Textus
DONATIO ABBATIÆ DE BELLO-LOCO in Provinciâ Lemovicensi inferiori facta per sanctissimum D. Urbanum Papam secundum ad S. Hugonem Abbatem Cluniensem ejusque successores, quos vult perpetuò debere ibi constituere Abbates de congregatione Cluniacensi. |
(ex Cart. E)
Vrbani Papæ II. Diploma, de
Donatione Abbatiæ Belli-loci.
|
CXCVIII. Urbani papae II diploma de donatione abbatiae Belli-Loci. (Anno 1096.)[ Bibliotheca Cluniacensis, p. 525.] |
VRBANUS Episcopus,
servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati,
salutem et Apostolicam benedictionem. Belli loci Monasterium longis
jam temporibus sine monasticæ regulæ disciplinâ fuit, et sicut rerum
sæcularium detrimentis, ita etiam animarum perditionibus patuit.
Monachi enim Abbatem suum sæculari præsidio fulti expulerant, et
adversùs Monachos Abbas assiduis clamoribus querebatur. Unde etiam
locus ille per confratrem nostrum Bituricensem Archiepiscopum
aliquandiù excommunicationi addictus fuerat, et miles ille Hugo, qui
contra fas eidem Monasterio incumbebat, et Monachis ad pravè vivendum
patronus extiterat, post secundam vel tertiam admonitionis nostræ
dulcedinem beati Petri gladio et canonicæ districtionis ultione
percussus est. Nunc secundùm omnipotentis Dei dispositionem et frater
ille, quem à Monasterio Monachorum nequitia exturbaverat, humanis
rebus exemptus est: et miles ille, qui sæculari potestate Monasterium
occupabat, præsente Domino suo Comite Raymundo, quidquid illîc
hactenùs potestatis exercuerat, nostris manibus refutavit, et locum
ipsum per nos Deo ac beato Petro restituit, rogans et obsecrans ut per
tuam et fratrum tuorum sollicitudinem in eodem loco vigor monastici
ordinis reparetur. Cujus petitioni assensum præbentes eumdem locum tam
tuæ quam tuorum successorum curæ perpetuò regendum ac disponendum
præsentis decreti auctoritate committimus, rogantes atque præcipientes
ut Belli-loci Monasterium omninò deinceps tanquàm Cluniacensis Cnobii
membrum sollicitè regas, et Abbatem illic de Cluniacensi semper
congregatione constituas, quatenùs auxiliante Domino per vestram
sollicitudinem vigor illîc regularis disciplinæ restauretur et
conservetur. Datum Tholosæ decimo Kalendas Junii. |
Vrbanvs Episcopus seruus seruorum Dei, Venerabili fratri Hvgoni Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicā benedictionem. Belli-loci Monasterium longis iam temporibus sine Monasticæ regulæ disciplina fuit, & sicut rerum secularium detrimentis, ita etiam animarum perditionibus patuit. Et Monachi enim Abbatem suum seculari præsidio fulti expulerant, & aduersus Monachos Abbas assiduis clamoribus querebatur. Vnde etiam locus ille per confratrem nostrum Bituricensem Archiepiscopum aliquandiu excommunicationi addictus fuerat: & miles ille Hugo, qui contra fas eidem Monasterio incumbebat, etiam Monachis ad praue viuendum patronus extiterat, post secundam vel tertiam admonitionis nostræ dulcedinem beati Petri gladio, & canonicæ districtionis vitione percussus est. Nunc secundum omnipotentis Dei dispositionem, & frater ille, quem a Monasterio Monachorum nequitia exturbauerat, humanis rebus exemptus est: & miles ille, qui seculari potestate Monasterium occupabat, præsente Domino suo Comite Raimundo, quicquid ille hactenus potestatis exercuerat, nostris manibus refutauit; & locum ipsum per nos Deo, ac beato Petro restituit, rogans & obsecrans, vt per tuam, & fratrum tuorum sollicitudinem, in eodem loco vigor Monastici Ordinis reparetur. Cuius petitioni assensum præbentes, eundem locum tam tuæ, quam tuorum successorum curæ perpetuo regendum ac disponendum præsentis decreti auctoritate committimus: rogantes atque præcipientes, vt Belli-loci Monasterium omnino deinceps, tanquam Cluniacensis Cnobij membrum, sollicite regas; & Abbatem illic de Cluniacensi semper Congregatione constituas, quatenus, auxiliante Domino, per vestram sollicitudinē, [ 526 ] vigor illic regularis disciplinæ restauretur, & conseruetur. Datū Tholosæ, X. Kal. Iunij. |
URBANUS episcopus,
servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati,
salutem et apostolicam benedictionem. Belli-Loci monasterium longis jam temporibus sine monasticæ regulæ disciplina fuit, et sicut rerum sæcularium detrimentis, ita etiam animarum perditionibus patuit. Et monachi enim abbatem suum sæculari præsidio fulti expulerant, et adversus monachos abbas assiduis clamoribus querebatur. Unde etiam locus ille per confratrem nostrum Bituricensem archiepiscopum aliquandiu excommunicationi addictus fuerat; et miles ille Hugo, qui contra fas eidem monasterio incumbebat, etiam monachis ad prave vivendum patronus exstiterat, post secundam vel tertiam admonitionis nostræ dulcedinem beati Petri gladio, et canonicæ districtionis ultione percussus est. Nunc secundum omnipotentis Dei dispositionem, et frater ille quem a monasterio monachorum nequitia exturbaverat, humanis rebus exemptus est: et miles ille qui sæculari potestate monasterium occupabat, præsente domino suo comite Raimundo, quidquid ille hactenus potestatis exercuerat, nostris manibus refutavit; et locum ipsum per nos Deo ac beato Petro restituit, rogans et obsecrans ut per tuam et fratrum tuorum sollicitudinem in eodem loco vigor monastici ordinis reparetur. Cujus petitioni assensum præbentes, eumdem locum tam tuæ quam tuorum successorum curæ perpetuo regendum ac disponendum præsentis decreti auctoritate committimus, rogantes atque præcipientes ut Belli-Loci monasterium omnino deinceps, tanquam Cluniacensis cnobii membrum, sollicite regas; et abbatem illic de Cluniacensi semper congregatione constituas, quatenus, auxiliante Domino, per vestram sollicitudinem, vigor illic regularis disciplinæ restauretur, et conservetur. Datum Tolosæ, X Kal. Junii. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |