionem.
[ 465A ]
Cum in Auxiensi metropoli per Romanam Ecclesiam noviter sis ordinatus, sedis apostolicæ decretis obedire te irrefragabiliter oportet. Mandamus ergo fraternitati tuæ ut de clericis sedis tuæ, qui cmeterium quod beati papæ Leonis et nostro decreto ecclesiæ Beati Orientii firmatum fuerat, violaverunt, justitiam facere canonica æquitate procures. De cætero et teipsum et tuæ sedis clericos ita custodias, ut Romanæ Ecclesiæ decreta inconvulsa apud vos, Domino largiente, conserventur et integra. Data Romæ, III Kalendas Maii. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |